Macrobius_Theodosius_cps13, Iohannis (Scoti) defloratio de Macrobio, p5HOME > '������������������������' in 'Macrobius_Theodosius, Iohannis (Scoti) defloratio de Macrobio, p5'
Macrobius Theodosius, Iohannis (Scoti) defloratio de Macrobio, de coniugationibus <<<     >>> de tempore perfectohide dictionary links

(0602) de tempore praesenti

. Graecorum uerba omnia quae in ω exeunt, seu perispomena seu barytona sint, in quacumque coniugatione eundem tam in prima quam in secunda persona seruant numerum syllabarum. omnia uero in μαι terminata uaria syllabarum uicissitudine pensantur. porro praesens omne tempus quod in μαι terminatur omni modo in secunda persona unam syllabam minuit, φιλοῦμαι φιλῇ, τιμῶμαι τιμᾷ, στεφανοῦμαι στεφανοῖ, λέγομαι λέγῃ, γράφομαι γράφῃ, cum in actiuo pares syllabas utraque persona seruauerit. item apud Graecos praesens tempus primae positionis, quod in ω exit, alios modos de se generat. nam tertia persona eius adhibito sibi ν facit ex se infinitiuum modum, ποιεῖ ποιεῖν, τιμᾷ τιμᾷν, χρυσοῖ χρυσοῦν: tertia enim coniugatio (0603) περισπωμένων οι diphthongum in prima positione tantum tenet, in reliquis autem uerbi declinationibus mutat eam in ου. sed et in barytonis eadem infiniti modi creandi obseruatio reperitur, τύπτει τύπτειν, λέγει λέγειν et cetera. nec non et imperatiuum modum eadem tertia persona de se creat, in perispomenis quidem accentu ad superiorem syllabam translato, ποιεῖ ποίει, τιμᾷ τίμα, χρυσοῖ χρύσοι, in barytonis autem subtracto ι, λέγει λέγε, γράφει γράφε, ἄρχει ἄρχε. in coniunctiuo modo nihil omnino mutatur, sed prima persona praesentis temporis modi indicatiui eadem est in coniunctiuo modo prima persona praesentis, ποιῶ ἐὰν ποιῶ, βοῶ ἐὰν βοῶ, θέλω ἐὰν θέλω, γράφω ἐὰν γράφω. uerum differentiam facit secunda persona, ποιῶ ποιεῖς, ἐὰν ποιῶ ἐὰν ποιῇς. item apud Graecos prima persona praesentis adiecto sibi ν facit participium, λαλῶ λαλῶν, γράφω γράφων. praesens tempus Graecorum uerborum quod in μαι syllabam terminatur in περισπωμένοις quidem, si abiciat μαι syllabam, facit imperatiuum, φιλοῦμαι φιλοῦ, τιμῶμαι τιμῶ, χρυσοῦμαι χρυσοῦ, in barytonis uero, si abiecta μαι syllaba accipiat υ litteram, λέγομαι λέγου, γράφομαι γράφου. de praeterito inperfecto. Graeca uerba omnia, seu barytona siue perispomena, in tempore inperfecto eandem habent primam personam numeri singularis quam tertiam pluralis, ἐποίουν ἐγώ, ἐποίουν ἐκεῖνοι. item in Graecis uerbis omnibus quorum positio prima in ω desinit inperfectum tempus ultimam syllabam suam ab his incipere litteris facit, a quibus ultima syllaba praesentis coepit, τιμῶ ἐτίμων, γράφω ἔγραφον, τρέχω ἔτρεχον, aut, si uocalis sola illic fuit, et hic in capite ultimae syllabae uocalis erit, ποιῶ ἐποίουν, θεραπεύω ἐθεράπευον. omne Graecorum inperfectum actiuum uel actiuo simile in ν litteram desinit: sed barytona in breuem syllabam finiuntur, id est in ον semper, ἔτρεχον ἔγραφον: perispomena uero uel a uerbis in μι exeuntibus longa terminantur, ἐκάλουν ἐτίμων ἐδήλουν ἐτίθην. denique ῥίπτω, quia modo acuto modo circumflexo accentu pronuntiatur, et ἔρριπτον et ἐρρίπτουν facit; κύω propter eandem causam et ἔκυον et ἐκύουν. et hoc etiam obseruandum, ut aut inperfectum retineat numerum syllabarum quem praesens habet aut crescat una. manet aequalitas in illis quorum praesens a uocali coepit, incrementum patiuntur quorum praesens a consonante inchoat, ἄγω ἦγον, λέγω ἔλεγον. nec sine ratione: nam quae syllaba non crescunt adiectione temporis crescunt, dum incipientem uocalem de breui longum faciunt, ut ἄγω, α breuis mutata est in η longam, ἦγον. saepe tamen licentia poetica incremento carent. non numquam prima ipsa uocalis, si breuis est, inmobilis manet, sed uocalem alteram recipit, ut iunctae longam faciant syllabam, ἔχω εἶχον, ἕλκω εἷλκον, ἕρπω εἷρπον. (0604) (0603) aliquotiens nec mutata nec altera recepta quae fuit ipsa producitur, ἱδρύω ἵδρυον, ὑδρεύω ὕδρευον ι et υ in praesenti correpta, in inperfecto uero longa pronuntiatur. υἱοθετῶ autem manet ut fuit, υἱοθέτουν, quia non potuit habere quo cresceret: in praesenti enim longa fuit diphthongi priuilegio: licet in diphthongis maxime communibus permutatio sit recepta in diphthongos longiores, ut αι et οι quia communes sunt et non numquam pro breuibus habentur, in aut in mutantur, αἰνῶ ᾔνουν, οἰκῶ ᾤκουν. nec me praeterit etiam αυ diphthongum, quae numquam pro communi habita est, solere mutari, αὐλῶ ηὔλουν, αὐχῶ ηὔχουν, licet ου et ει inmutabiles maneant, οὐρῶ οὔρουν, οὐτάζω οὔταζον, εἰκονίζω εἰκόνιζον, εἰκάζω εἴκαζον· τὸ γὰρ ᾔκαζον Ἀττικόν. ω et η multo constantius manent, quod incrementum perfectio tanta non recipit, ὠνοῦμαι ὠνούμην, ἠχῶ ἤχουν. excipiuntur ἑορτάζω et ὀψείω. cum enim apud Graecos omnia inperfecta numquam medias, sed tantum ultimam uel primam moueant, illorum alterum solam mediam mouit, ἑώρταζον, cum ἡόρταζον facere debuisset, alterum et primam et mediam, ὀψείω ὤψεον. ὁρῶ enim et ἑώρων non sunt contra regulam, quia ὁρῶ cum ὥρων facere debuit, ex abundanti principio ε addita est, et fecit pro ὥρων ἑώρων, ut οἰνοχοῶ ᾠνοχόουν, et tamen dicitur ἐῳνοχόουν, et pro ἦν ἔην dicunt. non solum in uerbis haec superuacua adiectio, sed etiam in nominibus usurpata est, ἕδνα ἔεδνα et similia. ἀναβαίνω et ἐπέχω non primam, sed secundam syllabam mutauerunt, quia prima non uerbi, sed praepositionis est: uerba enim sunt βαίνω ἔχω et faciunt ἔβαινον εἶχον, inde ἀνέβαινον ἐπεῖχον. ἀναισχυντῶ mutauit primam, ἠναισχύντουν, quia ex nomine conpositum est, id est ῥῆμα ὀνοματικόν, ἀναίσχυντος ἀναισχυντῶ. uerba autem ex conpositis nominibus parasyntheta uocantur et a prima syllaba declinantur, ut φίλιππος φιλιππίζω ἐφιλίππιζον: licet non ignorem quod σύμμαχος et συνήγορος conposita sint nomina et ex se faciant uerba parasyntheta, συμμαχῶ συνηγορῶ, quae tamen non foris, sed intus declinantur, συμμαχῶ συνεμάχουν, συνηγορῶ συνηγόρουν: sed hoc ideo, quia praepositio hic habet significationem suam. ceterum ubi nullus ex praepositione sensus accedit, foris declinatur inperfectum, id est adicitur illi uocalis, tamquam praesens tempus incipiat a consonanti, καθίζω ἐκάθιζον, καθεύδω ἐκάθευδον: hoc est enim ἵζω quod καθίζω, hoc εὕδω quod καθεύδω, quia praepositio nihil significat. ubi uero additur ex praepositione sensus, tunc in declinatione inperfecti quaerimus, unde incipiat uerbum ipsum sine praepositione; et si uerbum a uocali incipit, quamuis praepositio habeat consonantem, uerbi tamen uocalem ex breui mutamus in longam, ut συνάγω συνῆγον, quia aliud est ἄγω, aliud συνάγω. item si praepositio quae (0605) sensum confert incipiat a uocali incipiente uerbo a consonante, inperfectum manente eadem nec mutata praepositionis uocali aliam addit consonanti uerbi uocalem, ut est ἐπιχαίρω ἐπέχαιρον, quia aliud est, ἐπιχαίρω, aliud χαίρω. sane hoc obseruatur, ut uocalis quae additur consonanti breuis sit, quia non potest ultra unum tempus excrescere, λέγω ἔλεγον, λέγομαι ἐλεγόμην. unde βούλομαι et δύναμαι secundum communem regulam ex se faciunt ἐβουλόμην ἐδυνάμην: sed quod saepe legimus ἠβουλόμην ἠδυνάμην Attica licentia est. ultima quoque syllaba inperfecti non nihil diuersitatis habet, ut in perispomenis prima et tertia in ουν mittant, ἐποίουν ἐχρύσουν, secunda in ων, ἐβόων, quae fiunt in passiuo uel passiuo similibus ἐποιούμην ἐχρυσούμην ἐβοώμην. apud Graecos solus definitiuus modus praesens ab inperfecto disiungit, ceteri omnes modi iungunt, ut φιλῶ ἐφίλουν: at in imperatiuo φίλει praesens et inperfectum confunditur; similiter in coniunctiuo ἐὰν φιλῶ et in optatiuo εἰ φιλοῖμι et in infinitiuo φιλεῖν utrumque simul tempus appellant.


HOME > '������������������������' in 'Macrobius_Theodosius, Iohannis (Scoti) defloratio de Macrobio, p5'
Macrobius Theodosius, Iohannis (Scoti) defloratio de Macrobio, de coniugationibus <<<     >>> de tempore perfecto
1058w 7.4400279521942 s