Martinus_I_cps2, Epistolae, 6HOME > '������������������������' in 'Martinus_I, Epistolae, 6'
Martinus I, Epistolae, EPISTOLA V, AD IOANNEM EPISCOPUM PHILADELPHIAE. Constituit eum in Oriente vicarium cum potestate constituendi episcopos, et presbyteros, lapsosque ad fidem redeuntes in pristino dignitatis gradu collocandi; improbat Macedonii et Petri electionem ab haereticis factam; mittit acta concilii publicanda. <<<     >>> EPISTOLA VII, AD ANTONIUM EPISCOPUM BACATHORUM. Cum iam resipuerit, ut in fide catholica persistat, et Philadelphiae episcopo pareat, eum admonet. hide dictionary links

(PL 87 0164A) EPISTOLA VI, AD THEODORUM EPISCOPUM ESBUNTIORUM. Ostendit eum sua confessione haereticorum furorem repressisse, et ad obediendum Ioanni Philadelphiae episcopo, quem constituerat vicarium, hortatur.

(0163)

(0163B) Theodoro episcopo Esbuntiorum, Martinus servus servorum Dei, sanctae eius catholicae et apostolicae Romanorum Ecclesiae episcopus. (0163)

Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam (Eccle. IV) . Tu igitur, religiosissime frater, confusionem vituperabilem culpans, scripta tua secundum Deum satisfactione, gloriam tibi et gratiam acquisivisti: gloriam quidem, orthodoxam de ipso Domino ac Deo nostro confessionem; gratiam vero, splendorem tuorum in virtute illustrium studiorum: quibus non solum nobis innotuisti in pietate perfectus, sed et ipsi universorum Salvatori Christo cum multa libertate placitus, ut in vobis apostolicum illud de sanctis dictum impleatur: Sancti per fidem vicerunt regna, operati sunt (0163C) iustitiam, adepti sunt repromissiones, obturaverunt ora leonum, exstinxerunt impetum ignis, convaluerunt de infirmitate, fortes facti sunt in bello, castra verterunt exterorum (Hebr. XI) . Vicisti enim, religiosissime frater, adversarii diaboli malum regnum, iustitiam in fidei confirmatione operatus es: cuius gratia adeptus repromissiones Spiritus, haereticorum ora tanquam leonum obturasti, ac exstinxisti eorum impetum haereseos, quasi flammam ignis aspiratione gratiae; qua ita confortatus imbecillitatem sententiae illorum devicisti, fortis in bello contra eos suscepto fuisti, eorumque infirma adulterinorum dogmatum castra sufficienter vertisti, ac victor per proprium scriptum productus es ad victoriae auctorem, Salvatorem omnium Christum, qui idcirco sacerdotalem in te (0163D) dignitatem apostolica confirmavit auctoritate. Verum ne cesses laudationes eius in gutture perpetuo habere, eique placitum sacrificium offerre, rationabile obsequium tuum. Sic enim et supernae gloriae praesentia dignaberis, et coelestibus Christi muneribus imbueris. Quae autem synodaliter a nobis hic gesta sunt, ad confirmationem defensionemque Ecclesiae (0166A) catholicae, id est, paternarum eius ac synodalium definitionum, nuper misimus ei, qui a nobis vicarius canonice designatus est, dilecto fratri nostro et episcopo Philadelphensium civitatis: cui benefacitis assentientes, et omnes orthodoxos una vobiscum excitantes ad eorum articulorum implementum, qui ei pie commissi sunt, ad commendationem Ecclesiae catholicae. Nam pro eo multa vobis in sempiterno regno merces erit.

(0164B) Θεοδώρῳ ἐπισκόπῳ Ἐσβούντων, Μαρτῖνος δοῦλος τῶν δούλων τοῦ Θεοῦ καθολικῆς καὶ ἀποστολικῆς Ἐκκλησίας ἐπίσκοπος.

Ἐστὶν αἰσχύνη ἐπάγουσα ἁμαρτίαν, καὶ ἔστιν αἰσχύνη, δόξα καὶ χάρις. Τὴν οὖν διαβεβλημένην αἰσχύνην διαβαλὼν, εὐλαβέστατε ἀδελφὲ, τῇ κατὰ Θεὸν ἐγγράφῳ σου πληροφορίᾳ, δόξαν ἑαυτῷ καὶ χάριν περιεποιήσω· δόξαν μὲν τὴν εἰς αὐτὸν τὸν Κύριον ἡμῶν καὶ Θεὸν ὀρθόδοξον ὁμολογίαν· χάριν δὲ, τὴν λαμπρότητα τῶν ἐν ἀρετῇ φωτεινῶν αὐτοῦ σπουδασμάτων. Δι' ὧν οὐκ ἡμῖν μόνον ἐγνωρίσθης ὑπάρχων ἐν εὐσεβείᾳ τετελειωμένος, ἀλλά καὶ αὐτῷ τῷ Σωτῆρι τῶν ὅλων Χριστῷ σὺν παῤῥησίᾳ πολλῇ τυγχάνων, εὐάρεστος· ὡς καὶ ἐν ὑμῖν τὸ ἀποστολικὸν περὶ τῶν ἁγίων πληροῦσθαι ῥητὸν τὸ φάσκον· Οἱ ἅγιοι διὰ πίστεως κατηγωνίσαντο βασιλείας, εἰργάσαντο δικαιοσύνην, (0164C) ἐπέτυχον ἐπαγγελιῶν, ἔφραξαν στόματα λεόντων, ἔσβεσαν δύναμιν πυρὸς, ἐνεδυναμώθησαν ἀπὸ ἀσθενείας, ἐγενήθησαν ἰσχυροὶ ἐν πολέμῳ, παρεμβολὰς ἕκλιναν ἀλλοτρίων. Κατηγωνίσω γὰρ, εὐλαβέστατε ἀδελφὲ, τοῦ ἀντικειμένου διαβόλου τὴν πονηρὰν βασιλείαν, ἐργασάμενος δικαιοσύνην ἐν τῇ βεβαιώσει τῆς πίστεως· ἧς χάριν τετευχὼς τῆς ἐπαγγελίας τοῦ Πνεύματος, ἐνέφραξας ὥσπερ λεόντων τὰ στόματα τῶν αἱρετικῶν, σβέσας αὐτῶν τὴν δύναμιν τῆς αἱρέσεως, ὥσπερ φλόγα πυρὸς τῇ ἐπιπνοίᾳ τῆς χάριτος. Ἐξ ἧς οὕτω δυναμωθεὶς κατεπάλαισας τὴν τῆς ἐκείνων διανοίας ἀσθένειαν, ἰσχυρὸς ἐν τῷ κατ' αὐτῶν πολέμῳ γενόμενος, καὶ τὰς ἀσυστάτους παρεμβολὰς τῶν κιβδήλων αὐτῶν δογμάτων ἱκανῶς κατακλίνας, νικητὴς προήχθης διὰ τοῦ οἰκείου γράμματος τῷ νικοποιῷ Σωτῆρι τῶν ὅλων Χριστῷ, ὃς διὰ τοῦτο τὴν ἱερατικὴν ἀξίαν ἐπὶ (0164D) σοί διά τῆς Ἀποστολικῆς ἐκραταίωσεν αὐθεντίας· ἀλλὰ μὴ παύσῃ τὰς αἰνέσεις αὐτῷ ἐν τῷ λάρυγγι φέρων διὰ παντὸς, καὶ προσάγων αὐτῷ θυσίαν εὐάρεστον, τὴν λογικὴν λατρείαν. Οὕτω γὰρ καὶ τῆς ἄνω δόξης παραστάτης γενέσθαι καταξιωθήσῃ, καὶ μύστης τῶν οὐρανίων τοῦ Χριστοῦ δωρεῶν· τὰ δὲ συνοδικῶς ἡμῖν ἐνθάδε πραχθέντα πρὸς σύστασιν καὶ ἐκδίκησιν τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας, (0165A) ταυτὸν δὲ λέγειν, τῶν πατρικῶν, καὶ συνοδικῶν αὐτῆς ὅρων καὶ θεσπισμάτων, ἀρτίως ἐστείλαμεν, τῷ παρ' ἡμῶν προβληθέντι κανονικῶς τοποτηρητῇ Ἰωάννῃ τῷ ἀγαπητῷ ἡμῶν ἀδελφῷ καὶ ἐπισκόπῳ τῆς Φιλαδελφέων πόλεως. Ὧι καλῶς ποιεῖτε αὐτοί τε συντρέχοντες, καὶ πάντας τοὺς ὀρθοδόξους σὺν ὑμῖν διεγείροντες, εἰς ἐκπλήρωσιν τῶν εὐσεβῶς ἐπιτραπέντων αὐτῷ κεφαλαίων, εἰς σύστασιν τῆς καθολικῆς Ἐκκλησίας, ἔσεται γὰρ ὑμῖν ὑπὲρ τούτου πολὺς μισθὸς, ἐν τῇ βασιλείᾳ τῶν οὐρανῶν.


HOME > '������������������������' in 'Martinus_I, Epistolae, 6'
655w 3.0456829071045 s