Natalis_Franciscus_cps8, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, p1 
>>> Natalis Franciscus, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem, conciuem suum, compositahide dictionary links

Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita


(104v) Nicolaus Albertus ad lectorem


Qui Maruli formam, patriam, dictamina, mores,
Et tanti qui uult noscere facta uiri,
Quis genitor genitrixque sibi, quibus aeditus annis,
Qualiter aetherii nunc tenet astra poli,
Natalis legat ille mei monumenta diserti,
Quo nihil in nostra doctius urbe uiget.

43w 0.35106205940247 s