Natalis_Franciscus_cps8, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, p4 
Natalis Franciscus, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, Epitaphium Marci Maruli per Franciscum Natalem <<<     >>> Francisci Martiniaci Spalatensishide dictionary links

Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita


(107) Aliud epitaphium per eundem


"Quis iacet hic? " "Marcus. " "Quis Marcus? " "Marulus ille,
Cuius honos terras, spiritus astra tenet. "
"Tanta quibus meruit tantus uir dotibus? " "Orbem
Vendicat eloquio, religione polum. "
"Vix, puto, credibile est dominis placuisse duobus. "
"Hic placuit: tanto uir fuit ingenio.
Macte, uiator ades quisquis, uirtutibus esto,
Qui cupis et mundo gratus et esse Deo. "

56w 0.53943109512329 s