Natalis_Franciscus_cps8, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, 600 
Natalis Franciscus, Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita, Hieronymi Papalis iunioris <<<    hide dictionary links

Vita Marci Maruli Spalatensis per Franciscum Natalem conciuem suum composita


Franciscus Natalis Petro Lucharo suo S. D. P.

(104)

[1] Cogitanti mihi, praestantissime Petre Luchare, hinc admirabille desiderium Francisci Iuliani, uiri sane tum in litteris eminentissimi, tum in moribus continentissimi, erga laudatissimam uitam ac probatissimos mores Marci Maruli nostri dignoscendos, illinc uero promptitudinem animi tui erga Iulianum obsequiosissimam, uisum fuit non absurde uobis ambobus uno tempore eodemque liberalitatis officio moremgerere, Maruli parentibus ac amicis satisfacere, posteros quoque pro uirili mea munificentius demereri. Marulianam igitur uitam, quam diucius a me efflagitaueras, licet breuissimo folio coarctatam, in amplissima tamen uolumina ac numerosa exempla curriculo egresuram, Iuliano quia doctus, Maruli paren (104v) tibus ac amicis quia non indigni, tibi quia plurimum debeo dedico, non inuitus exhibeo. Quę si tibi et Iuliano placuerit, in propatulum faeliciter uolitabit, ab omnibus hospitaliter ac periucunde amplexabitur, inuidentium amarissimos morsus nequaquam exhorrescet; insumma, famae illius auspicatissimae, cui profecto nitidum calculum non adiecisse sacrilegium est, optime consultum iri arbitrabor.

[2] Faeliciter ualeas, mi Luchare, M. Maruli nostri etiam defuncti obseruator unice, qui non, ut plerique, uiuentium amicorum fortunam sequeris, sed charis quoque post cineres solatia praestas, aeternitatem curas.


174w 0.18992590904236 s