Papias_cps21, Ars grammatica, 4, 12HOME > 'praes' in 'Papias, Ars grammatica, 4, 12'
Papias, Ars grammatica, 4, 5. DE CASV <<<    hide dictionary links

(120) 6. DE DECLINATIONIBVS NOMINVM


1 V sunt declinationes nominum, quarum prima tres habet terminationes:
a,
as, es. 2 In a tam Latina quam Greca, ut "Roma",
"poeta";
in as et es Grecorum tantum masculina, ut "hic Eneas",
"Scipiades",
"poetes"; in e etiam inueniuntur, ut "Tagete". 3 Huius
declinationis
genitiuus et datiuus in ae diptongum desinit, ut "hic
poeta,
huius poete", "Eneas, Enee", "Anchises, Anchise", nisi poetica
diuisio
fiat in genitiuo, ut "aulai" trissillabum pro "aule", et nisi
secundum
Grecos faciat in a uel in es uel in oy, ut "Antes, Anta",
"Libie,
Libies", "Anchises, Anchisoy". 4 Accusatiuus ae diptongum
mutat
in am, ut "poete, hunc poetam". 5 Greca tamen in as
uel
in es frequentius ab auctoribus Greco accusatiuo proferuntur,
ut
"hunc Enean", "Anchisen"; Romane declinationis ratio exigit
"Eneam"
et "Anchisam" dicere, ut Oratius "Scipiadam" dixit. 6
Sciendum
uero quod in femininis Grecis Latini a nominatiui uel
uocatiui
plerumque corripiunt, etiam si apud illos sit producta,
ut
"Italia", "Lidia", antepenultima acuto accentu, quia finalis
corripitur;
est tamen quando producunt, sed secundum Grecos. (121)
7 Vocatiuusprime declinationis in a correpta<m> effertur, ut
"musa",
"poeta", nisi sit apud Grecos producens a, ut "Enea"; est
tamen
quando in es productam Grecorum uocatiuus in e longam
exit
secundum Grecos, ut "Enide", "Anchise". 8 Nec solum in his
que
sunt prime, sed etiam in illis que sunt tercie declinationis, id
est
in omni es producta, in e productam inuenis uocatiuum Grecum,
ut
"Chreme", "Achille". 9 Latina uero proportio in a correptam
uult
uocatiuum terminare etiam in Grecis, ut "Atrida". 10
Feminina
quoque Greca aliquando in Greco uocatiuo seruant a
uel
e productam, secundum proprium nominatiuum, ut "Calliope",
"Nemea".
11 Ablatiuus a productam habet, ut "ab hoc poeta",
"ab
hac Musa"; hunc quoque poete in e productam terminant in
illis
que datiuum Grecum in ei finiunt, ut "Achates, Achatei,
Achate"
(pro "Achata"). 12 Sic "Penelope", "Aracne"; et uel est
metaplasmus,
a in e mutata, uel potius datiuus Grecus pro ablatiuo,
ablata
tamen i quod erat post e; sic etiam "Orphi" dicunt, (122)
pro
"Orphei" datiuo. 13 Nominatiuus et uocatiuus pluralis in ae
diptongo,
sicut genitiuus et datiuus, proferuntur, ut "hi" et "o poete";
sed
non potest diuidi. 14 Genitiuus pluralis fit ab ablatiuo
singulari
addita rum sillaba, ut "Musa, Musarum". 15 Et notandum
in
hac declinatione quod omnes casus singulares et plurales
pares
habeant sillabas, excepto hoc genitiuo plurali, qui una
sillaba
abundat. 16 Aliquando tamen per concisionem profertur,
et
maxime in compositis et patronomicis, ut "caprigenum" pro
"caprigenarum",
"Dardanidum" pro "Dardanidarum", "amphorum"
pro
"amphorarum". 17 Datiuus et ablatiuus plurales mutant a
ablatiui
singularis in is productam, ut "poeta", "his" et "ab his poetis";
quedam
tamen animalium feminina ex masculinis non habentibus
neutra
differentie causa ablatiuo singulari assumunt
bus,
ut "natabus", "filiabus", "deabus", "equabus", "mulabus", "libertabus",
"asinabus";
similiter "ambe" et "due", "ambabus" et "duabus".
18 Accusatiuus pluralis fit addita s ablatiuo singulari, ut (123)
"poetas",
"Musas". 19 Secunda declinatio terminationes habet VI:
in
er masculinorum tam Latinorum quam Grecorum, ut "caper",
"Alexander";
in ir, ur Latinorum tantum masculinorum, ut "uir",
"satur";
in us Latinorum et Grecorum masculinorum et femininorum
et
neutrorum, ut "hic clarus Homerus", "hec cipressus","hoc
uulgus";
in eus Grecorum tantum masculinorum, ut "Tydeus"; in
um
neutrorum Latinorum et Grecorum et figurate femininorum,
ut
"hoc regnum", "hoc Pelium", "hec Glicerium". 20 "Panthus"
etiam
pro "Panthous" per sineresin dicitur et similia. 21 In os
etiam
secundum Grecos, ut "Priamos, Priamoy". 22 Genitiuus
huius
declinationis in i longa terminatur in omni nomine, sed in
quibusdam
una sillaba abundat, in quibusdam par est. 23 Nam in
ir,
ur, eus una sillaba uincunt in genitiuo et penultima breuiatur,
ut
"Treuir, Treuiri", "satur, saturi", "Oileus, Oilei", nisi poetice (124)
producatur
in Grecis, ut "Tidei". 24 In us et in um pares habent
sillabas,
ut "Virgilius, Virgilii", "templum, templi", "peculium, peculii";
sed
in his, id est <i> geminantibus, poetice unum i aliquando
profertur,
"peculi", "tuguri" pro "peculli", "tugurii". 25 In er
uero,
illa quidem pares habent que, e abiecta, r copulant cum
precedente
consonante, ut "sacer, sacri", "ater, atri", "ager, agri";
reliqua
abundant, ut "armiger, armigeri"; et secundum Atticos
"Androgeo"
genitiuus est. 26 Datiuus uero et ablatiuus fit a genitiuo,
mutata
i in o productam, ut "sacri, sacro", "Orphei, Orpheo".
27 In huiusmodi tamen est quando Greco datiuo utuntur, ut "Orphi"
pro
"Orpheo". 28 Accusatiuus quoque a genitiuo fit, mutata i
in
um, ut "Priami, Priamum" et Grece "Priamon", "Lucifer, Luciferi,
Luciferum",
"Tydeus, Tydei, Tydeum". 29 In huiusmodi tamen
Greco
accusatiuo utuntur auctores, ut "Tydea". 30 In neutris similis
est
nominatiuo accusatiuus, ut "pelagus". 31 Vocatiuus similis
est
nominatiuo terminantium in r uel in um, ut "o uir", "satur", (125)
"Lucifer",
"templum", "Glicerium". 32 Si uero in eus desinat nominatiuus,
magis
Grecum seruamus uocatiuum, ut "o Pentheu". 33
In
us uero si sint propria i ante us habentia, abiecta us faciunt
uocatiuum,
ut "o Virgili", "Pompei" (dissillabum); quod per abscisionem
e
factum est, pro "Virgilie", "Pompeie". 34 Vnde accentus
perfecti
uocatiui in his seruatur, ut "Mercuri"; penultimam enim,
licet
sit correpta, tamen sicut erat in antepenultima acuimus. 35
Alia
uero omnia us in e conuertunt, ut "Priamus, Priame", "pius,
pie",
"myrtus, myrte". 36 Excipitur "fili". 37 Et excipitur "deus", "pelagus",
"uulgus",
que faciunt tantum in us; et excipitur "sanctus",
"chorus",
"populus", "fluuius", "agnus", que faciunt in us et in e. 38
Est
tamen quando nominatiuo pro uocatiuo utuntur, metri uel
euphonie
causa, ut "o fluuius", "o populus"; hanc dignitatem nos
obseruamus,
cum dicimus "o Deus", "o agnus". 39 Nominatiuus et
uocatiuus
pluralis in masculinis et femininis similis est genitiuo,
ut
"docti", "platani". 40 Neutra uero i in a breuem conuertunt, ut
"templi,
templa". 41 Genitiuus fit ab ablatiuo assumente rum, ut
"uiro,
uirorum", "platano, platanorum", et secundum Grecos in (126)
on,
ut "Latinon". 42 Inueniuntur tamen masculina, que neutra
non
habent, per concisionem prolata, ut "uirum" pro "uirorum",
"deum"
pro "deorum"; que sincopa frequentius fit in numeris uel
mensuris,
ut "senum", "denum" pro "senorum", "denorum", "modium",
"iugerum"
pro "modiorum", "iugerorum". 43 In aliis uero
masculinis
inuenitur, licet raro, ut "socium", "equum", "eneum",
pro
"(sociorum, equorum, ene)orum". 44 Datiuus et ablatiuus similiter
fiunt
ab ablatiuo singulari, o in is longam mutata, ut "uiro,
uiris",
"platano, platanis". 45 Inueniuntur pauca inequalia, ut
"uas",
in singulari tercie, "uasis", in plurali secunde, "hec uasa, horum
uasorum,
his uasis". 46 Festorum quoque dierum in ia desinentia
et
semper pluralia nomina, in genitiuo secundam et terciam,
in
datiuo et ablatiuo terciam sequuntur, ut "Vulcanalia",
"Compitalia",
"Vulcanalium" et "Vulcanaliorum", "Vulcanalibus";
necnon
"domo", "domorum" et "domuum", "domibus". 47 Quedam
etiam
in quibusdam casibus deficiunt usu, ut "tabi, tabo", "maria",
"era",
"uina", "mella", "ordea". 48 Oportet igitur scire analogie
rationem,
usum tamen magis emulari. 49 "Duo" et "ambo", "duorum"
et
"amborum", "duos" et "ambos" (quamuis in neutro, differentie
causa,
"duum" dici soleat; "duo" et pro "duos" inuenitur) datiuos
et
ablatiuos in bus terminant, "duobus, duabus", "ambobus, (127)
ambabus".
50 Dicitur tamen "dei, deis, dii, diis", sicut "ei, eis, ii,
iis";
sed illa dissillaba, hec monosillaba sunt. 51 Accusatiuus in
masculino
et feminino fit ab ablatiuo singulari, addita s, ut "docto,
doctos",
"platano, platanos". 52 Neutra semper habent accusatiuum
similem
nominatiuo et uocatiuo, ut "templa". 53 Tercia declinatio
terminationes
habet nominatiui LXXVIII, uel paulo
plus,
que sunt he: "poema (correptum), poematis"; "monile (correptum),
monilis";
"leo (correptum, quod tamen producunt), leonis";
"Sapho
(et cetera Greca, producta), Saphonis"; "sal (correptum),
salis";
"mel (correptum), mellis"; "Daniel (productum),
Danielis";
"pugil (correptum), pugilis"; "sol (productum), solis";
"consul
(correptum), consulis"; "pean (productum), peanis";
"flamen
(correptum), flaminis"; "lien (productum), lienis";
"delphin
(productum), delphinis"; "Sidon (productum), Sidonis";
"Cesar
(correptum), Cesaris"; "par (productum), paris"; "pater
(correptum),
patris"; "aer (productum), aeris"; "Gaddir (correptum),
Gaddiris";
"orator (correptum), oratoris"; "turtur
(correptum),
turturis"; "fur (productum), furis"; "Pallas
(correptum),
Palladis"; "ciuitas (productum), ciuitatis"; "seges (128)
(correptum),
segetis"; "cedes (productum), cedis" et "heres, heredis";
"collis
(correptum), collis"; "Dis (productum), Ditis"; "os (correptum),
ossis";
"nepos (productum), nepotis"; "lepus (correptum),
leporis";
"uirtus (productum), uirtutis"; "Caphys, Caphyis";
"praes,
praedis"; "laus, laudis"; "dodrans, dodrantis"; "mens, mentis";
"Arruns,
Arruntis"; "Tyryus, Tyryntis"; "ars, artis"; "iners, inertis";
"sors,
sortis"; "Tiburs, Tiburtis"; "puls, pultis"; "hiems, hiemis";
"trabs,
trabis"; "celebs, celibis" (correptum); "plebs, plebis" (productum);
"scrobs,
scrobis"; "calibs, calibis"; "urbs, urbis"; "daps, dapis";
"adeps,
adipis"; "ops, opis; "cinyps, cinypis"; "stirps, stirpis";
"fax,
facis" (correptum); "pax, pacis" (productum); "grex, gregis"
(correptum);
"rex, regis" (productum); "calix, calicis" (correptum);
"Phenix"
uel "nutrix", "Phenicis", "nutricis" (productum); "nox, noctis"
(correptum);
"uox, uocis" (productum); "dux, ducis" (correptum);
lux,
lucis" (productum); "Stix, Stigis"; "fex, fecis"; "faux, faucis";
"falx,
falcis"; "lanx, lancis"; "coniunx, coniugis"; "arx, arcis"; (129)
"lac,
lactis"; "allec, allecis"; "caput, capitis". (128) 54 De penultima quere
post
quintam declinationem. 55 Genitiuus autem in is correptam
desinit
in omnibus, ut "poematis", "monilis", "leonis" (excipitur
"hec
uis", "huius uis"); et secundum Grecos in os, ut "patros". 56
Datiuus
nascitur a genitiuo, ablata s et producta i, ut "maris,
mari".
57 Corripitur tamen in Grecis raro a poetis, ut "Palladi".
58 Accusatiuus fit a genitiuo, modo in em, modo in im, ut
"patrem",
"nauim"; aliquando etiam in a correptam uel in en productam
secundum
Grecos, ut "ethera", "Daten", "Titana" et "Titan"
(pro
"Titanem"), sicut et in aliis declinationibus, ut "thoraca" pro
"thoracam".
59 In neutro uero similis est accusatiuus nominatiuo,
ut
"scelus". 60 In im igitur solummodo illa faciunt que in is
terminant
nominatiuum et genitiuum, queque plerumque sunt
Greca
uel propria, s in m mutantia, ut "Tiberis, Tiberim",
"Araris,
Ararim", "Tigris, Tigrim", "Syrtis, Syrtim". 61 Preterea
Latina,
ut "turrim", "pupim", "restim", "securim", "sitim", "uim",
"magudarim",
"peluim", "tussim", "burim"; ex quibus tamen etiam (130)
in
em quedam inueniuntur, ut "pupem", "securem", "restem". 62
Cetera
huius declinationis in em solam faciunt, ut "patrem",
"utilem",
"uallem". 63 Vocatiuus similis est nominatiuo, ut
"Cicero",
"consul"; in Grecis tamen quandoque Grecus seruatur
uocatiuus,
ut "o Tibri", "Palla", "Achille", "Calcas" et "Calcan". 64
Ablatiuus
aliquando in i productam, aliquando in e correptam,
aliquando
per e et i. 65 In i tantum terminant quecumque habent
neutra
in e, ut "hoc mare, ab hoc mari"; antiquitus tamen etiam
in
e. 66 "Gausape", uero, "presepe" et propria, ut "Preneste", in e
faciunt,
et siqua sunt indeclinabilia, ut "cepe"; similiter faciunt in
i
neutra in al et in ar deriuata, ut "hoc tribunal, ab hoc tribunali",
"hoc
calcar, calcari". 67 Masculina quoque uel communia, in er
uel
in is, neutra facientia in e, in i faciunt, ut "saluber, salubris,
salubre,
ab hoc" et "ab hac" et "ate hoc salubri", "hic" et "hec utilis"
et
"hoc utile, ab hoc" et "ab hac" et "ab hoc utili", et "bipenni". (131)
68 Illa quoque que in im accusatiuum faciunt, in i terminant
ablatiuum,
ut "Tiberim, Tiberi"; similiter in as terminantia
gentilia,
ut "Arpinas, Arpinati", licet etiam in e inueniantur. 69
Sic
etiam mensium nomina in is uel in er, "Aprilis, Aprili",
"Quintilis,
Quintili", "September, Septembri"; sic "imber, imbri".
70 In e autem et in i faciunt ablatiuum omnia trium generum
communia,
ut "hic" et "hec" et "hoc par, a pare" uel "pari"; similiter
autem
"uetus, uetere" uel "ueteri", "audax, audace, audaci",
"artifex,
artifice, artifici, "memor, memore, memori", "uigil, uigile,
uigili".
71 Non tamen "pauper","degener", "uber", "sospes", "hospes"
nisi
in e faciunt. 72 Similiter in e et in i faciunt ablatiuum que
habent
accusatiuum in em et in <i >im, ut "pupe, pupi", et que
terminant
nominatiuum in uis, guits, ctis, mnis, gnis et fere omnia
in
is precedentibus duabus consonantibus, ut "auis, ab aue" uel
"aui";
sic "nauis", "uectis", "ignis", "amnis", "anguis", "postis"; (132)
sic
etiam comparatiua: "minore, minori", "priore, priori". 73
Propria
uero uel unius generis, licet sint similia his, faciunt
tamen
in e, ut "Iuuenale", "rude" (pro "uirga"). 74 In ix uerbalia,
"uictrix",
"ultrix", tam in i quam in e faciunt, "ultrice, ultrici", quia
communia
possunt esse cum neutris; unde "ultricia signa". 75
Alia
omnia tercie declinationis nomina in e correptam faciunt
ablatiuum,
ut "patre"; si qua uero in i inueniantur, auctoritati
ascribatur,
ut "classi uectus", pro "classe". 76 In Grecis inuenitur
ablatiuus
in e productam tam prime quam tercie declinationis,
qui
magis est datiuus Grecus pro ablatiuo, ut "Achate",
"Aristotile"
et uno Latino "fame", quod fuit quinte declinationis
antique.
77 Nominatiuus pluralis fit a genitiuo singulari, is in es
productam
mutata, in masculino, feminino et communi, ut
"cardinis,
cardines", "matris, matres", "uatis, uates". 78 Neutra
uero
ab ablatiuo singulari fiunt: si in i uel tam in i quam in e
exeat
ablatiuus, correpta i additur a, ut "mari, maria", "felici, felicia".
79 Excipiuntur "uetera", "ludicra" et comparatiua, ut "maiora",
"plura"
(quamuis antique "pluria"), "aplustria" et "aplustra". (133)
80 Que uero terminant ablatiuum in e, mutant e in a, ut "tempore,
tempora".
81 Genitiuus pluralis nascitur ab ablatiuo sic: cum
in
i uel in e et i desinit, correpta i assumit um, ut "sedili, sedilium",
"tricipite,
tricipiti, tricipitium", "sapiente, sapienti, sapientium",
nisi
sincopa, ut "merentum" pro "merentium". 82 Excipiuntur
comparatiua,
ut "minore, minori, minorum", et in us, il,
or,
ex, quando sunt communia, ut "uetus, uetere, ueteri, ueterum",
"uigil,
uigile, uigili, uigilum", "memor, memore, memori,
memorum",
"supplex, supplice, supplici, supplicum"; "parers"
etiam,
quando duum est generum, "parentum" facit. 83 Illa
quoque
que pares habent sillabas in nominatiuo et genitiuo mutant
e
in i et assumunt um, ut "collis, collis, colle, collium", "edes,
edis,
ede, edium"; "uatum" tamen pro "uatium" dicitur. 84 Excipiuntur
"iuuenum",
"canum", "panum". 85 In as quoque mutant e
in
i et assumunt um, ut "ciuitate, ciuitatium"; fit tamen in his concisio
frequenter,
ut "probitatum". 86 Que uero nominatiuum terminant
in
duas consonantes, si ablatiuus in e sola<m> finiatur, (134)
tunc
mutant e in i correptam et assumunt um, ut "fons, fonte,
fontium",
"ars, arte, artium". 87 Excipiuntur in ms uel ps, si non a
"capite"
componantur, ut "hiems, hieme, hiemum", "princeps,
principe,
principum"; similiter "calibs", "coniunx", "Ethiops". 88
Nomina
quoque semper pluralia in es, in ium faciunt genitiuum,
ut
"uires, uirium", "quinquatres, quinquatrium", "tres, trium",
"plures,
plura" uel "pluria, plurium". 89 In is quoque longa < m >
desinentia
similiter faciunt, ut "lis, lite, litium", "dis, dite, ditium",
"Samnis,
Samnite, Samnitium"; "nox" etiam "nocte, noctium" et
"cor,
corde, cordium", "nix, niue, niuium", "caro, carne, carnium".
90 Cetera uero ablatiuum in e sola<m> terminantia mutant
eam
in um, ut "poema, poemate, poematum", "Cicero, Cicerone,
Ciceronum",
"dux, duce, ducum", "caput, capite, capitum", "ales,
alite,
alitum"; nam "alituum" interposuit u Virgilius. 91 A "boue"
quoque,
"bouum" debuit esse; sed quia obliqui eius casus u assumunt
hiatus
causa, "bos, bouis", abiciunt aliquando plurales, ut
"boum";
datiuus et ablatiuus eius per sincopam sillabe dicuntur,
"bobus"
pro "bouibus"; nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus non
abiciunt
u, ut "boues". (135)
92 Datiuus et ablatiuus nascitur a singulari genitiuo interiecta
bu,
ut "hominis, hominibus", "poematis, poematibus"; huiusmodi
tamen
nomina etiam in is producta<m> faciunt antique, ut "emblematis"
(quasi
"emblematum"); excipitur etiam "bobus" pro "bouibus".
93 Accusatiuus pluralis similis est proprio nominatiuo, sicut
et
uocatiuus, "patres", "maria", nisi sint Greca in as terminantia,
ut
"Archadas". 94 Inueniuntur tamen quedam Greca pro eis
diptongo
in is solam productam accusatiuum facientia, que similiter
in
is nominatiuum terminant, ut "he" et "has Sardis", "Alpis",
"Syrtis",
"Trallis". 95 Ea quoque non solum in es sed etiam in is faciunt
accusatiuum,
que similem habent nominatiuum et genitiuum,
ut
"omnis, omnes" et "omnis", "fortis, fortes" et "fortis", "nauis,
naues"
et "nauis". 96 Similiter semper pluralia, ut "Manes,
Manis,
Manes", "tres, tris" et "tres", preter "uires" et in er desinentia,
que
in i faciunt ablatiuum, ut "acer, acri, acres, acris", et in ns
uel
rs, ut "fons, fontes, fontis", "pars, partes, partis"; "plus" quoque (136)
"plures"
et "pluris". 97 Alia uero, quamuis in ium faciunt genitiuum
pluralem,
raro in is faciunt, ut "ciuitas, ciuitatium, ciuitates"
fere
ubique, "felix, felices"; inuenitur tamen "tenaces, tenacis" et
"lites,
litis". 98 Quarta declinatio duas habet terminationes: in us
correptam
et in u productam usu. 99 In u neutra sunt tantum et
indeclinabilia
in singulari, ut "hoc genu, huius genu". 100 In us
uero
que desinunt, producunt us in genitiuo, ut "Senatus, Senatus",
licet
antiqui etiam in uis, ut "anuis". 101 Datiuus a genitiuuo
fit
abiecta s et addita i et penultimam corripit, ut "Senatui"; pro
quo
tamen metrice ablatiuus inuenitur, ut "parce metu" pro "metui".
102 Accusatiuus fit a nominatiuo mutata s in m, ut "Senatus,
Senatum".
103 Vocatiuus similis est nominatiuo, ut "hec" et "o
manus".
104 Ablatiuus fit a genitiuo ablata s, ut "Senatus, ab hoc
Senatu".
105 Nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus plurales similes
sunt
genitiuo singulari, ut "huius Senatus", "hi" et "hos" et "o (137)
Senatus".
106 Genitiuus pluralis fit a nominatiuo singulari
abiecta
s et assumpta um, ut "Senatus, Senatuum". 107 Datiuus et
ablatiuus
fit a nominatiuo singulari mutata u in i et interposita
bu,
ut "Senatus, Senatibus"; differentie tamen causa, est quando
seruant
u, ut "artubus", "partubus", "arcubus", ab "artu", "partu", "arcu";
"artibus"
uero, "partibus", "arcibus", ab "arte", "parte", "arce",
nominibus
tercie declinationis, ueniunt. 108 Veteres tamen,
etiam
si non sit differentia, tamen aliquando u pro i ponunt, ut
"portubus",
"tribubus", "lacubus". 109 Neutra uero correpta u singulari
assumunt
a in nominatiuo, accusatiuo et uocatiuo plurali,
ut
"cornu, cornua". 110 Genitiuus uero, datiuus et ablatiuus sic
fiunt
in neutro, sicut in masculino, ut "cornuum, cornibus". 111
Quinta
declinatio unam habet terminationem in es productam;
et
sunt omnia feminina, excipitur "dies" et "meridies". 112 Genitiuus
et
datiuus eius fit a nominatiuo abiecta s et assumpta i diuisa,
ut
"dies, diei", "facies, faciei"; et omnia seruant e productam, si
i
habeant ante es in nominatiuo, ut "acies, aciei", "rabies, rabiei";
si
uero consonantem, corripiunt e, ut "fides, fidei", "res, rei", "spes,
spei"
et "plebes, plebei". 113 Veteres tamen hunc genitiuum et
datiuum
similem ablatiuo protulerunt frequenter, ut "die" pro (138)
"diei".
114 Accusatiuus fit a nominatiuo mutata s in m correptam,
ut
"res, rem". 115 Vocatiuus similis est nominatiuo, ut "hec" et "o
species".
116 Ablatiuus quoque a nominatiuo fit abiecta s, ut "hec
acies,
ab hac acie" et, ut dictum est, inuenitur etiam pro genitiuo.
117 Nominatiuus, accusatiuus et uocatiuus plurales similes sunt
nominatiuo
singulari, ut "hec res", "he" et "has" et "o res". 118 Genitiuus
fit
ab ablatiuo singulari addita rum, ut "ab hac re, harum
rerum",
"dierum", "specierum", etiam apud nos modernos; nam in
aliis
nominibus deficit hic genitiuus, nisi antique. 119 Datiuus
quoque
et ablatiuus ab ablatiuo singulari fiunt addita bus, ut "ab
hac
die, his" et "ab his diebus". 120 Hii quoque casus, nisi in superioribus
nominibus,
deficiunt, sicut et genitiuus.

121 In his V declinationibus, secunda, tercia et quinta sole regulari
usu
inueniuntur in quibusdam genitiuis abundare, quorum
de
penultimis, quia necessaria est, talis datur regula; nam ceteri
casus,
aut genitiuum sequuntur, aut, si abundant, sine difficultate
cognoscuntur.
122 Penultima igitur crescentis genitiui tunc producitur,
quando
eius nominatiuus in longam desinit sillabam, natura
uel
positione, ut "Iber, Iberi", "Titan, Titanis", "sol, solis", (139)
"delphin,
delphinis", "fur, furis", "merces, mercedis", "infans,
infantis",
"puls, pultis", "dies, diei". 123 Excipiuntur in on Greca et
in
o Latina, uel notha, de quibus dictum est in genitiuo; et
excipiuntur
in ms, bs, ps, x, si uocales breues ante has consonantes
habuerint,
ut "hiems, hiemis", "celebs, celibis", "manceps,
mancipis",
"fax, facis" (nam de x dictum est in genitiuo). 124
Excipiuntur
etiam hec, que producunt nominatiuum, sed corripiunt
penultimam
genitiui: "par, paris", "Lar, Laris", "uas, uadis",
"pes,
pedis", "Ceres, Cereris", "compos, compotis", "bos, bouis",
"sus,
suis", "grus, gruis" et "res, rei", "spes, spei", "fides, fidei", "plebes,
plebei".
125 Que uero nominatiuum corripiunt, similiter penultimam
genitiui
corripiunt, ut "Lucifer, Luciferi", "uir, uiri", "satur,
saturi",
"poema, poematis", "Hannibal, Hannibalis", "cornicen,
cornicinis",
"agger, aggeris", "uetus, ueteris", "caput, capitis". 126
Excipiuntur
"inquies, inquietis", "os, ossis", "lac, lactis" et "mulier,
mulieris",
"Hiber, Hiberis", producta er. 127 Preterea excipiuntur
quedam,
que quamuis corripiant nominatiuum, in quibusdam
tamen
penultimam genitiui corripiunt, in quibusdam producunt.
128 In al et in el neutra et in ar similiter neutra, sed deriuata, (140)
producunt
penultimam genitiui, ut "hoc tribunal, tribunalis",
"mel,
mellis", "lucar, lucaris". 129 In or quoque alia producunt, ut
"hic
cursor, cursoris", "hic" et "hec auctor, auctoris", alia corripiunt,
ut
"hic Hector, Hectoris", "hec arbor, arboris"; que quando
producant
et quando corripiant in genitiuo dictum est. 130 Nunc
de
ipsius nominatiui ultimis dicamus. 131 In prima et secunda et
quarta
declinatione omnia corripiuntur, ut "Musa, Muse", "dominus,
domini",
"manus, manus", preter in as, es, u desinentia, que
producuntur,
ut "Eneas", "Priamides", "cornu"; in quinta uero omnia
producuntur,
ut "dies", "spes". 132 Nam in tercia quedam producuntur
quedam
corripiuntur: in a igitur corripiuntur, ut "poema";
in
e Greca producuntur, ut "Euterpe", Latina corripiuntur,
ut
"cubile"; in i producuntur, ut "frugi"; in o Greca producuntur,
ut
"Dido"; quedam tamen masculina corripiuntur, ut "Apollo";
Latina
uero indifferenter sunt, ut "sermo". 133 Excipitur "Iuno", (141)
semper
productum. 134 In al corripiuntur, ut "sal", "Hannibal"; in
el,
si barbara sunt, producuntur, ut "Michael", cetera corripiuntur,
ut
"fel"; in il corripiuntur, ut "pugil", "Tanaquil", preter "nil"; in
ol
producuntur, ut "sol"; in ul corripiuntur, ut "consul". 135 In an,
en,
in, on, si Greca sunt uel notha, producuntur, ut "Pan", "delphin",
"lien",
"Sydon" et omnia que habent e penultimam productam
in
genitiuo, ut "ren, renis", "splen, splenis", "Syren, Syrenis"; in
en
uero pure Latina corripiuntur, ut "nomen". 136 In ar monosillaba
et
ex illis composita producuntur, ut "par", "compar", "Nar";
cetera
corripiuntur, ut "Cesar". 137 In er, si Greca sunt, producuntur,
ut
"ether", "aer" et unum Latinum, "uer"; cetera corripiuntur,
ut
"pater". 138 In ir, or, ur corripiuntur, ut "uir", "doctor", "uultur",
preter
"fur". 139 In as producuntur monosillaba uel Latina,
ut
"uas", "Mecenas"; Greca uero, quorum genitiuus in dis finitur,
corripiuntur,
ut "Pallas, Palladis", "ceras, ceradis". 140 In es quecumque
penultimam
crescentis genitiui corripiunt, ipsa quoque
correpta
sunt, ut "miles, militis", "seges, segetis", "paries, parietis"; (142)
excipitur
"Ceres". 141 Cetera producuntur, ut "merces, mercedis",
"proles,
prolis"; excipitur "inquies, inquietis". 142 In is producuntur
Greca
et Latina monosillaba et patria, ut "Delphis", "Dis",
"glis",
"Samnis"; cetera corripiuntur, ut "Paris", "collis". 143 In os
Latina
producuntur, ut "custos"; excipitur "os, ossis", "compos".
144 In us producuntur Greca et monosillaba et feminina que u
producunt
in genitiuo, ut "Oedippus, Oedipodis", "mus, muris",
"tus,
turis", "uirtus, uirtutis"; alia corripiuntur, ut "lepus". 145 In c
producuntur,
ut "allec", preter "lac". 146 In d et t corripiuntur, ut
"caput
", "aliud". 147 Cetera huius declinationis nomina producuntur
in
nominatiuo, ut "lex", "fraus", "pars", "sapiens". (143)


HOME > 'praes' in 'Papias, Ars grammatica, 4, 12'
Papias, Ars grammatica, 4, 5. DE CASV <<<    
3510w 10.317239046097 s