Priscianus_Caesarensis_cps13, Ars Prisciani, 7, p36HOME > 'praes' in 'Priscianus_Caesarensis, Ars Prisciani, 7, p36'
Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, 7, de accusatiuo plurali secundae declinationis <<<     >>> de genetiuo singulari tertiae declinationishide dictionary links

(311 (vol. 1)) de tertiae declinationis terminationibus

tertia declinatio terminationes habet nominatiui septuaginta octo uel paulo plus. desinit enim in a correptam et in e correptam, in o correptam, in o productam, in al correptam, in el correptam, in el productam, in il correptam, in ol productam, in ul breuem, in an productam, in en correptam, in en productam, in in productam, in on productam, in ar correptam, in ar productam, in er correptam, in er productam, in ir correptam, in or correptam, in ur correptam, in ur productam, in as correptam, in as productam, in es correptam, in es productam, in is correptam, in is productam, in os correptam, in os productam, in us correptam, in us productam, in ys, in aes, in aus, in ans, in ens, in ons, in uns, in yns, in ars, in ers, in ors, in urs, in uls, in ems, in abs, in ebs correptam, in ebs productam, in obs, in ybs, in urbs, in aps, in (312 (vol. 1)) eps, in ops, in yps, in irps, in ax correptam, in ax productam, in ex correptam, in ex productam, in ix correptam, in ix productam, in ox correptam, in ox productam, in ux correptam, in ux productam, in yx, in aex, in aux, in alx, in anx, in unx, in arx, in ac, in ec, in ut. in a correptam neutra Graeca, ut hoc poema huius poematis. in e correptam neutra Latina, ut hoc monile huius monilis. in o correptam, quam frequenter et producunt poetae, masculina desinunt uel feminina uel communia Latina uel notha: hic Cicero huius Ciceronis, hic leo huius leonis, haec uirgo huius uirginis, hic et haec homo huius hominis (antiquissimi tamen et Graeca in o productam desinentia per hanc declinationem proferebant, ut Sappho Sapphonis, Dido Didonis). in al correptam masculina uel neutra Latina uel barbara: hic sal huius salis, hic Hannibal huius Hannibalis, hoc tribunal huius tribunalis. in el correptam neutra Latina, ut hoc mel huius mellis, fel fellis. in el productam barbara, ut hic Daniel huius Danielis, Michael Michaelis, Nechamel Nechamelis. in il correptam masculini uel feminini uel communis sunt generis Latina: hic pugil huius pugilis, haec Tanaquil huius Tanaquilis, hic et haec uigil huius uigilis. in ol productam masculinum Latinum: hic sol huius solis. (313 (vol. 1)) in ul breuem masculini uel communis Latina: hic consul huius consulis, hic et haec exul huius exulis. in an productam masculina Graeca: hic Paean huius Paeanis. in en correptam Latina masculina uel neutra: hic flamen huius flaminis, hoc numen huius numinis. in en productam Latina uel Graeca masculini uel feminini generis: hic lien huius lienis, haec Siren huius Sirenis. in in productam Graeca masculina uel feminina: hic delphin huius delphinis, haec Trachin huius Trachinis. in on productam Graeca masculina uel feminina: hic Memnon huius Memnonis, haec Sidon huius Sidonis. in ar correptam Latina et Graeca et barbara masculini uel neutri generis: hic Caesar huius Caesaris, hic Bostar huius Bostaris, hoc nectar huius nectaris, hoc calcar huius calcaris. in ar productam Latina masculini uel communis uel neutri generis, et sunt uel monosyllaba uel ex monosyllabis composita: hic Nar huius Naris, hic et haec et hoc par huius paris, dispar disparis, hoc far huius farris. in er correptam masculina, feminina et neutra et communia, ut hic pater huius patris, haec mater huius matris, hoc tuber huius tuberis, hic et haec pauper huius pauperis. in er productam Graeca masculina et unum Latinum uel magis nothum neutri generis: hic aer huius aeris, hoc uer huius ueris. in ir unum femininum, haec Gaddir huius Gaddiris. quidam addunt hic abaddir, βαίτυλος, huius abaddiris, lapis, quem pro Ioue deuorauit Saturnus, sed in usu hoc non inueni. in or correptam masculina et feminina et neutra et communia tam (314 (vol. 1)) Graeca quam Latina: hic Hector huius Hectoris, hic orator huius oratoris, haec uxor huius uxoris, hoc aequor huius aequoris, hic et haec auctor huius auctoris, hic et haec et hoc memor huius memoris. Virgilius in IIII Aeneidos:
tum, si quod non aequo foedere amantes
curae numen habet iustumque memorque, precatur
º 
(inueniuntur tamen et haec et omnia paene communia masculini et feminini, quod, etiam si non faciant ex se neutra, saepe tamen neutris adiunguntur figurate, ut Virgilius in X:
Italiam petiit fatis auctoribus; esto
º
et in bucolico:
pauperis et tuguri congestum cespite culmen
º 
), et in VI:
curibus paruis et paupere regno
º
quamuis pluralis nominatiuus eorum, hoc est neutrorum ex supra dictis nominibus, in usu frequenti non sit ex eis, quomodo neque ex aliis communibus duum generum. nam si sint communia trium generum, sine dubio masculini quidem et feminini in es, neutri uero in a proferunt nominatiuum pluralem, ut hi et hae sapientes et haec sapientia, ergo hic et haec et hoc sapiens; hi et hae pares et haec paria, hic et haec et hoc par; hi et hae ancipites et haec ancipitia, hic et haec et hoc anceps; hi et hae felices et haec felicia, hic et haec et hoc felix; hi et hae ueteres et haec uetera, hic et haec et hoc uetus. quae igitur in plurali numero a terminationem non accipiunt, quae propria est neutrorum, manifestum est, trium generum non esse communia, sed masculini et feminini, figurate tamen per obliquos plerumque casus, (315 (vol. 1)) raro autem per nominatiuum coniungi etiam neutris, ut Virgilius in VIIII:
nulla dies umquam memori uos eximet aeuo
º
et Iuuenalis in IV saturarum:
titulique cupido
haesuri saxis cinerum custodibus
º
quamuis hoc custos raro nisi figurate inuenias et haec custoda pluraliter nemo dicat. sic ergo neque haec memora uel auctora uel paupera neutraliter puto facile in usu posse inueniri, sed, sicut supra dictum est, figurate sunt prolata et haec et alia plurima huiuscemodi apud auctores. inueniuntur tamen quaedam, quae obliquos casus communes possident, quamuis nominatiuus non sit communis, ut plus cum sit neutri nominatiuus dumtaxat, genetiuus eius communis est trium generum nec non et datiuus et ablatiuus, unde pluralia quoque tam in es quam in a inuenimus: hi et hae plures et haec plura uel pluria, unde compositum compluria. Terentius in Phormione:
multa aduenienti noua, ut fit :: compluria
º
ablatiuus quoque tam in e quam in i terminans inuenitur, utpote communis trium generum, et accusatiuus pluralis tam in es quam in is. Virgilius in I georgicon:
seu pluris calor ille uias et caeca relaxat
spiramenta
º
Horatius in I epistularum:
tractus uter pluris lepores, uter educet apros
º
in ur correptam Latina masculina et communia et neutra: hic turtur huius turturis, hic et haec augur auguris (Horatius in III carminum: (316 (vol. 1))
nisi fallit augur
annosa cornix
º 
), hoc Tibur huius Tiburis. in ur productam unum inuenitur commune duum generum: hic et haec fur huius furis. in as correptam Graeca masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic Arcas [proprium] huius Arcadis, haec Pallas huius Palladis, hoc Ceras [proprium loci] huius Ceratis, hic et haec Arcas [gentile] huius Arcadis. in as productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis, ut hic Atlas huius Atlantis, hic Maecenas huius Maecenatis, haec ciuitas huius ciuitatis, hoc uas huius uasis, hic et haec Capenas huius Capenatis. in es correptam Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum, ut hic Cocles huius Coclitis, haec seges huius segetis, hic et haec miles huius militis (Ouidius in II metamorphoseon:
miles erat Phoebes
º 
de Callistone dicit), hic et haec et hoc teres (Virgilius in VII:
sed haec tereti mos est aptare flagello
º 
), hebes hebetis, sospes sospitis (Iuuenalis in V:
nec umquam
depositum tibi sospes erit
º 
), hic et haec et hoc hospes huius hospitis. Lucanus in V:
hospes in externis audiuit curia tectis
º
(317 (vol. 1)) haec hospes curia (inuenitur tamen et haec hospita: Virgilius in Aeneidos III:
bellum, o terra hospita, portas
º
similiter haec sospes et sospita prolatum est ab auctoribus. Ouidius in II fastorum:
sospita delubris dicitur aucta nouis
º
neutra quoque supra dictorum pluralia tradit usus. Statius in IIII Thebaidos:
accipias, fessisque libens iterum hospita pandas
flumina
º 
). in es productam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Chremes huius Chremetis et Chremis, hic uerres huius uerris, haec caedes huius caedis, hic et haec heres huius heredis. in is correptam tam Graeca quam Latina masculini generis uel feminini uel communis: hic Paris huius Paridis uel Paris, hic collis huius collis, haec Thetis huius Thetidis, haec cuspis huius cuspidis, hic et haec utilis huius utilis. in is productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia: hic delphis uel delphin huius delphinis, hic Aris [proprium] huius Arinis (Cicero pro Scauro: Arinis uxorem º ), haec Soteris huius Soterinis (Plautus in uidularia:
immo id, quod haec nostra est patria et quod hic meus
pater, illic autem Soterinis est pater
º 
), hic Dis [proprium, id est Πλούτων] huius Ditis et hic et haec dis (318 (vol. 1)) [appellatiuum] huius ditis, haec uis huius uis, hic et haec Samnis huius Samnitis. in os correptam unum Latinum neutrum hoc os huius ossis, quod etiam hoc ossum antiqui protulerunt. Gellius libro XXX: caluariaeque eius ipsum ossum expurgarunt inauraueruntque ºin os productam Graeca et Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis generis: hic heros huius herois, hic nepos huius nepotis, haec dos huius dotis, hoc os huius oris, hic et haec compos huius compotis. in us correptam Latina masculini uel feminini uel neutri uel communis duum uel trium generum: hic lepus huius leporis, haec Venus huius Veneris, hoc tempus huius temporis, hic et haec Ligus huius Liguris, hic et haec et hoc uetus huius ueteris. in us productam Graeca uel Latina masculina uel feminina uel communia uel neutra, ut hic Melampus huius Melampodis, hic mus huius muris, haec uirtus huius uirtutis, hic et haec sus huius suis, hoc tus huius turis. in ys Graeca masculina uel feminina: hic amphibrachys huius amphibrachyis, hic Capys huius Capyis, haec Erinys huius Erinyis. in aes Latinum unum masculinum hic praes huius praedis et unum neutrum hoc aes huius aeris, cuius plurales obliqui in raro sunt usu, aera aerum aeribus. Cato in oratione, qua in senatu suasit, ut (319 (vol. 1)) plura aera equestria fierent: nunc ergo arbitror oportere restitui, quin minus duobus milibus ducentis sit aerum equestrium ºin eodem: de aeribus equestribus de duobus milibus actum ºin aus Latina duo feminina: haec laus huius laudis, haec fraus huius fraudis. in ans Latina masculina uel communia duum uel omnis: hic quadrans huius quadrantis, dodrans dodrantis, hic et haec infans [τὸ νήπιον] huius infantis, hic et haec et hoc infans [ὁ ἄλαλος, huius] infantis et amans, quod nomen est, cum pro amatore accipitur, amantis. inuenitur etiam unum femininum, haec glans huius glandis. sic enim Lucretius, ut supra dictum est, profert et Ouidius in XIIII metamorphoseon:
ut lata plumbea funda
missa solet medio glans intabescere caelo
º
in ens Latina masculina uel feminina uel communia duum uel trium generum: hic Vfens huius Vfentis, haec mens huius mentis, hic et haec parens huius parentis, hic et haec et hoc prudens huius prudentis. in ons Latina masculina uel feminina uel omnis: hic mons huius montis, haec frons huius frontis, hic et haec et hoc insons huius insontis, quod solum teste Probo o ante ns habet correptam, et eius simplex sons sontis. in uns similiter Latina masculina: hic Arruns huius Arruntis. in yns unum Graecum inuenitur femininum: haec Tiryns huius Tirynthis. (320 (vol. 1)) in ars Latina masculina uel feminina: hic Mars huius Martis, haec ars huius artis. in ers Latina omnis communia generis: hic et haec et hoc iners huius inertis. in ors Latina masculina uel feminina uel omnis: hic Mauors huius Mauortis, haec cohors huius cohortis, haec sors huius sortis (cuius nominatiuum haec sortis protulit Plautus in Casina:
uide ne qua illic insit alia sortis sub aqua
º 
), hic et haec et hoc concors huius concordis. in urs Latina communia trium generum: hic et haec et hoc Tiburs huius Tiburtis [gentile]. in uls unum femininum: haec puls huius pultis. in ems unum femininum: haec hiems huius hiemis. in abs Graeca et Latina masculina et feminina: hic Arabs huius Arabis, haec trabs huius trabis. uetustissimi tamen etiam trabes pro trabs proferebant. Ennius in Medea:
utinam ne in nemore Pelio securibus
caesa accedisset abiegna in terram trabes
º
in ebs correptam Latina omnis communia: hic et haec et hoc caelebs huius caelibis. in ebs productam unum femininum Latinum: haec plebs huius plebis; dicitur tamen et haec plebes huius plebei. Lucanus in III:
nescit plebes ieiuna timere
º
in obs feminina Latina: haec scobs huius scobis et scrobs (321 (vol. 1)) huius scrobis (sic alii; sed Probus nominatiuum protulit similem genetiuo), quod Plautus masculino genere profert in Amphitrione:
ibi scrobes effodito tu plus sexagenos in dies
º
in ybs unum masculinum: hic chalybs huius chalybis. in urbs unum femininum: haec urbs huius urbis. in aps unum femininum: haec daps huius dapis. sed nominatiuus in usu frequenti non est, quem Liuius Andronicus in I Odissiae ponit:
quae haec daps est, qui festus dies?
º
Horatius accusatiuum protulit in II carminum:
ergo obligatam redde Ioui dapem
º
idem genetiuum in IIII:
nunc in reluctantes dracones
egit amor dapis atque pugnae
º
idem in epodo:
mutatae dapis
inemori spectaculo
º
in eps masculina et omnis: hic manceps huius mancipis, hic et haec et hoc particeps huius participis. adeps uel adipes in utroque genere inuenitur. Varro in II rerum rusticarum: adipe suilla. in ops Latinum femininum unum: haec Ops huius Opis [nomen matris deum et copia] (eius quoque nominatiuus in usu frequenti non est, sed illius, quod ex eo componitur, commune omnis, hic et haec et hoc inops huius inopis. uetustissimi tamen etiam hic et haec et hoc ops et cops pro opulentus et copiosus proferebant. Accius de Hercule dicens: (322 (vol. 1))
quorum genitor fertur esse ops gentibus
º
pro opem ferens et auxilium gentibus. sic Caper. potest tamen etiam feminino genere hic intellegi figurate coniunctum masculino, ut si dixisset quorum genitor auxilium fuit gentibus. tamen nominatiuo eius usus est Plautus in cistellaria:
itaque me Saturnus eius patruus :: et Castor pater!
:: itaque me Ops opulenta illius auia :: immo mater quidem!
º 
) et Graeca: hic Pelops huius Pelopis, hydrops hydropis, merops meropis. in yps Graeca: Cinyps Cinypis. in irps Latinum unum: hic et haec stirps huius stirpis. in ax correptam Latina et Graeca, ut haec fax huius facis, hic abax huius abacis, quod tamen et hic abacus huius abaci frequens inuenitur. in ax productam Graeca et Latina sunt masculina uel feminina uel omnis, ut hic Phaeax huius Phaeacis, haec pax huius pacis, hic et haec et hoc audax huius audacis. in ex correptam Graeca et Latina masculina et feminina et communia trium generum: hic Lelex huius Lelegis, hic grex huius gregis, haec ilex huius ilicis, hic et haec et hoc artifex huius artificis. in ex productam Latina masculina uel feminina sunt uel communia trium generum: hic rex huius regis, haec lex huius legis, hic et haec et hoc exlex huius exlegis. in ix correptam Latina masculina uel feminina: hic calix huius calicis, haec pix huius picis, haec nix huius niuis. in ix productam Graeca et Latina masculina uel feminina uel communia trium generum: hic Phoenix huius Phoenicis, haec cornix huius cornicis, hic et haec et hoc felix huius felicis. oportet autem scire, quod Graeci i et y ante x breuem esse uolunt, etiam si in obliquis (323 (vol. 1)) producatur, ut Φοῖνιξ Φοίνικος, βόμβυξ βόμβυκος, a uero secundum genetiuum etiam in nominatiuo produci uel corripi dicunt, ut κόλαξ κόλακος corripitur in nominatiuo, quoniam et in genetiuo corripitur, Φαίαξ uero Φαίακος in utroque producitur. Latini tamen omnes uocales bitempores, id est, habentes, ad genetiuum respicientes dicunt produci uel corripi uocales ante x positas in nominatiuo. inueniuntur igitur in ix productam Latina, ut ostendi, feminina uel omnis: haec nutrix huius nutricis, hic et haec et hoc pernix huius pernicis. in ox correptam femininum: nox noctis, et ex hoc compositum commune: hic et haec et hoc pernox pernoctis. Iuuenalis:
si luditur alea pernox
º
in ox productam femininum uel omnis: haec uox huius uocis, hic et haec et hoc uelox huius uelocis, atrox atrocis. in ux correptam masculina uel feminina: hic Volux huius Volucis, haec nux huius nucis. in ux productam masculinum: hic Pollux huius Pollucis, femininum: haec lux huius lucis. in yx Graeca tam masculina quam feminina: hic sandyx huius sandycis, haec Styx huius Stygis. in aex femininum: haec faex huius faecis. in aux unum femininum: haec faux huius faucis. in alx unum femininum: haec falx huius falcis. in anx unum: haec lanx huius lancis. (324 (vol. 1)) in unx unum: hic et haec coniunx huius coniugis. in arx unum femininum: haec arx huius arcis. in ac unum neutrum: hoc lac huius lactis. in ec unum neutrum: hoc allec huius allecis. in ut hoc caput huius capitis.


HOME > 'praes' in 'Priscianus_Caesarensis, Ars Prisciani, 7, p36'
Priscianus Caesarensis, Ars Prisciani, 7, de accusatiuo plurali secundae declinationis <<<     >>> de genetiuo singulari tertiae declinationis
2706w 5.1548449993134 s