Priscianus_Caesarensis_cps13, Partitiones, p1 
hide dictionary links

Partitiones


Partitiones

(0045) arma uirumque cano Troiae qui primus ab oris º uersus genere uniformis, specie dactylicus, compositione simplex, nec similis pedibus, depositione terminalis in disyllabum, qui diuiditur in caesuras per cola quidem in nouem, per commata uero in duas, semiquinariam et semiseptenariam, per pedes in quinque. quid est genere uniformis? quia generalia metra nouem sunt, id est dactylicum, anapaesticum, iambicum, trochaicum, choriambicum, paeonicum, ionicum a maiore, ionicum a minore, antispasticum; et sunt in quibusdam generibus diuersae species uersuum, ut choriambicum asclepiadeum ex spondeo et duobus choriambis et pyrrichio, choriambicum glyconium ex spondeo choriambo et pyrrichio. similiter alia huius generis plura inueniuntur metra, ut etiam illud Horatianum
Lydia dic per omnes º
quod habet choriambum et bacchium; dactylicum uero uniforme (0046) est. quid est specie dactylicus? quia legitimos pedes dactylos accipit et spondeos qui in dactylos resoluuntur ratione temporum. quid est compositione simplex? quia sunt uersus ex diuersis generibus metrorum compositi, quales inuenis apud Horatium et alios lyricos mixtos ex dactylis et iambis, ut est apud Flaccum
scribere uersiculos amore percussus graui º 
(est enim penthemimeris heroica cum dimetro iambico): heroicus uero simplex est compositione, id est a pedibus unius speciei componitur. quid est nec similis pedibus? quia licet uel dactylos uel spondeos ponere. quid est depositione terminalis in disyllabum? catalecticos dicunt quibus deest in fine aliquid, acatalectos quibus nihil deest; heroicus autem qui legitimos habet dactylos, qui trisyllabi sunt, ideo in disyllabum uult desinere et minuit in fine unam syllabam, ne sit impedimento sequenti uersui quin celeriter incipiat. praeterea dicuntur hypercatalecti, quibus abundat una uel duae syllabae, ut nouenarium pindaricum, quod, cum sit dimetrum iambicum, habet tamen unam syllabam plus in fine: Horatius
siluae laborantes geluque º
brachycatalecti quoque dicuntur in iambicis et similibus quibus deest una uel duae syllabae, ut est senarium iambicum colobon, ut Horatius
mea renidet in domo lacunar º
per cola diuisio separat integras partes orationis, per pedes uero secundum metri rationem et per commata similiter. commata autem sunt tria, tertia trochaica semiquinaria et semiseptenaria; (0047) quarta enim bucolica magis passio est sicut hemiepes et quarta trochaica et quae inueniuntur per singulos pedes. caesurae uero cursum et rithmum leuiorem solent facere, et necesse est uel unam uel duas caesuras in uersu inueniri. nam tres rarissime possunt in eodem uersu esse. nam si semiquinariam habet, trochaicam habere raro potest, nisi quando monosyllaba intersit dictio, ut
munera clara dedit, dat et idem debita patri;
et e contrario, si tertiam trochaicam habet, semiquinariam habere raro potest. per pedes in quinque diuiditur hic uersus caesuras, quia sex pedes quinque habent interruptiones. quot figurarum est heroicus uersus? triginta et duarum. quomodo? quia quinque dactylos uel quinque spondeos habentes unius sunt figurae; similiter quattuor uero dactylos et unum spondeum habentes quinque faciunt figuras et e contrario ex quattuor spondeis et uno dactylo quinque figurarum est. unus enim inter quattuor mutans loca quinque facit figuras. sic et duo spondei inter tres dactylos et duo dactyli inter tres spondeos mutantes loca denas faciunt figuras. habemus igitur tres modos et primus singulas figuras habet ex quinque similibus: pone igitur duas figuras; secundus, qui ex quattuor et uno, quinas: pone et hic decem figuras; tertius modus est ex duobus et tribus diuersis commutatis in quo denae inueniuntur figurae: adde etiam uiginti. omnes igitur sunt triginta et duae figurae. et ut scias aliam rationem numeri figurarum in omni metro computa quot pedes accipiunt singula loca et multiplica numerum quem accipiunt singula loca priora et numerum pedum quos accipiunt loca sequentia. ut in heroico primus locus accipit duos pedes, hoc est dactylum et spondeum, similiter secundus duos: bis duo, quattuor. tertius similiter duos: bis quattuor octo. quartus quoque duos: bis octo sedecim. et quintus duos: bis sedecim triginta et duo. et in iambico (0048) similiter primus locus accipit quinque pedes, secundus tres: ter quinque quindecim; tertius quoque quinque: quinquies quindecim septuaginta et quinque; quartus tres: ter septuaginta et quinque, ducenti uiginti et quinque; quintus quinque: quinquies ducenti uiginti et quinque, mille centum uiginti quinque. sic in omni metro, in quo diuersorum pedum sunt eadem loca capacia, ut in anapaestico et trochaico, hac ratione figuras potes inuenire. nam in illis metris in quibus singula loca fixos habent pedes, id est singulos, unius sunt figurae ut in asclepiadeo ac sapphico endecasyllabo et similibus. arma uirumque cano Troiae qui primus ab oris º scande uersum.
arma ui. rumque ca. no Troi. ae qui. primus ab. oris º
quot habet figuras? decem. quare? quia constat ex tribus dactylis et duobus spondeis. quot caesuras habet? semiquinariam et semiseptenariam. quomodo semiquinariam? arma uirumque cano. et semiseptenariam? arma uirumque cano Troiae. quot partes orationis habet iste uersus? nouem. quot nomina? sex, arma, uirum, Troiae, qui, primus, oris. quot uerba? unum, cano. quot praepositiones? unam, ab. quot coniunctiones? unam, que. arma, quae pars orationis? nomen. quale? appellatiuum. cuius est speciei? generalis. cuius generis? neutri. quare? quia (0049) omnia quae in plurali numero in a desinunt sine dubio neutri generis sunt. cur singulare eius in usu non est? quia multas et uarias res hoc nomen significat. arma enim dicuntur instrumenta non solum bellica sed etiam omnia ut Virgilius de agrestibus in primo georgicon
dicendum duris quae sint agrestibus arma º
nautarum quoque instrumenta et pistorum arma dicuntur; Virgilius in quinto Aeneidos
colligere arma iubet ualidisque incumbere remis º
idem in primo
Cerealiaque arma
expediunt
º
cum igitur sit homonymon, quod quidam uniuocum dicunt, et uarias res significet, singulae earum habent sua nomina, ut scutum galea lorica hasta gladius et cetera. non igitur opus est in hoc nomine singularis numerus cum semper in plurali significatione ponatur. potest autem et differentiae causa huius singulare taceri, ne ab armo, artu corporis, obliqui eius casus proferri existimentur, hic armus, huius armi. cuius est figurae? simplicis. fac ab eo compositum. armiger armipotens semermis inermis et inermus. cuius est casus in hoc loco? accusatiui. unde hoc certum est? a structura, id est ordinatione et coniunctione sequentium; cano (0050) enim uerbum accusatiuo iungitur, ergo si quando inuenias talem ordinationem pone loco neutri masculinum uel femininum, quorum accusatiui non sunt similes nominatiuis, et manifestatur tibi casus ut in hoc uersu cano uirum dixit; similiter cano illam rem dicimus, ex quibus neutra quoque sine dubio potes intellegere secundum quem casum proferuntur tam in singulari quam in plurali numero. nec solum tamen in neutro genere in quo nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus similes sunt sed etiam in aliis generibus, si quos inuenias similes casus et dubites secundum quem positi sunt, eandem structuram compone cum illis qui non sunt similes et soluis tibi dubitationem; ut puta si dicas oratoribus utor magistris et dubites utrum datiuus an ablatiuus sit casus, non solum quod utor uerbum semper ablatiuo coniungitur hoc possis agnoscere, sed etiam si secundum singularem numerum hanc eandem ordines orationem dicendo oratore magistro utor. omnia enim in e terminantia ablatiuum masculina uel feminina nulli alteri eum casum similem habent. quotae est declinationis arma? secundae. quare? quia genetiuum armorum facit. omnia autem neutra pluralia a finalem nominatiui in o conuertunt et addita rum faciunt genetiuum si sint secundae declinationis. illud quoque possumus dicere, quod alterius declinationis nominatiuus in ma desinens in plurali numero non inuenitur nisi secundae ut prima primorum summa summorum. fac deriuatiuum ab eo. armarium armamentum armamentarium armillae, quae nunc brachialia uocant; sic Cicero in quarto de re publica: armentum et ab eo armentarius. dic uerbum denominatiuum: armo armas armat. unde certum est quando uerbum a nomine et quando nomen a uerbo nascitur? ex ipsa significatione (0051) et natura rerum. nam non possumus dicere armo nisi prius sint arma, quibus armamus aliquem. {nec auro auras nec subaero subaeras unde Persius
subaerato mendosum tinniat auro
nisi prius sit aurum et ferrum}. contra autem a uerbo nascitur quod non potest esse in aliquo, nisi prius actus uerbi in eo intellegatur, ut, si dicas lector, intellego eum prius legere et sic ei id nomen do. ergo armo, sicut diximus, uerbum est denominatiuum quod a nomine nascitur, lector autem nomen uerbale. dic passiuum eius. armor. declina. armor armaris armatur et cetera. dic participia actiua. armans armaturus. passiua. armatus et armandus. fac nomen uerbale a participio praeteriti temporis. armator et armatrix. cur? quia omnia participia praeteriti temporis us in or conuertentia faciunt nomen uerbale in omni coniugatione masculinum ex quo iterum or in rix mutantes facimus femininum, nisi euphonia, id est sonus, prohibeat, quod euenit in illis quae in sor desinunt ut pransor cursor tonsor. nemo enim dicit pransrix cursrix tonsrix propter asperitatem pronuntiationis. unde et Terentius tonstrina dixit euphoniae causa addens contra regulam t. sicut enim a doctore doctrina consonantes eas habuit quas suum primitiuum, sic debuit etiam tonstrina absque t esse nisi sonoritas coegisset. defenstrix º quoque Cicero in Timaeo protulit addita t. fac alia deriuatiua ab eodem supra dicto participio. armatio armatura quae rem ipsam significant. et sciendum quod plerumque nomina rerum eandem habent participiis praeteriti temporis terminationem, declinatione tamen differunt. nam nomina quartae sunt, participia (0052) uero secundae ut iudicatus κριθείς secundae est, huius iudicati, iudicatus uero huius iudicatus; monitus ὑπομνησθείς huius moniti, monitus ἡὑπόμνησις huius monitus; lectus lectus ἀναγνωσθείς huius lecti, lectus ἀνάγνωσις huius lectus; aditus προσελευθείς huius aditi, aditus προσέλευσις huius aditus. quidam autem stulte et contra usum auctorum participii paenultimam producunt et dicunt se hoc facere differentiae causa. nullum enim participium ueniens a uerbis in eo desinentibus, siue secundae seu quartae sint coniugationis, i productam habet ante tus, ut moneo monitus habeo habitus praetereo praeteritus: Virgilius in octauo
o mihi praeteritos referat si Iuppiter annos º
obeo obitus: idem in decimo
morte obita qualis fama est uolitare figuras º
adeo quoque aditus: Ouidius in fastis
sol aditus quod quaeris ait ne uana labores
nupta Iouis fratri tertia regna tenet
º
de aditus igitur quantum ad praesens sufficienter diximus; latius autem de participio tractatum est in libro singulari. nunc hoc etiam sciendum, quod genetiuus quoque supra dicti participii paene in omnibus adsumpta o facit rei nomen, ut iudicati iudicatio orati oratio moniti monitio, lecti lectio, i paenultima in omnibus correpta. quamuis igitur regula det nobis copiam tam in us quam in io terminationibus uti in significationibus rerum, tamen auctorum usus nobis magis sunt obseruandi. illud quoque sciendum quod multa nomina uerbalia participiis futuri temporis similia inueniuntur et apassiuis quidem semper, ut amandus nomen φιλητέος, φιληθησόμενος participium, docendus nomen (0053) διδακτέος, διδαχθησόμενος participium, legendus nomen ἀναγνωστέος participium ἀναγνωσθησόμενος, adeundus nomen προσελευστέος participium προσελευσθησόμενος. et in futuri quidem temporis participiis passiuis hoc euenit semper, in actiuis autem non semper sed in quibusdam, et hoc in femininis, ut armatura nomen ὅπλισις participium ὁπλίσουσα, litura nomen ἀπαλοιφή participium ἀπαλείψουσα, scriptura nomen γραφή participium γράψουσα. est autem inuenire nomina adiectiua hominum et mobilia in omnibus similia participiis praeteriti temporis etiam in declinatione, ut doctus nomen εὐπαίδευτος, participium παιδευθείς, armatus nomen ὁπλίτης, participium ὁπλισθείς. et sciendum quod, si sint nomina mobilia, non possunt eadem etiam rerum esse ut doctus armatus; et contra, si sint rerum, non etiam hominum adiectiua, ut monitus aditus. sunt etiam quaedam rerum uocabula quae participiis neutris praeteriti temporis similia sunt, ut factum nomen τὸ ἔργον, participium τὸ γεγονός, uisum nomen ὀπτασία, participium τὸ ὁραθέν. est quando etiam praesentis temporis participiis similia inueniuntur nomina adiectiua, ut sapiens nomen σοφός, participium φρονῶν, amans nomen ἐραστής, participium ἐρῶν. sed nomen genitiuo, participium autem ablatiuo coniungitur secundum uerbi iuncturam, ut
natus et ipse dea º 
τεχθεὶς ἐκ θεᾶς; natus autem deae υἱὸς θεᾶς dicitur. (0054) uirum quae pars orationis? nomen. quid est nomen? pars orationis unius cuiusque rei suppositae communem uel propriam qualitatem significans. quot accidunt nomini? quinque, qualitas siue species, genus, numerus, figura, casus siue declinatio. nam comparatio non bene inter accidentia potest poni, quia non est generale accidens nec in omnibus inuenitur nominis speciebus sicut supra dicta quinque. non est enim species nominis, in qua non inuenias et qualitatem et genus et numerum et figuram et casum; comparatio autem nisi in adiectiuis non inuenitur. dic igitur, uir cuius est speciei? primitiuae (potest tamen et a uireo uerbo esse deriuatum) et est appellatiuum et significat corpus animale. cuius est generis? masculini. unde hoc possumus scire? tam ab ipsa natura eius quod significatur quam a terminatione et declinatione. omnia enim in ir desinentia, quae propria sunt hominum, masculina sunt et secundae declinationis, ut uir uiri leuir leuiri Treuir Treuiri et similia. cur per u scribitur? quia omnia nomina a ui syllaba incipientia per u scribuntur exceptis bitumen et bilis, quando fel significat, et illis quae a bis aduerbio componuntur, ut biceps bipatens biuium. cur sonum uidetur habere in hac dictione i uocalis y litterae Graecae? quia omnis dictio a ui syllaba breui incipiens, d uel t uel m uel r uel x sequentibus, hoc sono pronuntiatur, ut uideo uidebam uidebo; quia in his temporibus ui corripitur mutauit sonum in y; in praeterito autem perfecto et in aliis in quibus producitur naturalem seruauit, ut uidi uideram uidissem uidero. similiter uitium mutat sonum quia corripitur, uita autem non mutat quia (0055) producitur; similiter uim mutat quia corripitur, uimen autem producitur ideoque non mutat; similiter uir et uirgo mutant quia corripiuntur, uirus autem et uires non mutant quia producuntur; uix mutat quia corripitur, uixi non mutat quia producitur. hoc idem plerique solent etiam in illis dictionibus facere in quibus a fi breui incipiunt syllabae sequentibus supra dictis consonantibus, ut fides perfidus confiteor infimus firmus. sunt autem qui non adeo hoc obseruant cum de ui nemo fere dubitet. cuius est numeri uirum? singularis. dic pluralem. uiri. cuius figurae? simplicis. fac ab eo compositum. semiuir, duumuir, triumuir, quinqueuir, septemuir, decemuir, centumuir leuir {frater mariti}, uirbium quoque uirum bis dictum tradunt: uiripotens, uirago et uirgo, uir illustris, uir deuotus, uir magnificus, uir spectabilis, quae omnia ideo composita accipimus quia sub uno accentu pronuntiantur. cuius est casus uirum? accusatiui singularis. fac ab eo deriuatiua. hic et haec uirilis et hoc uirile et uirilitas; uirtutem quoque hinc quidam deriuari uolunt. fac aduerbium. uiritim, quod Graeci ἀνδρακάς dicunt, id est per singulos uiros. que quae pars orationis? coniunctio. quid est coniunctio? pars orationis connectens ordinansque sententiam. quot accidunt coniunctioni? tria, potestas ordo figura. cuius potestatis est que? copulatiuae. cuius ordinis? postpositiui. cuius figurae? simplicis. quem habet accentum? haec et aliae duae coniunctiones, ue scilicet et ne, apud Latinos inclinatiuae, quas Graeci (0056) ἐγκλιτικάς uocant. solent enim suos accentus in extrema syllaba praecedentis dictionis remittere ut uirumque subiectisue tantone. ne autem saepissime e abiciens apostropho notatur non solum uocali sed etiam consonante subsequente ut
tanton’ me crimine dignum? º
fac compositum ab eo quod est que: atque, neque, quoque. nec quoque a neque factum est per apocopen extremarum uocalium et, quia in fine syllabae q scribi non poterat, transiuit in c. cano quae pars orationis? uerbum. quid est uerbum? pars orationis cum tempore et modis et significationibus. quot accidunt uerbo? modi formae significationes coniugationes numeri figurae tempora personae quoque in plerisque. cuius est modi cano? indicatiui. cuius formae? perfectae. quam aliam formam habet hoc uerbum? frequentatiuam. quae est? canto cantas cantat. a participiis enim praeteritis solent fieri frequentatiua plerumque, ut habitus habito habitas habitat, scriptus scripto scriptas scriptat, cursus curso cursas cursat, domitus domito domitas domitat, uolutus uoluto uolutas uolutat. ideo autem diximus plerumque quia ago agito facit et lego legito et nosco noscito et scisco sciscito. cuius est significationis cano? actiuae. cur? quia facit passiuum canor. cuius est coniugationis? tertiae correptae. unde hoc certum est? quia et prima persona ante o consonantem habet, quod in tertia producta siue quarta coniugatione inueniri non potest, et quod non solum in secunda persona is finalis corripitur, cano canis, sed etiam in plurali numero in prima et secunda persona i paenultima (0057) corripitur. itaque antepaenultima in his acuitur personis ut canimus canitis, nec non imperatiuus et infinitus e correptam habentes, sicut etiam Donatus docet, manifestissime id ostendunt. cuius est numeri? singularis. dic pluralem. canimus. cuius figurae? simplicis. fac compositum ab eo. succino occino concino. cuius est temporis? praesentis. dic praeteritum perfectum. cecini. cur? quia uerba in no desinentia si tertiae sint coniugationis in ui faciunt praeteritum, ut sterno straui, cerno creui, sperno spreui, lino leui. pono quoque antiqui posiui secundum analogiam dicebant quod nunc posui dicimus. cano autem ideo cecini dixerunt ne, si caui secundum analogiam dicerent, non a cano nasci uideretur, sed ab eo quod est caueo. ab eo tamen composita in ui diuisas faciunt praeteritum, concino concinui, succino succinui, occino occinui. dic participia actiua. canens et canturus. passiua. cantus et canendus. fac ab eis nomina. cantus ᾠδή et cantio et cantor et cantrix et cantilena, et a frequentatiuis (duo autem sunt canto et cantito) cantatio et cantatus et cantator et cantatrix. concinnus quoque a canendo compositum est. Troiae quae pars orationis? nomen. quale? proprium. cuius speciei? deriuatiuae. a Troe enim rege nominata est Troia. dic ab eo alia deriuatiua. Troianus, Troicus; Tros quoque quando pro appellatiuo, id est gentili, accipitur. et sciendum quod pleraque gentilium et propria solent esse ipsorum conditorum urbium siue gentium, ut Italus Danaus Latinus Tros. cur Troia, cum apud Graecos oe dipthongum in priore habeat, syllaba non seruat etiam (0058) apud nos? quia in disyllabis, in quibus ae uel oe dipthongi antecedunt sequente uocali, diaeresin solent facere Latini plerumque et pro consonante duplici accipere i et eam a priore subtrahere syllaba et adiungere sequenti, quamuis antiqui solebant duas ii scribere et alteram priori subiungere alteram praeponere sequenti, ut Troiia Maiia Aiiax. hanc tamen consuetudinem Latini habuerunt Aeoles imitantes qui κοῖλον per diuisionem dicunt, κόιλον et multa similiter diuidunt. qui quae pars orationis? a quibusdam pronomen hoc esse putatur sed non recte; proprie enim pronomen est quod pro nomine proprio ponitur et personam finitam habet. ergo, cum quis et qui et qualis talis et quantus tantus et similia uel interrogatiua uel relatiua nec finitas habeant personas, nec loco propriorum nominum accipiantur, non sunt pronomina dicenda sed potius nomina. nec mirum si quaedam ex ipsis declinationem habeant pronominum, cum pronomina quoque multa, de quibus non est dubitatio quod pronomina sunt, nominum habeant declinationem, ut meus tuus noster uester. et sciendum quod qui pro quis ponitur, quis autem pro qui non, et, quia omnia huiuscemodi nomina relatiua per se acuuntur, in contextu autem orationis grauantur, id est pro acuto in fine grauem accentum accipiunt. hoc tamen ipsum qui pro aduerbio quoque saepe inuenitur quando accipitur pro quomodo (est enim etiam ablatiuus). fac ab eo compositum. quisquis (0059) quisque aliquis uel aliqui siquis nequis quisquam quicumque quispiam quidam quin, quod significat qui non et cur non et ut non et nec non, atqui et atquin. primus quae pars orationis? nomen. cuius est speciei? ordinalis et est a Graeco. cuius est gradus? superlatiui. unde hoc certum est? quia omnibus solet numeris praeponi et genetiuo plurali semper coniungitur, quod suum est superlatiui, ut primus illorum. ergo proprie illorum est nominum superlatiuus, quae numerum significant a tribus et ultra. nam comparatiuus eiusdem prior, quia ad unum solet fieri, semper inter duos ponitur. quod autem comparatiuum est prior ostendit etiam neutrum quod ab eo nascitur, prius. nullum enim nomen in or desinens commune in us facit neutrum nisi sit comparatiuum ut hic et haec melior et hoc melius, hic et haec doctior et hoc doctius; sic ergo hic et haec prior et hoc prius. fac aduerbium. prime et primum et primo. fac deriuatiuum nomen. primitiae primitiuus primitiua primitiuum, primarius primulum primores priscus pristinus primas primatis. cur in fine circumflectitur primas? quia antiqui hic et haec primatis dicebant paenultimam circumflectentes; ti igitur concisa mansit accentus integer in eadem a littera quae extremae syllabae facta est, quae erat in pleno paenultima. ergo hoc idem in omnibus similibus obseruandum est ut Arpinas Sufenas Capenas et similibus aliis. fac composita a primo. primordium principium primipilarius primicerius decemprimi, quomodo decemuiri, primogenitus πρωτότοκος primotinus πρώιμος quomodo serotinus ὄψιμος pridieprinceps. (0060) ab quae pars orationis? praepositio. quid est praepositio? pars orationis quae praeposita aliis partibus orationis significationem earum aut complet aut mutat aut minuit; complet ut facio perficio, mutat, ut doctus indoctus, minuit, ut rideo subrideo. cui casui coniungitur ab praepositio? ablatiuo. in appositione sola an etiam in compositione aliis partibus orationis praeponitur? praeponitur tam in compositione quam in appositione, sed in compositione cum nominatiuo et cum eius declinatione uel illis dictionibus quae carent casibus, in appositione uero cum ablatiuo casualium tantum, ut abduco abducens abducentis, abigo abigens abigentis. et sciendum, quod eandem significationem habent a ab abs; et a quidem uel abs uocali sequente non ponimus, ab uero non solum uocalibus sequentibus sed etiam consonantibus quibusdam non male sonantibus antecedente ab, ut abduco abdo; abs uero sequente q, ut abs quolibet, uel c, ut abscondo, uel t, ut abstraho. quo accentu pronuntiatur ab? per se acuto, in uersu uero graui sicut et aliae omnes praepositiones in suo loco positae id est praepositiuae. nam est quando mutato ordine postponuntur et mutant accentum ut te propter eundem propter: hic paenultimum acutum habet accentum, quod si praeponeretur sine dubio grauaretur. oris quae pars orationis? nomen. cuius numeri? pluralis. dic singularem. ora. quando habet aspirationem hora? quando tempus significat; quando autem fines sine aspiratione est, et quando plurale est, neutri generis est a singulari quod est os. (0061) "
conticuere omnes intentique ora tenebant º 
scande uersum.
conticu. ere om. nes in. tentique ora te. nebant º
dic caesuras. semiquinaria conticuere omnes. quot habet figuras? decem. quare? quia habet duos dactylos et tres spondeos. tracta pedes. conticuere omnes et cetera. quot partes orationis habet? sex. quot nomina? duo. quae? omnes ora. quot uerba? duo, conticuere tenebant. quid aliud habet? participium intenti et coniunctionem que. conticuere quae pars orationis? uerbum. quale? perfectum. quomodo dictum? indicatiuo coniugationis secundae. cur secundae? quia in praesenti tempore secunda persona in es productam desinit, conticeo contices, quamuis a prima quoque persona hoc manifestum est in hac coniugatione. omnia enim uerba in eo desinentia secundae sunt coniugationis exceptis paucis primae coniugationis (quae fere sunt haec beo beas creo creas screo screas meo meas nauseo nauseas laqueo laqueas calceo calceas) et quartae eo is queo quis et quae ex his componuntur. cuius est significationis? actiuae. dic passiuum. conticeor. cuius numeri? pluralis. cuius figurae? compositae. ex quibus? ex integro et corrupto. nam con praepositio est integra, quamuis separata in appositione non potest inueniri sed semper in compositione; ticuere autem corruptum est quia a, quod habuit integrum, mutauit in i, ticuere pro tacuere. cuius est personae? tertiae pluralis quae tam in re quam in runt in hoc tempore finitur. cuius est temporis? praeteriti perfecti. dic primas eius personas in omni tempore per singulos (0062) modos. indicatiuo conticeo conticebam conticui conticueram conticebo. imperatiuum totum dic. contice conticeat conticeamus conticete conticeant; conticeto tu conticeto ille conticetote conticeant uel conticento. optatiuo utinam conticerem conticuissem conticeam; subiunctiuo cum conticeam conticerem conticuerim conticuissem conticuero; infinito conticere, conticuisse, conticitum ire. impersonalia indicatiuo conticetur conticebatur conticitum est uel fuit conticitum erat uel fuerat conticebitur, imperatiuo conticeatur conticetor, optatiuo utinam conticeretur conticitum esset uel fuisset conticeatur, subiunctiuo cum conticeatur cum conticeretur cum conticitum sit uel fuerit conticitum esset uel fuisset conticitum erit uel fuerit. infinita impersonalium similia sunt passiuis: conticeri conticitum esse uel fuisse conticitum iri. quid ergo interest inter infinita impersonalium et passiuorum? quod impersonalibus infinitis necesse est et uerbum et pronomen siue nomen adiungere ut taceri a me uolo, id est tacere uolo; sin autem uerbum tantum addas dicendo taceri uolo, passiuum ostendis sine dubio. licet tamen passiuo etiam adiungere ablatiuum casum, sed ut subiungatur accusatiuus primae uel secundae uel tertiae personae ut legi uolo me a te, legi uis te a me, legi illum uolo a te uel a me, legi ille se uult a me. ecce hic passiuum est sine dubio quia et nominatiuum et accusatiuum et ablatiuum adiunxi infinito quod si esset impersonale fieri non posset. ex illo quoque hoc facile est dinoscere quod impersonale significationem habet actiuam etiam in infinito. nam taceri a me uolo dicimus pro tacere uolo; taceri autem illum (0063) uolo eam personam pati ostendit quam protuli per accusatiuum casum. in impersonalibus autem pati quidem neminem significamus, agere autem eam personam ostendimus quam per ablatiuum casum proferimus, ut taceri a me uolo pro tacere uolo, taceri a te uolo pro tacere te, taceri ab illo pro tacere illum. cur conticitum ire facit futurum? quia per formam participii praeteriti temporis neutri et infinitum ire uel iri tam actiuum quam passiuum profertur ut tacitum ire et tacitum iri {uel futurum actiui participium et esse uel fuisse, taciturum esse uel fuisse. taciturus est enim participium futuri, praeteriti uero tacitus tacita tacitum}. ergo in neutris uerbis, quamuis non sint participia praeteriti, ad similitudinem habentium haec proferimus ut statum ire sicut amatum ire et duo supina tacitum tacitu statum statu ex quo staturus ut amatum amatu amaturus. sic in ceteris quoque. cur conticui facit praeteritum perfectum? quia omnia in ceo desinentia mutant eo in ui diuisas et faciunt supra dictum tempus, ut arceo arcui iaceo iacui excepto mulceo mulsi. fac inchoatiuum ab eo quod est conticeo. conticesco; quidam tamen conticisco protulerunt sed regula magis in inchoatiuis e paenultimam flagitat in his quae a uerbis secundae declinationis deriuantur, ut horreo horresco ferueo feruesco caleo calesco. inueniuntur enim ab aliis quoque coniugationibus sed raro ut amasco hisco labasco scisco. declina passiuum. indicatiuo conticeor conticebar conticitus sum uel fui conticitus eram uel fueram conticebor; imperatiuo conticere conticeatur conticeamur (0064) conticemini conticeantur, conticetor tu conticetor ille conticeminor conticeantur uel conticentor; optatiuo utinam conticerer conticitus essem uel fuissem conticear; subiunctiuo cum conticear conticerer conticitus sim uel fuerim conticitus essem uel fuissem conticitus ero uel fuero. infinita conticeri conticitum esse uel fuisse conticitum iri. dic participia. conticitus conticendus. cur solent Romani praeteritum perfectum in or terminantium uerborum et omnia tempora quorum regula a praeterito perfecto nascitur per participia declinare? quia apud Graecos quoque in plurimis uerbis in quibus secunda et tertia persona indicatiui deficit in praeterito per participium eas declinant et optatiui quoque et subiunctiui praeterita, ut τέτυμμαι τέτυψαι τέτυπται τετύμμεθα τετυμμένοι ἐστέ τετυμμένοι εἰσίν. sic et optatiua et subiunctiua quod Romani in omnibus in or terminantibus faciunt. et sciendum quod a participio, ut supra dictum est, praeteriti temporis solent nasci infinita futuri tam actiua quam passiua, ut conticitum ire et conticitum iri et passiui quoque siue impersonalis praeteritum infinitum, ut conticitum esse uel conticitum fuisse et supina duo conticitum conticitu et futuri participium actiuum conticiturus. et haec quidem a participio praeteriti. a participio uero praesentis (quod nascitur in prima quidem et secunda coniugatione a secunda persona cum extremae syllabae interponimus n, ut amas amans doces docens; in tertia uero et quarta a prima persona mutata o in ens, ut lego legens facio faciens audio audiens uenio ueniens, exceptis eo et queo et quae ex his componuntur. haec enim ante e i habent in nominatiuis participiorum: nam iens et quiens faciunt participia; in genetiuo uero per transmutationem i in e et e in u declinantur iens euntis (0065) quiens queuntis contra omnium participiorum morem), a praesenti uero participio actiuo nascitur futurum passiui s finali abiecta et addita dus, ut amans amandus docens docendus legens legendus faciens faciendus audiens audiendus; iens autem et quiens et ex his composita a genetiuo faciunt futurum, adiens adeuntis adeundus. gerundia quoque tria a participio futuri nascuntur ex tribus eius casibus, id est genetiuo datiuo accusatiuo, amandi amando amandum docendi docendo docendum faciendi faciendo faciendum audiendi audiendo audiendum eundi eundo eundum. dic nomen uerbale ex eo quod est conticeo. conticitor conticitrix quae, quamuis regula concedat dicere, tamen, nisi in usu inueniamus auctorum, non temere debemus proferre. ipsa res conticinium. a taceo simplici fit taciturnus et taciturnitas et taciturus et tacitus participiale. omnes quae pars orationis? nomen. quale? appellatiuum. cuius est speciei? numeralis. omnia autem numerorum significatiua appellatiua sunt quamuis sint quaedam cognomina propria quae uocem quidem habent numerorum non tamen etiam significationem ut Quintus Catulus, Decimus Brutus. potest habere comparationem hoc nomen? non. quare? quia nullum nomen numerum significans comparationem potest habere, cum unus quisque numerus in se constat nec augeri aut minui in sua qualitate potest excepto prior quod de duobus ordinem significat. cuius est generis hoc nomen? communis. cur? quia omnia in is desinentia si apud Graecos uel communia sint uel mobilia, quae illi trigene uocant, apud nos sine dubio communia sunt, ut πᾶς πᾶσα πᾶν hic et haec omnis et hoc omne, χρήσιμος χρησίμη χρήσιμον hic et haec (0066) utilis et hoc utile, δύσκολος δύσκολος τὸ δύσκολον hic et haec difficilis et hoc difficile. cuius est numeri? pluralis. et sciendum quod hoc nomen, id est omnis, eandem uim habet significationis siue singulariter siue pluraliter dicatur (omnis enim homo, si dicam, et omnes homines idem significo) et omnia quae similem uim habent id est cunctus et cuncti et uniuersus et uniuersi. cuius est figurae? simplicis. fac ab eo compositum. omnipotens omnifariam omniparens omnigena. Vergilius in octauo
omnigenumque deum monstra º
fac aduerbium simplex. omnino. cuius est casus? nominatiui hic. idem tamen est etiam uocatiuus in omni plurali numero. accusatiuus uero huiuscemodi nominum, id est quae nominatiuum et genetiuum singularem similem habent, pluralis tam in es productam quam in is longam terminat. intenti quae pars orationis? participium. quid est participium? pars orationis partem capiens nominis partem uerbi. quot accidunt participio? sex. quae? genus casus significatio tempus numerus figura. cuius est generis? masculini. cuius numeri? pluralis. dic singulare. intentus intenta intentum. et sciendum quod omnia participii praeteriti et futuri temporis mobilia sunt et in masculino quidem et neutro genere secundum nomina secundae declinationis declinantur; in feminino uero primam declinationem seruant. praesentis autem temporis participia communia sunt trium generum ut hic et haec et hoc amans et tertiae declinationis. (0067) sciendum tamen quod sunt quaedam uerba quorum significatio ad solos mares uel ad solas feminas pertinet; ad mares ut futuo cuius participium quoque ad mares solos pertinet, futuens; nemo enim dicit haec futuens nisi figurate in epicoenis nominibus animalium ut haec aquila futuens quod, quamuis femininum proferamus, tamen marem intellegimus. sic etiam in feminino: nubo uir non dicit nisi si abneget sexum et quasi femina loquatur. ergo nubens quoque proprie de femina dicitur, nisi quod possumus figurate masculinis quoque generibus talia adiungere si dicam: magnus est ignis nubens mihi, ignis pro amata dicens. cuius est casus intenti? nominatiui; idem tamen est et uocatiuus. cuius est significationis? hoc primum debes scire, quod significatio participiorum tam a generibus uerborum quam a formis sumitur; ergo a quinque generibus, id est actiuis neutris passiuis communibus deponentibus, totidem nascuntur species participiorum et a formis quattuor, id est perfecta meditatiua inchoatiua frequentatiua, totidem formae participiorum dicuntur. cuius est speciei? passiuae. nascitur enim ab intendor uerbo passiuo. cuius est formae? eius cuius est uerbum ex quo nascitur, id est perfectae. potest aliam formam habere hoc uerbum? frequentatiuam, intentor intentaris, ex quo participium intentatus. cuius est temporis? praeteriti. cuius figurae? compositae. ex quibus? ex duobus integris et sciendum quod simplex eius in usu tam per tus quam per sus inuenitur, tentus et tensus. Lucanus in secundo
tensisque rudentibus actae º 
;› ‹idem in primo›
et uarias ignis tenso dedit aere formas º
(0068) tentus etiam a teneor fit. potest tamen etiam nomen esse intentus unde intentior intentissimus. tentorium quoque hinc deriuatur et tentigo et tenor. que quae pars orationis? coniunctio. qualis? copulatiua. cuius ordinis? postpositiui. ora quae pars orationis? nomen appellatiuum, neutrum plurale, simplex, casus in hoc loco accusatiui (idem tamen est semper in neutris nominatiuus et accusatiuus et uocatiuus). dic singulare. os oris. nam si correpte os dicas aliud significas et ossis dicis genetiuum. fac diminutiuum. oscillum35osculum et ex hoc osculor oscularis; ostium quoque inde deriuatur ex quo ostiarius et ostiatim. oro quoque uerbum ab ore est et oraculum. tenebant quae pars orationis est? uerbum actiuum perfectum indicatiuo modo dictum, temporis praeteriti imperfecti, numeri pluralis, personae tertiae, coniugationis secundae. declina. teneo tenebam et cetera. quam aliam formam facit hoc uerbum? frequentatiuam tento tentas; composita attineo retineo contineo sustineo pertineo continens continentia retinaculum; deriuatiua tenax tenacis.
postquam res Asiae Priamique euertere gentem º 
scande uersum.
postquam res Asi. ae Pria. mique e. uertere gentem
º
quas habet caesuras? semiquinariam et semiseptenariam. (0069) quot figuras? decem. habet enim tres dactylos et duos spondeos. diuide singulos pedes.
postquam res Asi. ae Pria. mique e. uertere gentem
º
quot partes orationis habet hic uersus? septem. quot nomina? quattuor. quae? res Asiae Priami gentem. quot uerba? unum, euertere. quid aliud? aduerbium postquam et coniunctionem que. postquam quae pars orationis? aduerbium. quid est aduerbium? pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet. quot accidunt aduerbio? significatio et figura. comparatio enim non omnibus accidit aduerbiis. accidentia uero debent generalia esse et communia omnibus speciebus eius dictionis cui accidunt. ergo melius est pro comparatione addere accidentibus aduerbio speciem. quaedam enim aduerbiorum sunt πρωτότυπα, id est primitiua uel primae positionis, quaedam deriuatiua. primitiua ut saepe satis, deriuatiua ut saepius satius. postquam igitur cuius est significationis? temporis. cuius figurae? compositae. ex quibus? ex duobus integris post et quam. quem habet accentum? si per se proferatur uel praepostere acutum, in uersu autem grauem. dic deriuatiuum a post. posterus postera posterum, posteritas, huius comparatiuum posterior, superlatiuum postremus; et aliud posticus postica posticum et postea et posthaec et postmodo. postes quoque inde uidentur dictae quod post fores stant, postumus etiam ab hoc est compositum et postliminium et pomoerium quasi post murum et posthabeo. res quae pars orationis? nomen. quid est nomen? pars orationis et cetera. quot accidunt nomini? quinque. quae? species (0070) genus numerus figura casus. cuius est speciei? appellatiuorum generalis; quamuis enim quidam grammatici incorporalia soleant res dicere, tamen uera ratione omnia quae sunt, siue corporalia siue incorporalia res possunt nominari, sicut hic res Asiae dixit pro opes et res publica et res familiaris et res uxoria. ergo, sicut supra diximus, significationem habet generalem et est primitiuum. fac igitur ex eo deriuatiuum. recula. quidam et reum inde dictum putant quod rei alicui obnoxius est. cuius est generis? feminini. cur? quia omnia nomina quintae declinationis feminina sunt excepto dies, quod in singulari numero tam masculinum quam femininum inuenitur, in plurali uero masculinum dumtaxat. est etiam quod ab eo componitur, hoc est meridies, masculinum. cur autem quintae est declinationis, in regulis quas de nomine scripsimus inuenies. cuius est numeri? hic pluralis. unde hoc possumus scire? quia addidit euertere; uerbum enim euerto accusatiuo singulari uel plurali necesse est adiungi. singularis autem accusatiuus rem est. cuius est figurae? simplicis. fac compositum ex eo quod est res. respublica resuxoria. cuius est casus? accusatiui pluralis. omne autem nomen quintae declinationis nominatiuum singularem et uocatiuum et nominatiuum pluralem et accusatiuum et uocatiuum similem habet. dic regulam in es productam terminatorum nominum consonante antecedente. omnia nomina in es productam terminantia consonante antecedente tertiae sunt declinationis ut (0071) uerres uerris Vlixes Vlixis Achilles Achillis; et omnia pares habent syllabas in nominatiuo et genetiuo exceptis locuples locupletis merces mercedis heres heredis Ceres Cereris pes pedis et praeterea quintae declinationis res rei spes spei fides fidei. antiqui uero et plebes plebei dicebant quod nunc plebs plebis dicimus et fames famei quod nunc famis. Asiae quae pars orationis? nomen. quale? proprium. omnia enim nomina prouinciarum et urbium et montium et fluuiorum et hominum et deorum uel aliarum rerum indiuiduarum propria sunt. cuius est speciei? primitiuae. fac ab eo deriuatiuum. Asius Asia Asium, nec mirum; in multis enim prouinciarum nominibus inuenis similia esse deriuatiua primitiuis et appellatiua propriis, ut Italus proprium est et gentile. similiter Danaus Latinus Hispanus Siculus et Sicanus. dic et aliud deriuatiuum ab eo quod est Asia. Asianus et Asiaticus; et inuicem supra dicta tria pro sese proferri possunt. proprie autem Asius et Asiaticus possessiua sunt. inueniuntur autem haec eadem etiam propria ut Scipio Asiaticus, Asianus gentile, Asiaticus uictoriae. cuius declinationis est Asia? primae. quare? quia omnia in a desinentia masculina uel feminina uel communia primae sunt declinationis. cur, cum litterarum nulla mutatio facta sit, accentus mutatur? quia a finalis apud Graecos producitur, apud nos correpta est. accentus quoque apud nos mutatio facta est; hoc tamen scire debemus, quod, siue temporis siue litterarum fiat in nominatiuo commutatio, melius facimus si accentum ad (072) Latinitatem proferimus. patronymica per omnes casus magis Graecorum sibi defendunt accentum quia seruant Graecum nominatiuum ut Priamides Priamidae. licet tamen etiam in illis accentum seruare Latinum quae, cum sint Graeca, non tamen aliena uidentur formulis terminationum Latinarum ut Creusa Arethusa; quae cum Latine proferantur licet ea etiam in nominatiuo circumflecti in paenultima syllaba. non est tamen absurdum etsi Graecum accentum seruabimus in nominatiuo dumtaxat. Priami quae pars orationis? nomen. quale? proprium. cuius speciei? deriuatiuae ἀπὸ τοῦ πρίασθαι. fac ab eo deriuatiuum possessiuum. Priameius Priameia Priameium, patronymicum Priamides, Priamis. cuius est generis? masculini, numeri singularis, figurae simplicis, casus genetiui, declinationis secundae. quare? quia omnia cuiuscumque generis apud Graecos in ος desinentia nominatiuum apud nos mutant ος in us et secundae sunt declinationis ut Πρίαμος Priamus Priami, Κῦρος Cyrus Cyri, Κύπρος Cyprus Cypri, Πύλος Pylus Pyli, πέλαγος pelagus pelagi; nam genus genero magis Latinum est quomodo munus munero. quibus enim huiuscemodi adiacent uerba sine dubio Latina sunt. que quae pars orationis? coniunctio. cuius potestatis? copulatiuae, ordinis postpositiui, figurae simplicis. fac ab eo compositum. atque neque itaque quoque. cuius est accentus? encleticum est, id est suum accentum inclinat in syllabam extremam antepositae dictionis; hoc autem et aliae duae coniunctiones habent, ne et ue. euertere quae pars orationis? uerbum. cuius modi? infiniti, (0073) formae perfectae, coniugationis tertiae correptae. quare? quia e correptam habet paenultimam. cuius generis uel significationis? actiuae, figurae compositae. ex quibus? ex duobus integris, e praepositione et uerto uerbo. temporis praesentis et praeteriti imperfecti: numeros enim et personas infinita non habent unde et nomen acceperunt a defectione numerorum et personarum. declina. euerto euertebam euerti euerteram euertam; imperatiuo modo euerte euertito; optatiuo utinam euerterem euertissem euertam; subiunctiuo cum euertam euerterem euerterim euertissem euertero; infinitiuo euertere euertisse euersum ire uel euersurum esse. impersonalia euertitur euertebatur euersum est uel euersum fuit euersum erat uel fuerat euertetur; imperatiuo euertatur euertitor; optatiuo utinam euerteretur euersum esset uel fuisset euertatur; subiunctiuo cum euertatur euerteretur euersum sit uel fuerit euersum esset uel fuisset euersum erit uel fuerit; infinitiuo euerti euersum esse uel fuisse euersum iri. gerundia uel participialia euertendi euertendo euertendum euersum euersu; participia actiua euertens euersurus, passiua euersus euertendus. cur euerto euerti praeteritum facit? quia hoc solum ante t r habuit in hac coniugatione, id est tertia, et mutauit o in i et fecit praeteritum. in participio tamen praeterito passiui pro t s habuit, euersus. etiam euerror uerbum euersus facit participium eiusdem temporis. fac ab eo frequentatiuum. euerso euersas euersat. et sciendum quod plerumque solent frequentatiua a participiis praeteriti temporis fieri, ut scribo scriptus et scripto scriptas scriptat, domo domitus domito domitas domitat, curro (0074) cursus curso cursas cursat et cursito cursitas cursitat; ergo uerto uersus uerso uersas uersat. hinc est et uersutus et Vertumnus et uertex et uertigo et uerticulum et uersura. gentem quae pars orationis? nomen. quale? appellatiuum, generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus accusatiui. dic nominatiuum. gens gentis. quare? quia omnia in ns et rs et ls desinentia interpositione ti faciunt genetiuum, ut mons montis Mars Martis puls pultis, exceptis differentiae causa frons et lens, quae, cum faciunt per tis genetiuum, significat Graece frontis τὸ μέτωπον et lentis τὴν φακήν, cum autem per dis faciunt genetiuum, significant frondis τὴν φυλλάδα, lendis autem τὸ κονίδιον. fac ab eo deriuatiuum. hic et haec gentilis et hoc gentile; uidetur etiam genus a gente deriuari unde et genius et generalis et generosus et composita indigena ingenuus degener.
at regina graui iam dudum saucia cura º 
scande uersum.
at re. gina gra. ui iam. dudum. saucia. cura º
dic caesuras. semiquinaria, at regina graui. quot figurarum est? decem. habet enim tres spondeos et duos dactylos. tracta ‹pedes.
at re. gina gra. ui iam. dudum. saucia. cura º 
partes orationis quot habet? septem. quot nomina? quattuor, regina graui saucia cura. (0075) et quid aliud? unam coniunctionem at et duo aduerbia iam, dudum. at quae pars orationis? coniunctio. quid est coniunctio? pars orationis adnectens ordinansque sententiam. quot accidunt coniunctioni? tria, potestas ordo figura. cuius est potestatis? copulatiuae, est tamen etiam et aduersatiuae quam Graeci ἐναντιωματικόν uocant sicut etiam hic. nam Aenea quiescente regina turbabatur quod est contrarium. cuius est ordinis? communis. licet enim etiam postponere eam quomodo et, sed metri causa quod fere in omnibus potest inueniri praepositiuis coniunctionibus. cuius figurae est? simplicis. fac ab eo compositum. atque. quem habet accentum? grauem in uersu quomodo omnes praepositiuae coniunctiones. regina quae pars orationis? nomen. quid est nomen? pars orationis et reliqua. quot accidunt nomini? qualitas et reliqua. cuius est speciei? deriuatiuae. dic primitiuum. rex. hoc quoque unde nascitur? a rego uerbo unde genetiuum in gis terminat. dicitur autem hoc nec in totum fixum nec in totum mobile et omnia quaecumque masculinum tertiae habent declinationis femininum faciunt primae, ut rex regina, leo leaena et lea, draco dracaena, hospes hospita, sospes sospita, leno lena, strabo straba et siqua similia inueniuntur. est autem hoc nomen, id est rex et regina, uerbale quia a uerbo nascitur; ex hoc tamen quoque fit uerbum denominatiuum, id est a nomine deriuatum regno regnas regnat. quale est? appellatiuum generis feminini, numeri singularis, figurae simplicis, casus hic nominatiui, declinationis primae. (0076) quae nomina ex eo deriuantur? a rege regius et regalis. et quid interest inter regius et regalis? regius possessiuum, regalis uero ad claritudinem pertinet, id est dignus rege. dic deminutiuum eius. regulus et regillus quae etiam propria inueniuntur. inde puto etiam regulam dici, qua mensura exaequatur, quasi mensuram regens. dic compositum ex eo. interrex regificus. graui quae pars orationis? nomen. quale? adiectiuum. cuius speciei? primitiuae, generis communis (omnia enim adiectiua in is desinentia communia sunt et in e faciunt neutrum), numeri singularis, figurae simplicis, casus ablatiui (omnia enim supra dictae formae nomina in i terminant ablatiuum). fac ab eo deriuatiuum. grauior grauissimus grauitas et grauida; hinc et grandis et grando et uerbum grauo. iam quae pars orationis? aduerbium. quid est aduerbium? pars orationis quae adiecta uerbo significationem eius explanat atque implet. quot accidunt aduerbio? tria. quae? species significatio figura. cuius est speciei? primitiuae, significationis temporalis, figurae simplicis. quem habet accentum? grauem ut omnia fere monosyllaba praepositiua nisi differentiae ratio prohibeat; ut ne, quando μή significat, grauatur, quando uero τὸ πάνυ circumflectitur;