Resch_Ioseph_cps15, Innocentia coronata, 2bHOME > '������������������������' in 'Resch_Ioseph, Innocentia coronata, 2b'
Resch Ioseph, Innocentia coronata, Chori II pars I <<<    hide dictionary links

Chori II pars II


Recitatio
ALOPE. Tandem aliquando afflictis in rebus
melior micat post nubila Phoebus.
Nunc, Alope, gaude,
tibi tuoque Hippothoo plaude!


Recitatio
THES. Quae tersis lacrimis non amplius maeres,
dic, quis legitimus Cercyonis haeres?
ALOPE. Hippothous meus filius.
[THES.] Quem Cercyon occidit? ALOPE. Alius.
Quem regia prodit purpura
cum infante iam exposita.
HIP. Theseu Aegida! Heros inclute!
Pittheidos partu edite!
Thronum quaeso Arcadum mihi restitue!
(Aperitur thronus.)
THES. Ergo praecinente Theseo
concinite Hippotho,
vestro regi et domino!
(Aperitur aula.)


Aria a quattro
THES. Promitto fidum gregem.
HIP. Promitto bonum regem -
AMBO. - quem adorat prona gens.
PIR. Non grex est propter regem, -
HIP. - sed rex est propter gregem, -
AMBO. - quem amat regis mens.
THES. Dent dii perennantem -
PIR. - feliciter regnantem, -
AMBO. - ut floreat alma pax.
PIR. Haec pectora iurata -
ARCAS. - tributa sunto grata, -
AMBO. - ut exulet belli fax.
OMNES QUATTUOR. (in choro) Nos tege clementer
et serva potenter,
Arcadiae rex!
Nam tuus est totus
tibique devotus
Arcadiae grex.
(Clauditur.)

Δόξα τριάδι θέω.


163w 1.7248229980469 s