Robertus_de_Tumbalena_cps2, Commentaria in Cantica canticorum, p2, 1HOME > 'AESTUANS' in 'Robertus_de_Tumbalena, Commentaria in Cantica canticorum, p2, 1'
Robertus de Tumbalena, Commentaria in Cantica canticorum, p2, . . . <<<    hide dictionary links

(PL 150 1364C) CAPUT PRIMUM.

(CAP. I. Osculum oris, inspiratio Sponsi. )

1. Vers 1. Osculetur me osculo oris sui. Os sponsi, inspiratio Christi. Osculum oris, dulcis amor inspirationis. Dicit ergo sponsa desiderio aestuans, et in amplexum sponsi sui inardescens: Osculetur me osculo oris sui. (1364D) Ac si diceret: Ille quem super omnia, imo solum diligo, veniat, qui dulcedine suae inspirationis me tangat, quia cum eius osculum sentio, subita mutatione me derelinquo, et in eius similitudinem illico liquefacta transformor. Fastidit quippe sancta mens omnia quae per corpus sentit, et in illa spiritalia tota transmutari concupiscit, et dum ista obstrepunt, in illa fugit, seque abscondere ne haec sentiat, appetit. Ideoque osculum sponsi praeerit, quia si ille gratissimi amoris vinculo hanc non trahit, haec vi suae molestissimae gravedinis detenta, quomodo se ad illum conferat, omnino non invenit. (1365A) Sed pius sponsus anxietatem eius sentiens, amorem diligens, votum exaudiens, osculum porrigit, et ne desiderio lassescat, gustu suae suavitatis lenit, et dum suam praesentiam exhibet, eam ad maius dilectionis osculum accendit. Unde haec illum sentiens, ad eum se convertit; et quem praesentem habet, mox gaudens, voce mutata, alloquitur et dicit:

( Ubera sponsi, dilectio Dei et proximi. )

2. Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ubera sponsi, dilectio Dei et proximi. Ex his uberibus sponsam suam lacte pietatis nutrit et inter tentationum turbines, his eam fovet, et, ut persistat, reficit. Quid autem per vinum, nisi cura temporalis exprimitur? A qua mens saecularis cuiuslibet inebriatur, ut ad invisibilia cognoscenda, aut ex toto, aut pene insensibilis reddatur. (1365B) Sed ubera sponsi vino meliora existunt, quia illud necat, haec nutriunt; illud oculos mentis turbat, haec acuunt; illud apostatare facit sapientes (Eccli. XIX, 2) , haec ipsos idiotas utique sapientissimos faciunt, quae quot vicibus sponsa cum dilectionis ubertate sugit, tot sententias sapientiae sibi in ventrem memoriae trahit. Charitas enim cor pacificat, mentem in tentationibus roborat, et ut sedes sapientiae sit anima iusti, quietem tribuit, et locum praeparat. Haec itaque ubera unguentis optimis fragrant, quia odorem suavitatis per sapientiae verba et sanctitatis exempla secum portant. Quicunque enim sancta charitate Dei se reficit, is spiritualium donorum et odorem et suavitatem sentit. Quorum bonorum ubertate proximos quosque ad interiora gustanda secum trahit, et ut in amorem divinum convalescant, istis uberibus nutrit. (1365C)

( Oleum effusum Christi nomen est. )

3. Vers. 2. Oleum effusum, nomen tuum. Nomen sponsi, Christus est. Sed nomen sponsi quasi oleum effunditur, quia quicunque nomine Christiano in veritate censentur, charitate sancta affluunt, qua molliuntur, et ut flammas exemplorum emittant, eadem charitate perpetuo suffunduntur. Hac charitate in amorem ipsius Christi vehementius accenduntur, et ab ipso accipiunt, quo ei amplius inhaereant, quo perfunduntur. Hinc est quod sequitur:

( Adolescentulae, sanctae animae. )

4. Ideo adolescentulae dilexerunt te. (1365D) Quid enim per adolescentulas, nisi sanctae animae designantur, quae baptismatis aqua per Spiritum sanctum regenerantur, et in novam vitam per Novum Testamentum transformantur? Quae propter olei infusionem Christum diligunt, quia ad gratiam vocatae, in eo suavitatem vitae perpetuae inveniunt, pro cuius suavitatis dilectione, omnes mundi fastus et divitias respuunt. Sunt enim nonnulli qui ita Deum diligunt ut se ipsos contemnant, in interiora se rapiunt ut Deum inveniant. Et quia Deus in superficie non iacet, meditationibus laborant, subtilissime cogitationes suas examinant, lectionibus vacant; et quo modo Deus inveniatur, omnibus modis perquirere non cessant. (1366A) Hi profecto odorem unguentorum sentiunt et olei infusione se inungunt, quia dum omnem putredinem vitiorum abiiciunt, flores sibi inveniunt, quorum compositione suaveolentia unguenta faciente Deo conficiunt. Qui eiusmodi est, desiderio aestuat, et quasi nihil habeat, semper maiora exoptat. Et quia sibi virtus non suppetit, in Deum inhians, trahi se postulat dicens:

( Odor unguentorum, gratia divina, quam sequimur. )

5. Vers. 3. Trahe me post te, curremus in odorem unguentorum tuorum. Non currit, qui non trahitur, quia quem gratia divina non adiuvat, molestia suae corruptionis gravatur. Gratia quippe divina nos praevenit, et internorum dulcedinem nobis ostendens, de exterioribus nos compungit, moxque in illa transiens animus prae eorum dilectione temporalia vilipendit. (1366B) Iste ergo qui trahitur, currit, quia vinculum amoris libenter sequens, gratiae roboratus amore, sine gravedine obstacula omnia transit. Nec mirum, cum unguentorum odorem sequatur, quia cum spiritalium donorum suavitas sentitur, quid est in hac temporalitate, cuius desiderio omnia sancta sponsa Christi, ne in illa properet, teneatur? Ibi quippe lenitate unguentorum gaudet, et dum naribus discretionis spirat, charitas sibi suaviter olet. Hinc est quod a singulari numero ad pluralem transit, quia in dilectione Dei, etiam praeceptum, quod de proximi dilectione nos admonet, invenit; quo instructa, eructat nobis foras, quod gustavit suaviter intus, dicens:

( Cellaria, sanctae contemplationis mysteria. )

6. Introduxit me rex in cellaria sua. (1366C) Quid per huius sponsi, qui rex est, cellaria intelligimus, nisi sanctae Scripturae arcana, quae rimamur, nisi sanctae contemplationis mysteria, quorum deliciis, si reficimur, mox convalescimus? In illa procul dubio, quisquis introducitur, omnia temporalia mox contemnit, quia aeternis ditatur. Ideo sequitur:

( Exsultatio, in uberibus Ecclesiae. )

7. Exsultabimus et laetabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Sancta anima sponsa Christi in sponsi sui deliciis exsultat, dum corporalia respuit, et in spiritalibus se occultat. Eumdemque sponsum delicias suas facit, in cuius respectu mundana omnia non curat. (1366D) Sed haec in memoria uberum agit, quia, dum recolit quanta charitate Christus eam dilexerit, qui sanguine suo eam moriens in cruce redemit, et quotidie eam in sinu Ecclesiae matris eiusdem, sanguinis lacte nutrit, procul dubio magis magisque eius dilectionem intendit. Quod lac bene super vinum dulce esse dicitur, quia per sanguinem Christi misericorditer educamur, qui per legis litteram severe prius constringebamur. Per quam dilectionem adimpletur quod dicitur:

( Recti, Christiani. )

8. Recti diligunt te. Soli utique recti Christum diligunt, quia quicunque adhuc per distorta vitiorum, ex desiderio currunt, dum in rectitudinis lineam semper offendunt, ipsum iustitiae auctorem Christum omnino diligere non possunt. Tunc vero homo per viam veritatis incedit, cum et opera virtutum exsequitur, et tamen peccata sua semper agnoscit. (1367A) Ideoque et dicit:

( Nigredo et forma sponsae, per mortificationem. )

9. Vers. 4. Nigra sum sed formosa, filiae Hierusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis. Nigram quippe et formosam sancta anima se bene dicit, quia semper et turpitudinem peccatorum suorum perspicit, et tamen illius iustitiae quam in intimis videt, in exterioribus sibi solerter formam gerit. Quae bene sicut tabernacula Cedar nigra, sicut pelles Salomonis formosa dicitur, quia in quantum tenebras mortalitatis portat, nigredine corruptionis sordidatur. Cedar enim tenebrae interpretatur; Salomon vero, qui Christum significat, pacificus dicitur. (1367B) Formosam ergo se sicut pelles Salomonis dicit, quia dum sanctos quosque qui ad imitationem Christi se mortificant, imitari non negligit, eorum utique pulchritudini per similitudinem se iungit. Ne vero proximi eius nigredinem intendentes, minus exempla bonorum eius ad imitationem diligant, turpitudinis causam satisfaciens ostendit, dum ab admiratione sua filias Hierusalem repellit, dicens:

( Omnis anima sancta, in comparatione Christi, fusca )

10. Vers. 5. Nolite me considerare, quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Per solem Christus significatur. Sol ergo eam decoloravit, quia quantumlibet fulgeat anima, in comparatione Christi, fulgorem amittit. (1367C) Sunt quippe nonnulli, qui in hac nocte mundi velut stellae hominibus fulgent, luminaria proximis apparent; sed mox ut iustitiae Christi se comparant, quasi sine luce sunt, qui bene incomparabiliter prius hominibus lucebant. Qualiter vero ad hoc pervenerit, ut aliquantulum luceret, ostendit cum subiungit:

( Mater sponsae, sancta Ecclesia, cuius filii apostoli. )

11. Filii matris meae pugnaverunt contra me, posuerunt me custodem in vineis. Mater sponsae, sancta Ecclesia; filii matris, sancti apostoli exstiterunt. Ante apostolorum quippe praedicationem, pene totus mundus rebellis exstitit, omnis pene anima idolorum se cultibus sordidavit, et cupiditates sceleratas accumulavit. Apostolorum vero praedicatio superveniens, contra omnes verbo pugnavit, in multis regnum daemonum expugnavit, et regnum Christi, id est sanctam Ecclesiam, ampliavit. (1367D) Vinctam ergo Christo, et sanctificatam congregationem, apostoli custodem in vineis posuerunt, quia primos credentes in Ecclesias per mundum, ut eas et congregarent et custodirent, disperserunt. Cuius dispersionis causam ostendit, dicens:

( Vinea, Iudaea. )

12. Vineam meam non custodivi. Quid per vineam singulariter, nisi Iudaea designatur? Quae a se fideles expulit, quia custodiri aspernabatur. Praedicatione quippe expugnata, et sponsa Christi facta anima, dilectione ardet, et inquirendo eum, quem diligit, in intimis se exercet, dicens:

( Quae in meridie Christum requiescere facit. )

13. Vers. (1368A) 6. Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. In meridie Christum sub umbra pascit, et cubat, qui in refrigeratione Spiritus sancti, sibi quasi requiem et pastum parat. Per meridiem quippe ardor vitiorum exprimitur; per umbram vero spiritalis gratiae flatus designatur. Meridie ergo fervente, in umbra Christus requiescit, quia dum in reprobis aestus vitiorum flagrat, ipse sponsae suae refrigerium tribuit, et in ea sibi delectabilem locum quietis efficit. Sed hoc sibi sponsa indicari deposcit, quod nulli unquam declaratur, nisi ei qui idem sanctificatricis gratiae munus percipit. Quare vero ad haec percipienda aestuet, manifestatur cum dicitur:

( Ne vaga sit post greges passionum. )

14. Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum. (1368B) Vere, in quo Christus non cubat, vagatur, quia mens, quam ille suavis et ponderosus Christi Spiritus non implet, multis cogitationibus dissoluta circumfertur. Sed qui sunt sodales Christi, per quorum greges sponsa vagari pertimescit, nisi falsi quique Christiani? Qui aut ob nominis solius, aut etiam sacramentorum communionem, fratres Christi vocantur, quia electis quos ipse fratres vocavit, in Ecclesia cohabitando, sociantur. Quorum multitudines bene per exprobrationem greges appellantur, quia, dum quasi irrationabilia animalia sine ordine vivunt, seductoribus spiritibus ad devorandum traduntur. (1368C) Per huiusmodi greges vagatur quisquis ab intimo desiderio expulsus, reproborum stultitiam persimiles cupiditates imitatur. Hos quippe electi cum moleste patiantur, per eorum persecutiones probati, mundiores ad aeterna bona perducuntur. Unde admonetur sponsa, cum per increpationem dicitur:

( Pugnandum est contra tentationes. )

15. Vers. 7. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, egredere, et ubi post vestigia gregum. Si ignorat se sponsa, egrediatur et abeat, quia quisquis nescit se in hoc positum, ut tentationes per sufferentiam vincat, a familiaritate Christi recedit, quia in bello positus, cum Domino suo pugnare recusat. Sciendum est enim omnibus quod cum in tentatione sumus contra aeras potestates pugnare praecipimur, quia sine victoria coronari non possumus. (1368D) Etsi adversarius deest, nec est quem vincamus; ideoque corona deerit, quam nonnisi vincentes capiemus. Hoc qui ignorat in bello est et quasi in pace exsultat, et eo frequentius vulneratur, quo securior est: quia nescit videre quem caveat. Digne ergo a pugnatoribus secernitur, ut vestigia gregum sequatur, quia dum prudentes quosque imitari negligit, necessario reprobos sequitur, quos stultitia brutis animalibus similes fecit.

( Haedi, immundae cogitationes; tabernacula pastorum, conventus haereticorum. )

16. Et pasce haedos tuos iuxta tabernaculum pastorum. Per hoedos, immundae cogitationes designantur; per tabernacula pastorum, conventicula haereticorum exprimuntur. (1369A) Qui ergo pugnare nescit, iuxta tabernacula pastorum hoedos pascit, quia quisquis obsistentibus tentationem gladiis viriliter non resistit, immundas cogitationes, quasi hoedos lascivos, in corde nutrit, et efficitur ei similis etiam qui a fide recedit. Anima vero quae sponsa Christi effici concupiscit, qualiter se habeat, Christus eam docet, cum ei per comparationem protinus dicit:

( Equitatus Israeliticus, multis tentationibus probatus. )

17. Vers. 8. Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. (1369B) Scimus quia equitatus Israeliticus, currus Pharaonis fugiens, in mari demersos reliquit, nec tamen statim terram repromissionis intravit, sed prius multas tentationes in eremo quadraginta annis sustinuit, multos reges multis laboribus expugnavit, et sic tandem ad beatam terram, in qua cum sponso delectetur, pervenit. Cui bene dicitur, quod subditur:

( Genae sponsae. )

18. Vers. 9. Pulchrae sunt genae, sicut turturis. Turtur postquam parem suum perdiderit semel, nunquam alteri se iungit, sed semper solitarie habitans in gemitu perseverat, quia quem diligebat non inveniens, quaerit. Sic sancta quaeque anima, dum a sponso suo absens est, ab eius amore non recedit, sed in eius desiderium semper anhelat et gemit. (1369C) Et dum illum quem valde diligit, non invenit, quia ab omni alieno amore se retrahit, quasi in genarum verecundia castitatem cordis, ipso habitu et actu exteriori ostendit. Sequitur:

( Collum sponsae, praedicatores. )

19. Collum tuum sicut monilia. Per collum sponsae, praedicatores sanctae Ecclesiae designantur. Monilibus praedicatores comparantur, vel quia Ecclesiae sunt ornamentum, vel quia Ecclesiam muniunt, ut pectus monile vel a rotunditate, id est perfectione. In monilibus, gemmae in auro ponuntur. Per aurum quippe sapientia, per lapides ornamenta exprimuntur. Collum ergo sponsae sicut monilia existit, quia quilibet rectus Ecclesiae praedicator, et sapientia interius se induit, et opera exterius exercet, quae in sapientia vidit. (1370A) Cui et adhuc dicitur:

( Murenulae aureae, sacra Scriptura. )

20. Vers. 10. Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Murena piscis est, qui captus vertit se in circulum, ad cuius exemplar fit inauris, quae murenula dicitur, qua designatur praedicatio, quae in auribus inhaeret, et eas penetrat. Murenulis, monilia collo ligantur, quia et sapientia et religio a Scripturis sanctis, praedicatoribus adiungitur. Per murenulas enim Scriptura sancta intelligitur. Quae bene aureae et argento vermiculatae dicuntur, quia et sapientia Scriptura sancta fulget, et sonora praedicatione per universum mundum auditur. Sicut enim per aurum sapientia, sic per argentum sancta praedicatio demonstratur. (1370B) His verbis sponsi sponsa respondet, et per corporeas rerum species amorem intimat, quo spiritaliter intus ardet, dicens:

( Nardus sponsae, bonum exemplum. )

21. Vers. 11. Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Nardus est herba humilis, quae gustata frigus expellit, et calefacit membrum. Accubitum suum rex tunc intravit, quando Dominus noster Iesus Christus corporaliter coeli interiora penetravit. Quo ibi requiescente, nardus sponsae odorem suum dedit, quia virtus sanctae Ecclesiae, suavem famam bonitatis longe lateque sparsit. Ad coelos enim Dominus ascendit, et Spiritum sanctum suum super discipulos misit, quo impleti verba salutis mundo praedicarent, et per sancta opera boni odoris famam circumquaque diffunderent. (1370C) Hunc quippe in baptismo unaquaeque fidelis anima recipit, ut per eum sibi ex virtutum confectione unguenta componat, et proximos exempli exhibitione, quasi unguenti odore reficiat. Sequitur:

( Fasciculus myrrhae, mortificatio. )

22. Vers. 12. Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Mortuorum corpora myrrha condiri solent, ne putrescant. Myrrham quippe, etc. Reliqua usque ad finem Commentarii habes ad verbum in Expositione quae sub nomine S. Gregorii Magni inter eius Opera edita est. Vide Patrologiae tom. LXXIX, col. 471.


HOME > 'AESTUANS' in 'Robertus_de_Tumbalena, Commentaria in Cantica canticorum, p2, 1'
Robertus de Tumbalena, Commentaria in Cantica canticorum, p2, . . . <<<    
2220w 21.763193845749 s