Rogerus_Baco_cps4, Opus tertium, 13 
Rogerus Baco, Opus III, CAPUT XII <<<     >>> CAPUT XIVhide dictionary links

Opus tertium


(43) CAPUT XIII

SED praeter has scientias est una perfectior omnibus, cui omnes famulantur, et quae omnes miro modo certificat: et haec vocatur scientia experimentalis, quae negligit argumenta, quoniam non certificant, quantumcunque sint fortia, nisi simul adsit experientia conclusionis, ut ostendo in tractatu de ista scientia. Et ideo haec docet experiri conclusiones nobiles omnium scientiarum, quae in aliis scientiis aut probantur per argumenta, aut investigantur per experientias naturales et imperfectas; et haec est una eius praerogativa, sicut ego in sexta parte Operis Maioris ostendo, in conclusionibus naturalis philosophiae et perspectivae, quae sunt veritates sciendae circa iridem, et circulos coloratos circa lunam, et solem, et stellas. Et ostendo ibi maximam potestatem, quam habet haec scientia super alias certificandas. Naturales quidem in libro Meteororum Aristotelis, et perspectivi, negotiantur circa haec certificanda, sed in vanum; quia sola experientia certificat hic, et non argumentum. Et ideo pono radices experientiarum circa ista, quas nullus Latinorum potest intelligere, nisi unus; scilicet magister Petrus. Et sic est de aliis rebus naturalibus. Alia est dignitas huius scientiae, quod certificat veritates nobiles in terminis aliarum scientiarum, quae non possunt ibi probari, nec aliquo modo investigari; ut est prolongatio vitae humanae, et multae aliae; nam haec veritas est in terminis medicinae, sed nunquam ars medicinae se extendit ad hanc veritatem, nec est aliquid de hoc in libris medicinae. (44) Sed experimentator fidelis consideravit aquilam, et cervum, et serpentem, et phoenicem et multa prolongare vitam et renovare iuventutem, et scit quod haec dantur brutis ad instructionem hominis; propter quod excogitavit vias nobiles ad hoc, et iussit alkimiae practicae praeparare ei corpus aequalis complexionis, ut hic experimentator uteretur eo. Nam haec scientia se habet ad omnes alias, sicut navigator se habet ad carpentatorem; cui praecipit navigator ut faciat ei navem, quae debet uti; et sicut ars militaris praecipit fabrili ut faciat ei arma, quibus novit uti miles, et non faber. Et hanc prolongationem vitae prosequor in tractatu istius scientiae, cum aliis exemplis quibusdam. Tertia vero dignitas istius scientiae est, quod non recipit veritates in terminis aliarum scientiarum, sed tamen utitur eis sicut ancillis. Et haec pars huius scientiae extendit se ad cognitionem futurorum, et ad operationem mirabilium operum naturae et artis. De hac enim cognitione dicit Ptolemaeus in libro de Dispositione Sphaerae: certior est via iudicandi de futuris quam per astronomiam; et hoc est per experientiam, super quam Aristoteles nobilis fundatus est, et multa turba fidelium philosophorum, et domini iudiciorum astrorum. Et habet quatuor scientias proprias et magnas de ista cognitione. Deinde in secunda parte docet experientias totius possibilitatis naturae et artis. Et sicut logica docet proprietates sophistici argumenti ut vitentur, sic haec scientia revolvit omnes artes magicas, ut doceat eas reprobare; ut, reprobata omni falsitate, sola veritas artis et naturae teneatur. (45) Sed haec non reprobat falsa quae ignorat, nec vera cum falsis, sicut faciunt fere omnes. Et Gratianus et multi minus bene dixerunt in hac parte, quia non omnia sunt magica quae ipsi docent reprobari, et reprobant falsa quae ignorabant. Sed homo, qui reprobat aliquid, debet scire eius conditiones, et sic falsum reprobare, ut veritas semper maneat illaesa. Sed huius reprobationis indiscretae sunt quinque causae, quas assignavi in fine primae partis Maioris Operis, ubi declaro quomodo sancti neglexerunt et multa quae modo sunt in usu, et alia quae deberent esse longe magis. De ista scientia multa tango in parte sexta; sed ubique relucet eius potestas et in astronomia et in omnibus. Nam sicut navis compositio pertinet ad carpentatorem, et usus ad navigatorem, sic est hic de omnibus magnificis operibus sapientiae. Omnia enim magnifica ad usum huius scientiae pertinent, licet praeparetur operatio multorum per alias scientias. Verbi gratia: facere speculum comburens pertinet ad geometriam, quia figuratio determinata requiritur; sed geometria non excogitat hoc opus mirabile, nec usum eius, sed experimentator, qui vult omne combustibile comburere per hoc speculum ad radios solis, et in omni distantia qua voluerit. Et ideo magnum artificium est hic quod solus experimentator fidelis novit excogitare, sed tamen imperat geometriae ut corpus speculare praeparet et figuret; et ideo quantum ad usum attribuitur experimentatori, quantum ad compositionem geometriae. (46) Et haec scientia certificat omnia naturalia et artificialia in particulari et in propria disciplina, per experientiam perfectam; non per argumenta, ut scientiae pure speculativae, nec per debiles et imperfectas experientias, ut scientiae operativae. Et ideo haec est domina omnium scientiarum praecedentium, et finis totius speculationis. Sed patet quod multae expensae requiruntur in operibus istius scientiae, in quibus Aristoteles magnus, auctoritate Alexandri, praeter eos quibus domi usus est in experientia, misit plurima millia hominum per mundum ad experiendum rerum omnium naturas et proprietates, sicut Plinius dicit septimo Naturalium, et alii confirmant. Et certe combustio in omni distantia, qua voluerimus, constaret plus quam mille marcas antequam specula sufficientia fierent ad hoc; sed valerent plus quam unus exercitus contra Tartaros et Saracenos. Nam omnem exercitum et castrum contrarium posset experimentator perfectus destruere per huiusmodi combustionem ad solos radios solares, sine alio igne. Mira res est haec, sed multa alia sunt mirabiliora in hac scientia; et paucissimi sunt dediti huic scientiae propter defectum expensarum. Non enim cognosco nisi unum, qui laudem potest habere in operibus huius scientiae; nam ipse non curat de sermonibus et pugnis verborum, sed persequitur opera sapientiae, et in illis quiescit. Et ideo quod alii caecutientes nituntur videre, ut vespertilio lucem solis in crepusculo, ipse in pleno fulgore contemplatur, propter hoc quod est dominus experimentorum; et ideo scit naturalia per experientiam, et medicinalia, et alkimistica, et omnia tam coelestia quam inferiora; immo verecundatur si aliquis laïcus, vel vetula, vel miles, vel rusticus de rure sciat quae ipse ignorat. (47) Unde omnia opera fundentium metalla, et quae operantur auro, et argento, et caeteris metallis, et omnibus mineralibus, ipse rimatus est; et omnia quae ad militiam, et ad arma, et ad venationes ipse novit; omnia quae ad agriculturam, et ad mensuras terrarum et opera rusticorum, examinavit; etiam experimenta vetularum et sortilegia, et carmina earum et omnium magicorum consideravit; et similiter omnium ioculatorum illusiones et ingenia; ut nihil quod sciri debeat lateat ipsum, et quatenus omnia falsa et magica sciat reprobare. Et ideo sine eo impossibile est quod compleatur philosophia, nec tractetur utiliter nec certitudinaliter. Sed hic, sicut non est dignus pretio, sic nec pretium aestimat sui. Nam si vellet cum regibus et principibus stare, bene inveniret qui eum honoraret et ditaret. Aut si Parisius vellet ostendere quae scit per opera sapientiae, totus mundus sequeretur eum. Sed quia per utramque viam impediretur ab experientiarum magnitudine, in qua summe delectatur, ideo negligit omnem honorem et divitias, praecipue cum poterit, quando voluerit, per suam sapientiam ad divitias pervenire. Circa vero unum speculum comburens in certa distantia laboravit iam per tres annos, et cito veniet ad finem per gratiam Dei, quod omnes Latini nescirent facere, nec unquam fuit attentatum inter eos, cum tamen libros habemus de huiusmodi speculorum compositione.

Rogerus Baco, Opus III, CAPUT XII <<<     >>> CAPUT XIV
1117w 3.2332859039307 s