Rogerus_Baco_cps4, Opus tertium, 20 
Rogerus Baco, Opus III, CAPUT XIX <<<     >>> CAPUT XXIhide dictionary links

Opus tertium


(62) CAPUT XX

NEC solum ex hac causa mitto nuntium istum, sed ut pateat quod nihil est difficile homini diligenti et confidenti, quamvis negligens aut desperans a se omne quod bonum est excludit. Cum enim hic iuvenculus quindecim annorum venit ad me, et pauper, non habens unde viveret, nec magistros sufficientes inveniens, nec benevolos propter paupertatem suam, nec posuit quantitatem unius anni in discendo, eo quod oportuit eum servire eis qui dabant ei necessaria, in his quae didicit non invenit aliquem per duos annos qui doceret eum unum verbum, et tamen scit tot et tanta propter bonum consilium quod habuit, et propter hoc quod speravit et diligens fuit; quanto magis nos senes, qui sumus exercitati in sapientia, si consideremus et diligentes simus, vincemus omnia. Certe non est comparatio: quia Aristoteles dicit in septimo Ethicorum, quod iuvenes non possunt proficere in sapientalibus sicut seniores, quia non sunt prudentes; et causam quare non sunt prudentes assignat, quia non sunt experti per longitudinem temporis. Et in tertio De Anima dicit quia intellectus noster convalescit et fortificatur per exercitationem intellectus, et magis ac magis vigoratur. Et ideo intellectus seniorum magis et magis fortificatur propter consuetudinem et usum sapientiae; sicut homo consuetus ad aliquam operationem facilius faciet eam, quam alius qui non est assuetus. Et Beatus Petrus, cuius estis successor, disputans contra Simonem Magum arguebat immortalitatem animae rationalis per hoc, quod non debilitatur debilitatione corporis, sicut anima sensitiva, immo vigoratur magis in senio; et hoc docet Tullius libro de Senectute. (64) Nam in antiquis est sapientia, ut dicit scriptura. Et hoc est verum universaliter, dum senectus tenet vias naturales. Sed aliquando contingit quod laesio organorum et virtutum animae accidat innaturaliter propter defectum regiminis sanitatis, et tunc senes delirant. Nec mirum, cum propter consimilem defectum regiminis sanitatis iuvenes fiunt multotiens phrenetici et stolidi et insani; et pluries videmus hoc in iuvenibus quam in senibus; quia iuvenes magis excedunt multipliciter in vita. Sciat igitur pro certo vestra sapientia, quod si senes confidant et velint esse diligentes, et habeant doctores ita bonos sicut iuvenes, quod plus addiscent in una septimana, quam iuvenes infra mensem, de quacunque scientia. Nam in linguarum cognitione, et figurarum, et numerorum, videtur ignorantibus ea quod sit magna perplexitas et difficultas; et vulgatum est quod iuvenes melius addiscunt huiusmodi. Sed certus sum quod hoc est falsum; nam vidi senes longe magis proficere in his quam unquam aliquem iuvenem. Et certus sum quod de quacunque lingua mihi et isti iuveni proposita, ego plus addiscerem infra unum diem quam iste infra septimanam; et sic de omnibus quae ignoramus ambo. Non est mihi dubium quin nulla sit difficultas a parte aetatis, nec a parte addiscentium, si volunt addiscere, et confidant et diligentes sint. Nec a parte linguarum et scientiarum, sed a parte doctorum, qui nolunt aut nesciunt docere. Non enim invenimus doctores utiles a iuventute, et ideo languemus per totam vitam et parum scimus. (65) Sed si haberemus doctores sufficientes, non dubito quin plus sciremus in uno anno quam modo infra viginti. Nam hoc paratus sum probare per effectum, et dabo caput meum si deficiam. Multum laboravi in scientiis et linguis, et posui iam quadraginta annos postquam didici primo alphabetum; et fui semper studiosus; et praeter duos annos de istis quadraginta fui semper in studio; et habui expensas multas, sicut alii communiter; et tamen certus sum quod infra quartam anni, aut dimidium anni, ego docerem ore meo hominem sollicitum et confidentem, quicquid scio de potestate scientiarum et linguarum, dummodo composuissem primo quiddam scriptum sub compendio. Et tamen notum est quod nullus in tot scientiis et linguis laboravit, nec tantum; quia homines mirabantur in alio statu quod vixi propter superfluum laborem; et tamen postea fui ita studiosus sicut ante. Sed non tantum laboravi, quia non fuit necesse propter exercitium sapientiae. De linguis enim videtur esse valde difficile, et de figuris et numeris ut praedixi; sed certum est mihi quod infra tres dies ego quemcumque diligentem et confidentem docerem Hebraeum, ut sciret legere et intelligere quicquid sancti dicunt, et sapientes antiqui, in expositione sacri textus, et quicquid pertinet ad illius textus correctionem et expositionem, si vellet se exercitare secundum doctrinam datam. Et per tres dies sciret de Graeco iterum; et non solum sciret legere et intelligere quicquid pertinet ad theologiam, sed ad philosophiam et ad linguam Latinam. Nam consideret vestra sapientia quod in linguarum cognitione sunt tria; scilicet ut homo sciat legere et intelligere ea, quae Latini tractant in expositione theologiae et philosophiae et linguae Latinae. (66) Et hoc est facile, ut dixi; quia si sciat legere potest intelligere; nam auctores exponunt omnia et dant intellectum. Sed aliud est in linguarum cognitione, scilicet ut homo sit ita peritus quod sciat transferre. Certe hoc est difficilius; non tamen ita difficile sicut homines aestimant. Tertium vero est difficilius utroque, scilicet quod homo loquatur linguam alienam sicut suam; et doceat, et praedicet, et peroret quaecunque, sicut in lingua materna. De istis igitur duobus non loquor modo, sed de primo, nam hoc est quod pertinet ad meum propositum. Similiter de figuris et numeris in geometria et arithmetica, sine quibus nihil sciri potest de potestate philosophiae, ut opera quae scripsi probant. Sed aestimatur a vulgo insano quod tanta sit ibi difficultas quod stultum est ibi laborare; unde desperant et ideo semper ignorant haec, et per consequens omnia. Sed certum est mihi quod infra unam septimanam, quemcunque sollicitum et confidentem docerem totam geometriae potestatem, et maiorem quam mathematici addiscunt per decem annos. Et similiter de numeris in alia septimana. Quia rarissime inveniuntur aliqui doctores mathematicae, et illi pessimum modum habent in docendo, et docent infinita superflua, propter quae omnes fere despiciunt mathematicam. Et hoc diabolus procuravit, quatenus radices sapientiae humanae ignorarentur. Nam hoc est alphabetum philosophiae; ut nunquam possit homo aliquid dignum scire, postquam harum scientiarum ignorat potestatem. (67) Et hoc factum est contra dies Antichristi, ut tollatur tota sapientia philosophiae, et per consequens theologiae, quantum est in expositione Scripturae. Nam textus ipse, et expositiones sanctorum sunt plenae numeris, et figuris, et caeteris mathematicis consequentibus ad haec, ut ego probo in Maiori Opere, comparando mathematicam ad theologiam. Et patet evidenter per rationem Scripturae et in expositionibus sanctorum; et hoc asserunt sancti, sicut copiose probo per auctoritates eorum pulcherrimas, et per exempla omnium a principio mundi. Nam sancti invenerunt mathematicam et docuerunt, ut ostendo, et post Christum sicut ante. Et scitis figuris et numeris possumus omnia scire de facili; quia tota sapientia exit ab eis sicut a radicibus, et per haec declaratur, sicut patet ex iis quae mitto.

Rogerus Baco, Opus III, CAPUT XIX <<<     >>> CAPUT XXI
1066w 2.946918964386 s