Sergius_III_cps2, Epistolae et privilegia, 905 
Sergius III, Epistolae et privilegia, IX. PRIVILEGIUM SERGII PAPAE III PRO MONASTERIO S. MARTINI TURONENSI. (Anno 904 11.) Post illatam Turonibus a Normannis cladem privilegia monasterii confirmat. [Opp. Launoii, tom. III, p. II, p. 36.] <<<     >>> V. SERGII III PRIVILEGIUM PRO CAPITULO ASTENSI. (Anno 907.) Capituli Astensis possessiones, rogante Audace episcopo, confirmat. [Apud Ughelli, Italia sacra, tom. IV.]hide dictionary links

Epistolae et privilegia


(PL 131 0974D) IV. EPISTOLA SERGII III AD ADALGARIUM HAMBURGENSEM. (Anno 905.) Bremensis Ecclesiae iura vindicat. [Apud Mansi tom. XVIII, p. 251].

(0975A)

Sergius episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo et sanctissimo ADALGARIO Hamburgensis Ecclesiae episcopo apostolicam benedictionem et paternam consolationem.

Susceptis tuae fraternitatis litteris, cognita in eis iniuria Ecclesiae tuae et tibi illata, non solum de ea, sed et de iniquo Formosi papae consensu, et Hermanni Coloniensis, et Moguntini archiepiscopi et aliorum episcoporum iniqua circumventione et . . . . contristati sumus. Quid namque iniuriosius quam privari Ecclesias iuste sibi traditis honoribus? Quid etiam iniquius quam violare et infringere imperatorum et regum chartis tradita plurima apostolorum privilegia? nil amplius a nobis, vel successoribus nostris ratum firmum aut stabile statuetur in Ecclesia. (0975B) Sed cum iuxta haec verba Dominica: Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam; et iuxta haec verba Apostoli: Estis superaedificati super fundamentum apostolorum et prophetarum in ipso angulari lapide Christo Iesu, constat sanctam et universalem Ecclesiam fundatam esse supra petram, et super fundamentum prophetarum et apostolorum, et compactam in ipso angulari et firmissimo lapide Christo Iesu, necesse est ut sic ipsa petrea et apostolica fundatio, et sancta angularis compactione firma, aeterna et immobilis, ita omnis ecclesiastica superaedificatio sit rata et stabilis, et ab omni humana praesumptione inviolabilis. Nos ergo iuxta vocem Dominicam et apostolicam, et iuxta hanc beati Gregorii sententiam: quaecunque Ecclesiae privilegia semel indulta fuerint rata amplius et stabilia permanere debent. (0975C) Quidquid igitur iniquo consensu Formosi papae et Arnolphi regis, et machinatione Hermanni archiepiscopi in te et Ecclesiam Hamburgensem temere perpetratum est, auctoritate quoque nostra, et iudicio plurimorum confratrum nostrorum, et sub anathemate contradicimus et omnino destruimus. Quidquid autem a Nicolao papa et caeteris praedecessoribus Hamburgensi Ecclesiae concessum est, scilicet habere archiepiscopalem potestatem in regnum Danorum, Norvenorum, Suevorum, et omnium septentrionalium nationum, et Bremensem Ecclesiam, et ipsam Hamburgensem Ecclesiam non duas, sed unam esse Ecclesiam et parochiam decernimus et confirmamus. (0975D) Auctoritate ergo apostolica et censura, sub divini iudicii obtestatione et anathematis interdictu statuimus ut nulla persona cuiuscunque ordinis aut dignitatis sit, ea quae vel in archiepiscopali dignitate, vel quae in coniunctione Bremensis et Hamburgensis Ecclesiae a praedecessoribus nostris Ecclesiae tuae et tibi concessa sunt et a nobis reformata sunt, quicunque autem mutaverit vel in aliquo violare praesumpserit, auctoritate Dei et B. Petri apostoli, et nostra qui eius fungimur vicariatione, perpetui anathematis vinculo sit innodatus. (0976A) Hermannum autem Coloniensem archiepiscopum, et Haddanum [Hattonem] Moguntinum archipraesulem pro satisfactione poenitentiae usque ad praefinitum a nobis tempus a divino suspendimus officio, quoniam apud Triburiam per eos inique cassata sunt concessa Ecclesiae tuae, et tibi apostolicae sedis privilegia, et gloriosorum imperatorum annullata sunt testamenta. Nos quoque, quemadmodum precatus es, monuimus apostolicis litteris Vigbertum et Bisonem, reverendissimos et tuos convicinos episcopos quatenus te adiuvent, et ad te convenientes ordinare episcopos in quibus canonice inveneris locis, et competens designaverit ratio. Tua ergo, sanctissime frater, sanctimonia oret pro nobis et pro universali sancta Romana Ecclesia, et nobis remanda qualiter et ubi episcopos ordinaveris.

Datae per manum Petri cancellarii sanctae Romanae Ecclesiae, V Nonas Februarii, indictione 3.


491