Sigebertus_Gemblacensis_cps2, De scriptoribus ecclesiasticis, 66HOME > Sigebertus_Gemblacensis, De scriptoribus ecclesiasticis, 66
Sigebertus Gemblacensis, De scriptoribus ecclesiasticis, CAP. LXV. <<<     >>> CAP. LXVII. hide dictionary links

(PL 160 0561A) CAP. LXVI.

(0561B) Adelmus, abbas Scotorum, iubente synodo gentis suae, scripsit librum adversus errorem Britonum, qui vel Pascha non suo tempore celebrarent, vel alia plura agerent contraria paci et ecclesiasticae consuetudini, et per hoc multos reduxit ad concordiam catholicae Ecclesiae. Scripsit et librum De virginitate, quem exemplo Sedulii, geminato opere, id est prosa et metro, composuit.

55w 0.66835594177246 s