Sigebertus_Gemblacensis_cps2, De scriptoribus ecclesiasticis, 68HOME > 'MARTYROLOGIUM' in 'Sigebertus_Gemblacensis, De scriptoribus ecclesiasticis, 68'
Sigebertus Gemblacensis, De scriptoribus ecclesiasticis, CAP. LXVII. <<<     >>> CAP. LXIX. hide dictionary links

(PL 160 0561B) CAP. LXVIII.

Beda monachus, natione Anglus, quis vel unde fuerit, quae vel quanta scripserit, ipse suis verbis aperit. (0561C) « Cum essem, inquit, annorum septem, cura propinquorum datus sum educandus reverendissimo abbati Benedicto, ac deinde Ceolfrido, cunctumque ex eo tempus vitae in eiusdem monasterii habitatione peragens, omnem meditandis Scripturis operam dedi, atque inter observantiam disciplinae regularis curavi semper aut discere, aut docere, aut scribere dulce habui. Decimo nono vitae meae anno diaconatum, tricesimo presbyteratus gradum suscepi. Ex quo tempore usque ad annum aetatis meae LVIII venerabilium Patrum scripta breviter adnotare, sive etiam ad formam sensus et interpretationem eorum semper adiicere curavi. (0561D) Quorum haec est summa: In principio Genesis usque ad nativitatem Isaac, et eiectionem Ismaelis libros quatuor: De tabernaculo et vasis eius, ac vestibus sacerdotum libros tres: in primam partem Samuelis usque ad mortem Saulis libros quatuor: De aedificatione templi allegoricae expositionis, sicut et caeteros, libros duos: item in libros Regum XXX quaestionum; in Proverbia Salomonis libros tres; in Cantica canticorum libros sex, in Isaiam et Danielem, duodecim prophetas, et partem Hieremiae distinctiones capitulorum, ex tractatu B. Hieronymi excerptas; in Esdram et Neemiam libros tres, in canticum Habacuc librum unum, in librum B. Patris Tobiae explanationis allegoricae, de Christo et Ecclesia librum unum: item capitula lectionum in Pentateuchum Moysi, Iosue, Iudicum; in libros Regum et Verba dierum, in librum B. patris Iob, in Parabolas, Ecclesiastem, et Cantica canticorum, in Isaiam prophetam, Esdram quoque et Neemiam. In Evangelium Marci libros quatuor, in Evangelium Lucae libros sex, Homiliarum Evangelii libros duos. (0562B) In Apostolum quaecunque in opusculis S. Augustini exposita inveni, cuncta per ordinem scribere curavi; in Actibus apostolorum libros duos: in Epistolas septem canonicas libros singulos, in Apocalypsim S. Ioannis libros tres: item capitula lectionum in totum Novum Testamentum: item libros epistolarum ad diversos, quarum De sex aetatibus saeculi una est; De mansionibus filiorum Israel una; una de eo quod ait Isaias, et claudentur ibi in carcerem, et post multos dies visitabantur (Isa. XXIV, 22) ; De ratione bissexti una; De aequinoctio, iuxta Anatolium, una. Item De historiis sanctorum: librum Vitae et passionis S. Felicis confessoris de metrico Paulini opere in prosam transtuli. Librum Vitae et passionis S. Anastasii male ex Graeco translatum, et peius a quodam imperito emendatum, prout potui, ad sensum correxi. (0562C) Vitam S. Patris, monachi simul et antistitis, Chutberti et prius heroico metro, et postmodum plano sermone descripsi; historiam abbatum monasterii huius, in quo supernae pietati deservire gaudeo, Benedicti et Ceolfridi et Huetberti [al. Huatberti. Churberti] in libellis duobus; Historiam ecclesiasticam nostrae insulae ac gentis in libris quinque. Martyrologium de natalitiis SS. martyrum diebus in quo omnes quos invenire potui, non solum qua die, verum etiam quo genere certaminis, vel sub quo iudice mundum vicerunt, diligenter adnotare curavi; librum Hymnorum diverso metro sive rhythmo, librum epigrammatum heroico metro sive elegiaco, de natura rerum, et de temporibus libros singulos. » Item De temporibus librum unum maiorem, librum De orthographia, alphabeti ordine distinctum. Item librum De metrica arte, et huic adiectum alium De schematibus sive tropis libellum, hoc est, de figuris modisque locutionum quibus Scriptura sancta contexta est. (0562D) Centonizavit etiam expositionem in Cantica canticorum, collectis sententiis de libris Gregorii papae, per diversa opera illius. Obiit anno 734 Dominicae Incarnationis, Leone Romanis imperante, Francis Carolo Martello, principante sub Theoderico rege, super Anglos regnante Edilberto.

538w 2.4715991020203 s