Udalricus_Augustanus_Incertus_cps2, Sermo synodalis, p1HOME > Udalricus_Augustanus_Incertus, Sermo synodalis, p1
>>> Udalricus Augustanus Incertus, Sermo synodalis, SERMO.hide dictionary links

CONIECTURA MARCI VELSERI DE AUCTORE SERMONIS SEQUENTIS.

(PL 135 1069)

Cum codex Neresheimi in Augustana dioecesi, anno Christi 1009, hoc est tricesimo sexto post mortem sancti Udalrici, scriptus sit, verisimile fit synodales has constitutiones a sancto Udalrico fluere, quas sequentes deinde episcopi, quod inscriptio innuit, saepius repetere et proponere consueverint. Primum vero earum auctorem sanctum Udalricum esse, magnopere confirmat locus vetusti scriptoris in eius Vita cap. 6: « In quibusdam autem diebus capitula cum clericis habere disposuit, in his locis ubi haec aptissime fieri archipresbyteri putaverunt, et ubi eum ab aliis mundanis conciliis absolutiorem esse arbitrabantur. Congregatis ante se clericis, archipresbyteros, et decanos, et optimos quos inter eos invenire potuit, caute interrogavit qualiter quotidianum Dei servitium ab eis imploretur, et qualiter populus illis subiectus ex eis regeretur in studio praedicandi docendique, quantaque cautela infantes baptizarentur, infirmi visitarentur, et ungerentur, defunctorum etiam corpora quanta compassione sepulturis traderentur, qualiter de decimis et oblationibus fidelium pauperes recrearentur, viduis et orphanis in universis necessitatibus subvenirent, quantoque studio in hospitibus et advenis Christo ministrarent: si subintroductas mulieres secum habuissent, et inde crimen suspicionis inciderent, si cum canibus vel accipitribus venationes sequerentur, si tabernas causa edendi vel bibendi ingrederentur, si turpes iocos in usu haberent, si ebrietates et comessationes supra modum amarent, si rixis et contentionibus et aemulationibus deservirent, si nuptiis saecularibus interessent, vel si aliqui eorum ministeria indecentia in consuetudine haberent, si per Kalendas more antecessorum suorum ad loca statuta convenirent, ibique solitas orationes explerent, suasque ecclesias ad tempus reviserent, si obedientiam eorum magistris praebuissent, et in toto suo ministerio devoti et apti manere studuissent. » Cum pleraeque harum interrogationum constitutionibus respondeant, tempus praeterea locusque conveniat, profecto nihil vetat uni eidem sancto Udalrico constitutiones et interrogationes tribuere.


277w 1.9274649620056 s