Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 270 
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXIX. Viro Maximo, Gerhardo Ioanni Vossio, Iohannes Fredericus Gronovius salutem et observantiam. <<<     >>> CCLXXI. Admodum Reverendo Viro Gerh. Vossio Ecclesiae Cantuariensis Canonico, et Chronologiae in Amstelrod. Gymnasio Professori. Clarissime Vir.hide dictionary links

CCLXX. Clarissimo Viro Gerhardo Iohanni Vossio S. P. Vir Clarissime,

CUrtium ad te mitto, et in eum meas notas, de quibus ut ingenue fatear, iudicium Poetae in partes vocare liceat:
Sunt bona, sunt quadam mediocria, sunt mala plura,
Qui legis haec, aliter non fit, amice, liber.

In re ardua, etiam citra operis effectionem, honestus conatus, bonis haut improbari solet. Si Deus vitam et vires dederit, quod nunc minus limatum, ut iterata editio, (modo eam sperare liceat) ac dies posterior, prioris magister sarciat, operam dabo. Libelli quidem mei indigne ab nomine, caeterarum rerum omnium, nisi lucri incurioso habiti sunt, ita ut pudeat me editionis. Omnia scatent mendis. Et aliquem ex malignitate inseruisse credidissem, nisi hominis (Iacobum Marci a me significari scis) supinam negligentiam perspectam haberem. Altera editio emendatior et acutior prodibit. Ut autem summae tuae eruditioni semper assurgo, ita tuum de notis meis in Curtium expecto iudicium, cui lubens ac quiescam. Ut aliquid in Curtium commentarer, post alios, Superiorum iussa, et huius loci iuvenum desiderium urserunt' quorum etiam capeui, non eruditis haec scripsi. Quid tuae Musae, iam nobis parent, unice scire aveo. Si me responso dignaberis, harum lator Daniel Ionae iuvenis eruditus, ex fide curabit. Vale, virorum eruditissime, et me amare perge.

Upsaliae, a. d. xvii. Augusti, CIC IC C XXXVIII.

Tibi addictus, Iohannes Loccenius.


214w 0.27039480209351 s