Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 271 
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXX. Clarissimo Viro Gerhardo Iohanni Vossio S. P. Vir Clarissime, <<<     >>> CCLXXII. Venerandissime Vir.hide dictionary links

CCLXXI. Admodum Reverendo Viro Gerh. Vossio Ecclesiae Cantuariensis Canonico, et Chronologiae in Amstelrod. Gymnasio Professori. Clarissime Vir.

NOn opinor excidisse tibi preces meas, quas pro amico meo, viro spectabili et summe erudito, nuper interposui, de Literis, ad Grotium incomparabilem, amicum tuum, tuo nomine perferendis. Arbitratur ille hac ratione, viam sibi muniri posse, ad amicitiam summi viri, qui praeter mortales caeteros plurimum tibi defert. Nisi scirem memoriam tuam bene faciendi tenacissimam esse, plura coniungerem ad impetrandum ab humanitate tua hoc officium. Nam et de doctrina, et caeteris virtutibus familiaris mei, dissererem aliqua, et quam nos ambos, tibi devincturus sis, osten derem. Sed sufficit tui te promissi admonere, quod noles evanescere; quandoquidem deserere mores tuos non potes. Multum angebis bensficium tuum, Vir maxime, si id sine mora praestiteris. Cum enim itineris ratio ipsum festinare iubeat, omnia quae tardare illud possunt noxia erunt. Foelicissime vale, Vir incomparabilis, et meae confidentiae ignosce.

Vltraiecti 29. Augusti, 1638.

Tuus omni studio, Vencentius Fabricius.


155w 1.3088250160217 s