Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 272 
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXI. Admodum Reverendo Viro Gerh. Vossio Ecclesiae Cantuariensis Canonico, et Chronologiae in Amstelrod. Gymnasio Professori. Clarissime Vir. <<<     >>> CCLXXIII.hide dictionary links

CCLXXII. Venerandissime Vir.

SI negligentiam officii mei excusare apud teccoepero, vereor ne rationes meae omnes quae te ab his illiteratissimis hactenus liberarunt, unica illa ratione maximorum tuorum erga me meritorum vincantur. Quanquam enim fatear me pepercisse summis occupationibus, quibus dies noctesque iugiter obrueris; aequissimo dolori, cui ob amissiam incomparabilem filiam parentis affectu indulges: non tamen debuissem te mea gratitudine, infinita hac cunctatione fraudate. Interea id tibi interposita fide spondere possum affectum gratamque memoriam quam stylo aut non expressi aut usquequaque non potui, animo verbisque hactenus fuisse prosecutum, atque imposterum novis incrementis aucturum. Humanissima enim tua, triennii quasi, conversatio, liberrimus ad tua omnia accessus, et quod maxime veneror, diligens eruditissimaque informatio, omnes gratitudinis species me excogitare experiri iubet. Ut si ego gratae mentis tantum testimonium dare possem, quantum tu summi affectus, Apollineo tuo iudicio, quo me ut audio coram aliis ornas: Praedicarem me foelicem quod condignas gratias referre scirem, quemadmodum te dignissimum qui ita multorum gratias mereare. Vulnus, clarissime Vir, quod tibi filiae lectissimae mors in flixit, et quidem variis nominibus nimis grave, hac epistola non refricarem, nisi et defunctae magnae virtutes et tuus amor a me quoque testem aliquem doloris exigerent. Nam quemadmodum ipsa propter tot in ea virtutes, quibus omnibus notabilis atque exemplar erat, merito a me laudari debet: ita tu privato nomine profecto mereris ut acerbissimum hunc casum tanquam immaturum in sinu tuo defleam. Sed quid ego tam gloriosam memoriam exili hac charta, quae dignas laudes non capit, prosequar; cui si par essem maximum aeternitatis monumentum vellem erigere? quid te in memoriam gravissimi luctus reducam, cui praestaret ut solatia adhiberem et tanto dolori paria? Reverentia mea erga mortuam hanc recordationem eius expressit. Sublimis tuus animus tam sapientiae praeceptis quam altero domestico casu antea instructus mea solatia tanquam minora supprimit. Quinetiam domi praeter tor egregios filios filiam solatio habes, ex qua id adhuc sperare potes quod gravissimus casus, humanus tamen tibi in altera praeripuit, cui quoque ego opto, ut sorori virturibus par, fato felicior sit. Porro quae hucusque tuis tanquam meis exolvi, ea nunc vere meis dabo, quo si calculo tuo facta mea probaveris, persuadeam mihi nihil me egisse aut deinceps acturum cui non sua ratio conster. Vicam quam per annum quietam in patria vixi placuit tandem hac peregrinatione mutare, ut et studia hac velut cote acuancur, et aetas his laboribus ad maiores praeparetur. Post Angliam ubi iam trimestre transegi propediem Gallias in visam, et illis tuum Grotium; tuum malo dicere, quanquam et patriae mese sit, quia mi hi deeius benevolentia vestrae amicitiae no mine promittam. potes etiam tu data occasione tua commendatione eandem pro me parate: si modo hac mea petitione tantum a te qui plura quoque soles amicis indulgere, possum impetrare. Ex Galliis dein quem locum meae peregrinationi ulterius destinem certius cognosces, cum nihil tam flagranter cupiam quam habere te et conscium et rectorem eorum quae a me laudabiliter suscipiantur. Postremum, Vir clarissime, tu ne desinas eadem constantia qua ego te venerari, tuo vicissim affectu me complecti, ne aut ego hoc desideratissimo paratoque amoris praemio frustrer, aut tu videaris meum cultum non putare tanti. Vale.

Lond. XX. Dec. CIC IC C XXXVIII.

Tuus, tuique observantissimus, Laurentius Skytte.


520w 4.9489860534668 s