Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 273 
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXII. Venerandissime Vir. <<<     >>> CCLXXIV. Eximio Viro Gerhardo Iohanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo. Vir Incomparabilis,hide dictionary links

CCLXXIII.

AFfectus in te meus ex Arte Historica tua genitus, primaevos emisit vagitus in Patria; nutritus est Romae ex opere itidem tuo de Historicis Graecis; grandior demum factus est in Hispania ex altero quod in lucem dedisti de Historicis Latinis. Tandem nunc properat in sinum tuum, evolasset que antea, ut hoc qualecunque obsequii et venerationis specimen praeberet assiduis laboribus tuis, floridiori Doctrina, et eruditione multiiuga refertis. Sed vacuis manibus non est ausus properare. At quamvis propria ad hoc temporis non possit afferre, aliena tibi tamen dare non reformidat: a praefationibus, quas ad Lectores summa humanitate, et modestia tua in vestibulo operis eiusdem de Historicis Latinis praefixisti, invitatus. Mitto tibi igitur quatuor antiquos Chronologos, scilicet Herempertum Longobardum, Lupum Protespatham, Anonymum Cassinensem, et Falconem Beneventanum ab Antonio Caracciolo Clerico Regulari Viro III. et omnibus numeris absoluto in lucem emissos: et Epitomen orientalis et occidentalis Bibliothecae, hoc est Elenchum Scriptorum fere omnium, qui de novo Orbe historice scripserunt usqae ad annum M DC XXIX. Hispano Idiomate pro tempore consarcinatum ab Antonio de Leon excellentis ingenii Viro, et in rerum Indicarum notitia, eruditione magna ornato: quam plane praestat in multis quidem operibus, quae si lucem aspicient, argumentorum, materiarumque novitate, ac excellentia, omnibus certe probabuntur, auctoritateque apud omnes valebunt, ac aetatem nostram ornabunt profecto, Indicasque regiones, et res oculis omnium aperient. Sed eius potissimum doctrina, et multiiuga Lectio in Bibliotheca et de Scriptoribus Indiarum elucet; quae adhuc inedita, ducenta et amplius folia complectitur. In ea enim quid egregie scriptum docet, quid false reiicit, quid apocryphe monet, et omnia demum in sani iudicii sui trutina expendit. Quod pariter egregie quidem, et peraccurater agit singulari ingenii acrimonia, Ibericorum Literatorum decus, et Amicorum suorum delicium V. C. Thomas Tomagus de Vargas Toletanus Historiographus Regius Castelli, et Indiarum primarius in MS. Catalogo propediem edendo, quem de Scriptoribus Hispanis materno idiomate exaravit.

Chronologi igitur praedicti, et qui in praecitata Epitome orientalis, et occidentalis Bibliothecae (quiqui modo sint) recensentur, tui exercitus Latinorum Historicorum signa augere poterunt. Augebunt et ducenti fere Historici Latini, et Graeci quali, aliqui, a me inter legendum observati, quos in schedas relatos habeo; tibiqui eos polliceor, et dabo si Appendicem novam vel secundam cogitas editionem. Quamque multi, et maior fere eorum pars cum vestibus aliis, quam propriis nominibus inducti, imo et omni alio prorsus, sive ornatu, sive notitia, etiam temporis in quo peculiariter floruere, destituti. Ita enim extra proprium solum, imo in extraneo, iam Latinam Linguam non minus quam omnem aliam, quae materna non sit minus amante, nudi, et vagantes sunt a me deprehensi. Patriam, si post septennem peregrinationem quam ago cum Illustriss. et Reverendiss. D. D. Laurentio Campegio Senogalliense Episcopo, et Comite Sereniss. D. N. Domini Urbani Papae VIII. et Sanctae sedis Apostolicae in his Hispaniarum Regnis cum potestate Legati de Latere Nuncio, cui a secretis famulantes undevigesimum iam annum calcamus, incolumiter nobis repetere D. O. M. concedet; fortuna si non comptos, ac perornatos, saltem non adeo nudos eos tibi proferam, nec desperandum, comites alios sibi adscituros. Utinam et maiores symbolas vigiliis tuis conferre valerem, non renuerem quidem; sed me summa hilaritate id facturum compertum habere potes. Is est amor in te meus; inque maxime prosicuos labores tuos de Republica Literaria, sed summo loco de Historica bene merentes, cui facem addidisti diligentia, et eruditione tua, imo oculos efformasti. Utinam caetera opera tua, scilicet, Partitiones et Institutiones Oratorias; de Rhetoricis Graecis, itemque de Latinis, de Historicis antiquis; de Anonymis Vitarum Scriptoribus; et res gestas omnis aevi abs te digestas mihi videre contigisset; in omnibus summam doctrinam tuam contemplari mihi licuisset; et forte symbolulas aliquas conferre non desperassem; id profecto minime praeteribo, si ullo unquam tempore ad manus meas devenient.

Vitam et miracula Sancti Demetrii Martyris Thessalonicensis Graeciae Procos. ego scripturus, ut habebis ex adiuncto folio typis dato, undequaque monumenta ad opus conquito. Inter caeteros autores, qui hucusque mihi in manus inciderunt, unus Demetrius est Chrysoloras, Thessalonicensis, ut coniicio ex Panegyrico ab eodem scripto, in magnum hunc Martyrem, eiusque unguentum. Sed quo tempore floruerit, quod summopere noscere cupio, me later adhuc. Septem alios reliquit Panegyricos, sive Homilias, ut ex codicibus Vaticano et Regio in Bibliotheca Monasterii S. Laurentii in Escuriali apparet suntque de Transfiguratione D. N. Iesu, etc. De sancto eius sepulchro; in sanctam Resurrectionem; in Annunciationem Deiparae, et semper V. Mariae; in Dormitionem eius; de Domini nostri nativitate; et gratiarum actio ad sanctissimam Deiparam. In Regio autem codice additur alius sub nomine ipsius ad Pulicem, quem exscribendum curavi. Addo insuper Indicem Manuscriptorum Graecorum et Latinorum de Sancto praedicto apud me, vel re ipsa, vel notitia tenus existentium; teque perenixe rogo, ut si quid de Demetrio Chrysolora praefato innotuerit, et ubi caeteri qui desunt Autores reperiri possent; et an forte aliquis istic in Graecis codicibus Bibliothecae Theodori Dousae, quos secum a Graecia advexit Georgius frater eius latitet, mihi indicare ne graveris. Officia enim quaecunquae tua in his, summi beneficii loco adscribam. Spero equidem ac consequar ut te de me optimae meritum esse iure laeteris, officiaque tua in hominem nullo non tempore memorem, gratiaeque referendae studiosum sentias.

Sanctae Syncleticea: vitam quam Divus Athanasius Episcopus Alexandrinus scripsit, et Baronius in suis Annotationibus ad Martyrologium Romanum sub die v. Ianuarii, deperditum non sine gravi totius orbis Christiani iactura deplorabat, in tenebris iacentem a blattis et tineis subtraxi, ac describendum curavi e Graeco Codice Regio, adeo pervetusto, ut iure credatur annis mille senior, et forte aetatis ipsiusmer Autoris. Dignum Athanasio opus, et vere genuinum eius, ut tu in Graecis eruditissimus spero cognosces. Et typus vitae asceticae, et norma ad perfectionis viam. Delituit hucusque sub nomine vitae Sanctae Theclae. Titulus enim operis eiusdem corruptus erat, et in limine eius, et in Indice Bibliothecae Regiae praedictae, quem Guilielmus Lindanus eques Ruremondensis legerat, et tali pacto de eo notitiam attulerat Baronio, qui postea ex iis in Annotationibus suis ad Martyrologium Romanum sub die XXIII. Septembris asseruit Divum Athanasium S. Theclae vitam scripsisse, ut ad eandem vitam Sanctae Syncleticae fusius demonstro in Prolegomenis meis, quibus, et nocis eam exorno, et propediem publici iuris faciam. Folia communia quatuordecim Graecus textus complectitur, totidem Latine factus a Davide Colvillo Scoto, omnia denique erunt quadraginta plus minus. Onus eam excudendi si Typographus aliquis in se suscipere vellet, libenter illi traderem, si pecuniae aliquae summam, et exemplarium certum numerum inter amicos dividendum conferat; quam tamen pecuniam non accipiam, sed tot libros quot eorum pretium conventae summam implebit. De his si cum Typographo amico, sive Lugduni Batavorum, sive Amstelodami, sive alibi tractari posset, et scire quicquid in hoc certo stabilire liceret me tibi devinctissimum fassurum pro comperto habeas. Iis enim intellectis quid expediet constituam. Forte B. Antonii quoque vitam dabo, eodem Divo Athanasio Authore, et pristino genuinoque nitori, ac splendori restitutum; unde nonnulla ei erepta et fraudata liquido constabit ex collatione eiusdem vitae, quam David Hoeschelius e Codice Boico edidit anno M D C XI; cum quatuor antiquissimis exemplaribus Bibliotheeae Regiae Monasterii praedicti, quorum unus non solum aetatis illius, sed peculiari ipliusmet Athanasii scriptione, vel saltem eius Amanuensis exaratus, ut piae memoriae Antonius Mauritius Monachus Hieronimyanus, eruditus, et cordatissimus vir, arctissimo necessitudinis vinculo mihi coniunctus, eidem Regiae Bibliothecae Praefectus, ac Monasterii prior, ex clarissim. spectatissimorumque virorum in iis autoritate, opinabatur. Modestiae enim summae B. Athanasii tribuitur, autoris nomen in inscriptione desiderari, cuius in aliis tribus honorificentissimo sanctitatis titulo mentio habetur. Sed quia legi lib. 4. c. XIII. de Historicis Graecis, te in dubium revocare opus hoc genuinum esse B. Athanasii, ego (humanitate tua fretus, quod perenixe abs te flagito) desperare non audeo te probaturum mihi aperte, quibus sententia tua nitatur rationibus; ut si quando vita haec per me edatur, ut dixi, eas producere possim, dum necessario mihi de his aliqua libanda erunt. Interim te etiam atque etiam oro, ut neminem atque me habere credas, vel firmioris in te animi, vel praeclarioris in te benevolentiae; quae etiam ad praestantis ingenii adolescentem D. Matthaeum, caeterosque filios tuos iam nunc prolatari incipit; eamque quibuscunque potero officiis, ac studiis illis semper probabo, et quia virtutibus illos perornatos audio, et quia tuos. Ratio enim haec tantummodo ad illos per diligendos me semper alliceret; facietque qui ab omnibus in oculis ferantur. Ea ornamentorum est praestantis animi tui visi ea laborum, ac vigiliarum tuarum apud philaretos autoritas. Salvere igitur ipsos meo nomine iube, et cura, ut perpetuo eorum unicuique, ut tibimetipsi, me addictissimum credant. D. O. M. tibi cum renati anni principio perennes, felicitates auspicari, et ea possidenda, ac tenenda coucedat; quae tuo, familiae tuae, publicae rei literariae, et amicorum tuorum commodo, ornamento, et iucunditati, vicam tuam adeo incolumem, longaevam, ac in utroque homine beatam efficiat, ut nulla magis. Ita optat, ita vovet intimo cordis affectu ex merito, et Iustitia.

Mantuae Carpetanorum, v. Id. Ian CIC IC C XXXIX.

Servus tuus studiosissimus, Laurentius Coccus.


Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXII. Venerandissime Vir. <<<     >>> CCLXXIV. Eximio Viro Gerhardo Iohanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo. Vir Incomparabilis,
1433w 6.9054670333862 s