Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 274 
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXIII. <<<     >>> CCLXXV. Viro maximo Gerhardo Ioban, Vossio, Iohannes Freder. Gronovius S. P. D.hide dictionary links

CCLXXIV. Eximio Viro Gerhardo Iohanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo. Vir Incomparabilis,

POematum meorum exemplar ad te mitto; ineptissimum libellum, et qui de authoris infelcicate piolixe testatur. Agnosces te, cum de rebus omnibus incorrupte, et divinum in modum, iudicare soleas, de me saltem parum accuratas hactenus sententias dixisse. Quae enim ipse tecum sentire, aliisque magnifice de meis studiis promittere consuevisti, in hoc opusculo plane nulla apparent. Nunquam inepte aestimare ingenia soles; utique, in me uno falsus es. Itaque opinor iam nolles, perfectam editionem, cuius me propemodum suppudere coepit; et iam te laboris sumpti, dum hactenus, maximo studio edtionem promoveo, quemadmodum me consilii poenicet. Sed memineris ad hebetudinem ingenii mei, accessisse, fortunae vitaeque varietatem. Quae me tot annos hinc inde iactatum, et alia omnia diu potius conantem, si qui essent, ardoris poetici igniculos bona fide colligere vetuit. Diversis enim agitationibus dispersi, antequam solida aliqua flamma fieret, evanuerunt. Atque hoc quoque narratis amicis tuis, ut non tam in iudicapdo deceptum, quam tantam meam calamitatem prospicere non potuisse sentiant. Animadverto quoque praeterea, quam prope absim a peccato, qui aliqua opusculi parce, clarissimo nomini tuo inscripta, quasi vili quadam commissione, obsolefacere te audio. Sed vulnerata iam causa, non alibi praesentius remedium, quam incomparabili tua aequanimitate invenero. Vale, Vir maxime, et summam tuam benevolentiam mihi perpetuam esse patere.

Ultrai. x. Kal. Ianuar. Anni CIC IC C XXXIX. Quem tibi et clarissimae familiae tua, foeliciter evenire opto, voveoque.

Tui obsequentissimus, Vincentius Fabricius.


235w 0.93788290023804 s