Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 275HOME > Vossius_Gerardus_Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 275
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXIV. Eximio Viro Gerhardo Iohanni Vossio, Historiarum Professori dignissimo. Vir Incomparabilis, <<<     >>> CCLXXVI. Salutem in Christo. Vir eximie,hide dictionary links

CCLXXV. Viro maximo Gerhardo Ioban, Vossio, Iohannes Freder. Gronovius S. P. D.

EN tibi, Vir venerande, observationes nostras, hoc est, vitrea fracta, et somniorum interpretamenta. Quarum etsi ea est indoles, ut exererent potius domo tua, et tot oculos, auresque eruditas subtersugerent: tamen quia id posse desperant, veniunt ultro, et plausum suum, sive benignus is sit, sive Eumolpianus, et solitus auspicantur. Adde quod bona pars muneris tui est, et luculentiffimae Bibliothecae debetur: absque qua fuisset, nunquam ad eas, adspirassemus. Si beneficium optime intelligit, qui dedit, te ergo nemo verior arbiter, utrum nos prudenter an secus, eo simususi. Sane maiore ingenio. doctrinaque, ac ego homines, quales vel adolescentes tui, maiora eruere potuissent. Neque tamen spernenda omnino sunt levia, et aliquam laudem nanciscitur, qui ea colligit, etiam ideo, quod illi se dignis intenti haec lubentius praetereunt, certe non subtiliter consectantur. Vidisti olim aliquas; sed accessit nunc nova vestis, et descriptio tota immutata est; multa quoque superflua recisa: brevitati quippe in proponendis singulis studuimus, ut gratiam quae ipsis deerat, uberrate, et copia mererentur. At non potuit adhiberi omnibus, ea meditationis, ut sic dicam, coctura, et maturitas, quam in nonnullis pro captu, et modulo nostro apparere putamus, cum praesertim liber tertius inopinanti, dum operae exercentur, seligendus, et dirigendus fuerit. Hos morbos vitiaque, ex edicto AEdilium palam recte apud te pronuntio: ut siquidem indignum censeatur munus hoc quod osterretur tibi, sine fraude tamen ac simpliciter egisse videamur; sin placuerit, id bonitati magis tuae, quam ipsius merico acceptum feramus. Vale, ac salve, Vir maxime, cum gravissima Matrona, uxore tua, liberisque, et me amare perge.

Dabam Hagae, a. d. xii. Kal. Feb. CIC IC C XXXIX.


268w 3.8573770523071 s