Vossius_Gerardus_Iohannes_cps9, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 276HOME > Vossius_Gerardus_Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, 276
Vossius Gerardus Iohannes, Gerardi Ioan. Vossii Et Clarorum Virorum Ad Eum Epistolae, 2, CCLXXV. Viro maximo Gerhardo Ioban, Vossio, Iohannes Freder. Gronovius S. P. D. <<<     >>> CCLXXVII. Excellentissimo Viro Gerardo Io. Vossio, Stephanus Ioh. Stephanius S. P. D.hide dictionary links

CCLXXVI. Salutem in Christo. Vir eximie,

BInas a te accepi Literas. Diu haeserunt apud me quasi mutum et nihil respondentem. Harum priores ad me datae sunt pridie Kalend. Octob. 1637. Posteriores vero 12. Kalend. Angusti, 1638, Puderet me certe tanti silentii tali amico, nisi satis tibi nimium mihi nota essent intestina pericula (pene iam bella) quibus laboramus. Causa horum malorum e scandalo accepto, sed non dato, prorupit, sed cum gravi scandalo dato Religioni reformatae, quae apud multos Scotorum (in tenebris illiteratorum illiberaliter versantes) didicit contra Regem suum arma sumere et assumpta defendere. Spero meliora, sed vix habeo quod promitram.

Nolo particularia Literarum vestrarum examinare, non solum quia non datur otium, sed quia negotia cum tempore utplurimum aut variantur aut finiuntur. Praecipue post tam longa intervalla, quibus necessitate pene cogente prorsus silui. Spero tamen uxorem tuam, e longo illo quem meministi morbo liberatam.

Quod vero nunc me impellit te Vir li teratissime et otia tua si quae habes interpellare hoc est: Voluit Rex serenissimus (i. e. apud me iussit) ut scripta quaedam mea non tamen sub nomine meo tunc edita contra Fisherum Iesuitam iterum prelo et sub nomine proprio committerem. Interim scripsit contra illa mea Iesuita A. C. Fisherus ipse, an alius nescio. Multa impedierunt quo minus illi possem respondere; praecipue vero multiplicitas negotiorum quibus quotidie fatigatus et qualibet fere horula avocatus fui, me penitus ineptum reddidit huic operi. Sed institit Rex serenissimus; ego obtempero; et sine laesione octavi praecepti temporis quaedam fragmenta furatus sum, et lucubrationes meas quales quales sint perfeci, et in lucem edidi. Nolui te hoc ignorare, et libellum tibi misissem nisi quod Angelico idiomate conscriptum tibi prorsus inutilem fore putarem. Sed audio ita quibusdam hic placuisse, ut in se suscipiant e malo Anglico bonum Latinum facere, saltem quod ad Phrasin attinet. Nam aliter quid poteris a me iam sene et per annos totos duodecim ad minimum a libris literisque avulsum expectari. Quamprimum liber iste meus utcunque imperfectus Latine loqui didicerit, tibi exemplar mittam, et acerrimo iudicii tui acumini subdam, libentius a te amico auditurus in quibus erravi, quam ab inimicis apud quos utriusque factionis scio decretum esse non parcere. Vivas, vale asque, et me, ut soles, ames, et contra malevolos Orationibus tuis quoties coram Altari Dei et Christi nostri sis devolutus, tutum praestes

Dat. ex AEdib. Lambethan. pridie Calend. Mart. 1639

Tibi tuisque amicissimum, W. Cant.


385w 5.2460858821869 s