Widukindus_Corbeiensis_cps2, Res gestae Saxonicae, 1a 
hide dictionary links

LECTORI


(PL 137 0125) LIBER PRIMUS RERUM GESTARUM SAXONICARUM.

1. Post operum nostrorum primordia, quibus summi Imperatoris militum triumphos declaravi, nemo me miretur principum nostrorum res gestas litteris velle commendare; quia in illo opere professioni meae, ut potui, quod debui exolvi, modo generis gentisque meae devotioni, ut queo, elaborare non effugio.

2. Et primum quidem de origine statuque gentis pauca expediam, solam pene famam sequens in hac parte, nimia vetustate omnem fere certitudinem obscurante. (0125C) Nam super hac re varia opinio est, aliis arbitrantibus de Danis Northmannisque originem duxisse Saxones, aliis autem aestimantibus, ut ipse adolescentulus audivi quendam praedicantem, de Graecis, quia ipsi dicerent, Saxones reliquias fuisse Macedonici exercitus, qui secutus magnum Alexandrum inmatura morte ipsius per totum orbem sit dispersus. Caeterum gentem antiquam et nobilem fuisse non ambigitur; de quibus et in contione Agrippae ad Iudaeos in Iosepho oratio contexitur, et Lucani poetae sententia probatur .

3. Pro certo autem novimus Saxones his regionibus navibus advectos, et loco primum appliplicuisse qui usque hodie nuncupatur Hadolaun .

4. Incolis vero adventum eorum graviter ferentibus, qui Thuringi traduntur fuisse, arma contra eos movent; Saxonibus vero acriter resistentibus, portum obtinent. (0126B) Diu deinde inter se dimicantibus, et multis hinc inde cadentibus, placuit utrisque de pace tractare, foedus inire; actumque est foedus eo pacto, quo haberent Saxones vendendi emendique copiam, caeterum ab agris, a caede hominum atque rapina abstinerent; stetitque illud foedus inviolabiliter multis diebus. Cumque Saxonibus defecisset pecunia, quid venderent aut emerent non habentibus, inutilem sibi pacem esse arbitrabantur.

5. Ea igitur tempestate contigit adolescentem quendam egredi de navibus oneratum multo auro torque aurea, simulque armillis aureis; cui obvius quidam Thuringorum: Quid sibi vult, inquit, tam ingens aurum circa tuum famelicum collum? (0126C) Emptorem, inquit, quaero, ad nichil aliud istud aurum gero ; qui enim fame periclitor, quo auro delecter ? At ille qualitatem quantitatemque pretii rogat. Nullum, inquit, michi est , Saxo, discrimen in pretio; quicquid dabis gratum teneo. Ille vero subridens adolescentem: Quid si, inquit, de isto pulvere sinum tibi impleo? erat enim in praesenti loco egesta humus plurima. Saxo nichil cunctatus aperit sinum et accipit humum, ilicoque Thuringo tradidit aurum; laetus uterque ad suos repedat. Thuringi Thuringum laudibus ad coelum tollunt, qui nobili fraude Saxonem deceperit, fortunatumque eum inter omnes mortales fuisse, qui vili pretio tam ingens aurum possederit. Caeterum certi de victoria, de Saxonibus iam quasi triumphabant. Interea Saxo privatus auro, oneratus vero multa humo, appropiat navibus. (0127A) Sociis igitur ei occurrentibus, et quid ageret admirantibus, alii eum irridere coeperunt amicorum, alii arguere, omnes pariter amentem eum crediderunt. At ille postulato silentio: Sequimini, inquit, me, optimi Saxones, et meam vobis amentiam probabitis utilem. At illi, licet dubii, sequuntur tamen ducem. Ille autem sumpta humo, per vicinos agros quam potuit subtiliter sparsit, et castrorum loca occupavit.

6. Ut autem viderunt Thuringi castra Saxonum, intolerabilis res eis visa est, et missis legatis conquesti sunt de rupto foedere ac violato pacto ex parte Saxonum. Saxones respondent se hactenus foedus inviolabiliter servasse; terram proprio auro comparatam cum pace velle obtinere, aut certe armis defendere. (0127B) His auditis, incolae iam maledicebant aurum Saxonicum, et quem paulo ante felicem esse praedicabant, auctorem perditionis suae suaeque regionis fatentur. Ira deinde accensi, caeco marte sine ordine et sine consilio irruunt in castra; Saxones vero parati hostes excipiunt sternuntque, et rebus prospere gestis, proxima circumcirca loca iure belli obtinent. Diu itaque crebroque cum ab alterutris pugnatum foret, et Thuringi Saxones sibi superiores fore pensarent, per internuntios postulant, utrosque inermes convenire, et de pace iterum tractare, condicto loco dieque. Saxones postulatis se oboedire respondent. Erat autem illis diebus Saxonibus magnorum cultellorum usus, quibus usque hodie Angli utuntur, morem gentis antiquae sectantes. (0127C) Quibus armati Saxones sub sagis suis, procedunt castris occurruntque Thuringis condicto loco. Cumque viderent hostes inermes, et omnes principes Thuringorum adesse, tempus rati totius regionis obtinendae, cultellis abstractis, super inermes et inprovisos irruunt et omnes fundunt, ita ut ne unus quidem ex eis superfuerit. Saxones clari existere, et nimium terrorem vicinis gentibus incutere coeperunt.

7. Fuerunt autem et qui hoc facinore nomen illis inditum tradant. Cultelli enim nostra lingua sas dicuntur, ideoque Saxones nuncupatos, quia cultellis tantam multitudinem fudissent. (0128A)

8. Dum ea geruntur apud Saxoniam quae ita modo vocitatur regionem, Brittannia, a Vespasiano principe iam olim inter provincias redacta et sub clientela Romanorum multo tempore utiliter degens, a vicinis nationibus inpugnatur, eo quod auxilio Romanorum destituta videretur. Populus namque Romanus, Martiali imperatore a militibus interfecto, externis bellis graviter fatigatus, non sufficiebat solita auxilia administrare amicis. Exstructo tamen ingenti opere ad munimen regionis inter confinia a mari usque ad mare, ubi inpetus hostium videbatur fore, relinquebant regionem Romani. Sed hosti acriori et ad bellandum prompto, ubi gens mollis et pigra belli resistit, nulla difficultas in destruendo opere fuit. Igitur fama prodente de rebus a Saxonibus prospere gestis, supplicem mittunt legationem ad eorum postulanda auxilia. (0128B) Et procedentes legati: Optimi, inquiunt, Saxones, miseri Bretti crebris hostium incursionibus fatigati et admodum contriti, auditis victoriis a vobis magnifice patratis, miserunt nos ad vos, supplicantes ut ab eis vestra auxilia non subtrahatis. Terram latam et spatiosam et omnium rerum copia refertam vestrae mandant ditioni parere. Sub Romanorum hactenus clientela ac tutela liberaliter viximus; post Romanos vobis meliores ignoramus; ideo sub vestrae virtutis alas fugere quaerimus. Vestra virtute, vestris armis hostibus tantum superiores inveniamur, et quicquid inponitis servitii, libenter sustinemus. Patres ad haec pauca respondent: Certos amicos Brettis Saxones sciatis, et eorum necessitatibus atque commodis aeque semper affuturos. (0128C) Legati laeti redierunt in patriam, exoptato nuntio socios laetiores reddentes. Deinde promissus in Brittanniam mittitur exercitus, et gratanter ab amicis susceptus, in brevi liberat regionem a latronibus, restituens patriam incolis. Neque enim in id agendo multum laboris fuit, quippe qui iam olim audita fama Saxonum perculsi terrebantur, dummodo praesentia eorum procul pelluntur. Erant enim hae gentes Brettis adversae, Scotti et Pehti, adversus quos militantes Saxones, accipiebant a Brettis omnia ad usum necessaria. Manserunt itaque in illa regione aliquanto tempore, vicaria Brettorum bene usi amicitia. (0129A) Ut autem viderunt principes exercitus terram latam ac fertilem et incolarum manus ad bellandum pigras, se vero ac maximam partem Saxonum sine certis sedibus, mittunt ad revocandum maiorem exercitum, et pace facta cum Scottis et Pehtis , in commune contra Brettos consurgunt, eosque regione propellunt, suae ditioni regionem distribuunt. Et quia illa insula in angulo quodam maris sita est, Anglisaxones usque hodie vocitantur. De quibus omnibus si quis plenius scire voluerit, historiam gentis eiusdem legat, et ibi inveniet quomodo aut sub quibus ducibus haec omnia acta sint, vel qualiter ad christianitatis nomen per virum suis temporibus sanctissimum, papam videlicet Gregorium, pervenerint. Nos vero coeptam historiae viam recurramus. (0129B)

9. Post haec moritur Huga rex Francorum, nullumque alium heredem regni relinquens praeter unicam filiam nomine Amalbergam, quae nupserat Irminfrido regi Thuringorum. Populus autem Francorum, a seniore suo humane clementerque tractatus, pro gratiarum actione rependenda filium quem ex concubina genuit, nomine Thiadricum, ungunt sibi in regem. (0129C) Thiadricus autem designatus rex, mittere curavit legationem ad Irminfridum pro pace atque concordia; et ingressus legatus ad Irminfridum: Mortalium, inquit, optimus maximus, dominus meus Thiadricus misit me ad te, exoptans te bene valere et lato magnoque diu imperio vigere, seque tibi non dominum sed amicum, non imperatorem sed propinquum, propinquitatisque iura inviolabiliter tibi fine tenus velle servare demandat; tantum ut a populi Francorum concordia non discordes rogat; ipsum namque sibi regem sequuntur constitutum. Ad haec Irminfridus, iuxta quod regalem decuit dignitatem, clementer legato respondit, placita sibi placere populi Francorum, ab eorum concordia non discordare, pace omnimodis indigere, super negotio vero regni responsionem suam in amicorum praesentiam velle differre. Virumque honorifice tractans, fecit eum secum aliquandiu manere. (0130A) Audiens autem regina legatum fratris supervenisse et locutum cum rege super negotio regni, suasit Iringo, ut pariter persuaderent viro, quia sibi regnum cessisset iure hereditario, utpote quae filia regis erat et filia reginae; Thiadricum vero suum servum, tamquam ex concubina natum, et ideo indecens fore, proprio servo unquam manus dare. (0130B) Erat autem Iring vir audax, fortis manu, acer ingenio, acutus consilio, pertinax in agendis rebus, facilis ad suadendum quae vellet, hisque rebus animum sibi Irminfridi connexerat Convocatis principibus et necessariis amicis, Irminfridus verba legati in praesentiam eorum contulit; at illi unanimiter suadebant quae pacis atque concordiae sunt eum sentire, quia inpetus Francorum ferre non posset, maxime qui acrioribus hostium armis ex alia parte premeretur. Iring vero votis lascivae mulieris satisfaciens, suasit Irminfrido Francis cedere non debere, super negotio regni iustiorem causam se habere, latum praeterea imperium, militum manus et arma caeterasque belli copias sibi ac Thiadrico parum procedere. Secundum haec verba Irminfridus respondit legato, amicitiam quidem sui et propinquitatem Thiadrico non negare, mirari tamen non posse, quomodo usurpare vellet prius imperium quam libertatem; servum natum, et quomodo sui quaereret dominium? Proprio servo non posse manus dare. Legatus contra haec satis commotus: Mallem, inquit, hoc caput meum tibi tradere, quam huiuscemodi verba a te audire , sciens ea multo sanguine Francorum atque Thuringorum deluenda . (0130C) Et haec dicens reversus est ad Thiadricum, quae audivit non celat. Thiadricus autem nimiam iram vultu celans sereno: Oportet nos, inquit, ad servitium Irminfridi festinare, quatinus qui libertate privamur, inani saltem vita fruamur. (0131A) Et cum gravi exercitu appropians terminis Thuringorum, invenit cum valida quoque manu generum suum se expectantem in loco qui dicitur Runibergun ; et commisso certamine pugnatum est ancipiti bello una die et secunda; tertia vero die victus Irminfridus cessit Thiadrico, et fugiens tandem se recepit cum reliquo comitatu in urbe quae dicitur Scithingi , sita super fluvium quod dicitur Unstrode. Thiadricus autem, congregatis ducibus ac militum principibus, exercitus sui rogat sententiam, utrumnam censerent Irminfridum persequendum, an patriam remeandum. Inter quos Waldricus consultus: Censeo, inquit, causa caesos sepeliendi, vulneratos curandi, maiorem exercitum congregandi, patriam remeandum; neque enim arbitror, multis milibus tuorum amissis, sufficere nos posse ad peragendum praesens bellum. Si enim barbarae nationes innumerae in nos consurgunt , multis nostrorum debilitatis, per quos vincis ? (0131B) Erat autem Thiadrico servus satis ingeniosus, cuius consilium expertus est saepius probum, eique propterea quadam familiaritate coniunctus. Hic rogatus sententiam dare: In rebus, inquit, honestis pulcherrimam semper esse arbitror perseverantiam, quam ita coluerunt maiores nostri, ut acceptis negotiis raro vel numquam deficerent ; nec tamen labores nostros eorum aequandos putaverim, qui parvis copiis ingentes gentium copias superaverunt . Nunc terra in nostra est potestate, et discessione nostra victis occasionem vincendi praestabimus? Amplecterer et ipse patriam redire, familiarem necessitudinem videre, si hostem nostrum eo spatio scirem otio vacare. Sed vulnerati nostri forsitan hac re indigent. Castrorum esto labor; inpigris animis, reor, pro maxima voluptate est. (0131C) Ergo caesa multitudine exercitus est vehementer attenuatus. Hostesne omnes evaserunt ? certe rarissimus ; ipse namque dux ut quaedam bestiola suo munitur latibulo, urbis circumdatur claustro, nec ipsum coelum secure audet inspicere, nostro cogente timore. Sed non desunt ei pecuniae, quibus conducantur nationes barbarae; non deest militum manus, licet lassa. Quae tamen omnia nostra absentia redintegrantur. Indecorum est victoribus, victis vincendi locum dare. Num singulis urbibus administranda sufficimus praesidia? Et eas omnes perdimus, dum imus et redimus. (0132A) Haec eo prosequente, placuit Thiadrico omnibusque gloria victoriae avidis, manere in castris et mittere ad Saxones, qui iam olim erant Thuringis acerrimi hostes, quatinus ei essent in auxilio: si quidem vincerent Irminfridum urbemque caperent, terram eis in possessionem aeternam traderet. Saxones nichil cunctati, novem duces cum singulis milibus militum destinare non dubitant. Et ingressi duces in castra singuli cum centenis militibus, reliqua multitudine extra castra dimissa, salutant Thiadricum verbis pacificis. Quod cum Thiadricus hilarior suscepisset, dextris datis et acceptis, copiam viris fandi concessit. (0132B) At illi: Populus, aiunt, Saxonum tibi devotus et tuis parens imperiis, misit nos ad te; et ecce assumus, parati ad omne quodcumque tibi voluntas suggesserit, parati, ut aut hostes tuos vincamus, aut, si fortuna aliud iusserit, pro te moriamur; aliam enim causam nullam Saxonibus esse scias, nisi vincere velle, aut certe vivere nolle; neque enim gratiam maiorem amicis exhibere possumus, quam ut pro eis mortem contempnamus; et ut hoc experimento discas, omnino desideramus. Illis haec loquentibus, mirati sunt Franci praestantes corpore et animo viros; mirati sunt et novum habitum, arma quoque et diffusos scapulas caesarie, et supra omnia ingentem animi constantiam. Nam vestiti erant sagis, et armati longis lanceis, et subnixi stabant parvis scutis, habentes ad renes cultellos magnos. Erant etiam qui dicerent tantis ac talibus amicis Francos non indigere; indomitum genus hominum fore, et si praesentem terram inhabitarent, eos procul dubio esse, qui Francorum imperium quandoque destruerent. (0132C) Thiadricus vero, propriis utilitatibus consulens, suscepit in fide viros, demandans ut ad obpugnandam urbem praeparentur. Illi a rege regressi, castra metati sunt ad meridianam plagam urbis in pratis fluvio contiguis; et postera die prima luce surgentes, sumptis armis, obpugnant oppidum incenduntque. Capto oppido et incenso, aciem ordinant ex adverso portae orientalis. Clausi muris dum acies vident ordinatas, ac se in ultimis necessitatibus constitutos, audacter erumpunt portis caecoque furore irruunt in adversarios, et telis emissis, gladiis proinde res agitur. (0133A) Cumque grave bellum oriretur, plures hinc, plures inde sternuntur; istis pro patria, pro uxoribus ac natis, postremo pro ipsa vita pugnantibus, Saxonibus vero pro gloria et pro terra adquirenda certantibus. Attollitur clamor virorum invicem exhortantium, fragor armorum et gemitus morientium, talique spectaculo tota dies illa trahitur. Cumque ubique fierint caedes, ubique ululatus et neuter agmen loco cessisset, iam tardior hora praelium diremit. Eo die ex Thuringis multi interfecti, multi sauciati; de Saxonibus vero numerati sunt sex milia caesa.

10. Mittitur igitur Iring ab Irminfrido cum supplici legatione et omnibus suis thesauris ad Thiadricum pro pace ac spontanea deditione. Et accedens Iring haec ait: Misit tibi quondam tuus propinquus, modo servus, ut si non sui miserearis, miserae saltem tuae sororis miserearis, nepotum quoque tuorum in ultima necessitate constitutorum. (0133B) Dum haec lacrimans dixisset, interpellatio principum auro corruptorum adiecit, quia decens foret clementiae regali, quo talem supplicationem non sperneret, communium quoque naturae rerum non oblivisceretur, utiliusque esset, eum in fide suscipere, quem iam superatum haberet tamque contritum, ut numquam se contra eum possit levare, quam illud genus hominum indomabile et ad omnem laborem perdurabile, a quo nichil expectaret Francorum imperium nisi solum periculum. In peracto quoque bello considerare posset, quam duri et insuperabiles existerent Saxones, ideoque melius esse, ut susceptis Thuringis pariter eos eiicerent de finibus suis. (0133C) His dictis, licet invitus, flectitur tamen Thiadricus, promisitque postera die generum suum se suscepturum Saxonesque abiecturum. His auditis, Iring vestigiis prosternitur regis, laudavitque sententiam clementiae imperialis, et misso ad dominum optato nuntio, laetum eum omnemque urbem securiorem reddidit, mansitque ipse in castris, ne quid adversi nox ipsa moliretur. Interea urbe ex pace promissa securiore reddita, egressus est quidam cum accipitre, victum quaeritans supra litus fluvii supradicti. Emisso vero volucre, quidam ex Saxonibus in ulteriore ripa ilico eum suscepit. Quo rogante, ut remitteretur, Saxo dare negavit. Ille autem: Da, inquit, et secretum tibi sociisque utile prodam. Saxo econtra: Dic, ut accipias quod quaeris. (0133D) Reges, inquit, inter se pace facta decretum tenent, si cras inveniamini in castris, capiamini, aut certe occidamini. Ad haec ille: Serione haec an ludo ais? (0134A) - Secunda hora, ait, sequentis diei probabit, quia vos oporteat sine ludis agere. Quapropter consulite vobis ipsis, et fuga salutem quaerite. Saxo statim emittens accipitrem, sociis retulit quae audivit. Illi satis commoti, in promptu non inveniebant quid super hoc agere debuissent.

11. Erat autem tunc in castris quidam de veteranis militibus iam senior, sed viridi senectute adhuc vigens, qui merito bonarum virtutum pater patrum dicebatur, nomine Hathagat. (0134B) Hic arripiens signum quod apud eos habebatur sacrum, leonis atque draconis et desuper aquilae volantis insignitum effigie, quo ostentaret fortitudinis atque prudentiae et earum rerum efficatiam, et motu corporis animi constantiam declarans, ait: Huc usque inter optimos Saxones vixi, et ad hanc fere ultimam senectutem aetas me perduxit, et nunquam Saxones meos fugere vidi; et quomodo nunc cogor agere quod nunquam didici? Certare scio, fugere ignoro, nec valeo; si fata non sinunt ultra vivere, liceat saltem, quod michi dulcissimum est, cum amicis occumbere. Exempli michi paternae virtutis sunt amicorum corpora circa nos prostrata, qui maluerunt mori quam vinci, inpigras animas amittere quam coram inimicis loco cedere. Sed quid necesse habeo exhortationem protrahere tantisper de contemptu mortis? (0134C) Ecce ad securos ibimus, ad caedem tantum, non ad pugnam; nam de promissa pace ac nostro gravi vulnere nichil suspicantur adversi; hodierno quoque praelio fatigati, quemadmodum sunt sine metu, sine vigiliis et solita custodia manent. Irruamus igitur super improvisos et somno sepultos; parum laboris est! Sequimini me ducem, et hoc canum caput meum nobis trado, si non evenerit quod dico. Illius igitur optimis verbis erecti, quod supererat diei in reficiendis suis corporibus expendebant; deinde prima vigilia noctis dato signo, qua solet sopor gravior occupare mortales, sumptis armis, praecedente duce, irruunt super muros, invenientesque sine vigiliis ac custodiis, ingressi sunt urbem cum clamore valido. Quo excitati adversarii, alii fuga salutem quaesierunt, alii per plateas et muros urbis ut ebrii erraverunt, alii in Saxones, cives suos putantes, inciderunt. Illi vero omnes perfectae aetatis morti tradiderunt, impuberes praedae servaverunt. (0134D) Eratque nox illa plena clamoribus, caede atque rapina, nullusque locus in omni urbe quietus, donec aurora rutilans surgit, et incruentam declarat victoriam. (0135A) Cumque penes regem, videlicet delicet Irminfridum, summa victoria esset, requisitus, cum uxore ac filiis ac raro comitatu evasisse repertus est.

12. Mane autem facto ad orientalem portam ponunt aquilam, aramque victoriae construentes, secundum errorem paternum sacra sua propria veneratione venerati sunt; nomine Martem, effigie columpnarum imitantes Herculem, loco Solem, quem Graeei appellant Apollinem. Ex hoc apparet aestimationem illorum utumque probabilem, qui Saxones originem duxisse putant de Graecis, quia Hirmin vel Hermis Graece Mars dicitur; quo vocabulo ad laudem vel ad vituperationem usque hodie etiam ignorantes utimur. (0135B) Per triduum igitur dies victoriae agentes et spolia hostium dividentes exequiasque caesorum celebrantes, laudibus ducem in coelum attollunt, divinum ei animum inesse coelestemque virtutem acclamantes, qui sua constantia tantam eos egerit perficere victoriam. Acta sunt autem haec omnia, ut maiorum memoria prodit, die Kal. Octobris, qui dies erroris religiosorum sanctione virorum mutati sunt in ieiunia et orationes, oblationes quoque omnium nos praecedentium Christianorum.

13. His itaque omnibus patratis, reversi sunt ad Thiadricum in castra, et ab eo suscepti satisque laudati, et terra praesenti in aeternam possessionem donati sunt. Socii quoque Francorum et amici appellati, urbem, cui ab igne ut propriis moeniis pepercere, primum incoluerunt. (0135C) Qui autem finis reges secutus sit, quia memorabilis fama est, prodere non negligo. Missus denique Iring ad Thiadricum eo die quo capta est civitas, proxima nocte susceptus ab eo permansit in castris. Audito autem, quia elapsus esset Irminfridus, egit, ut dolo revocaretur, et Iring eum interficeret, tamquam claris muneribus ab ipso donandus ac magna potestate in regno honorandus, ipse vero Thiadricus caedis illius quasi alienus existeret. Quod cum Iring aegre suscepisset, falsis promissionibus corruptus, tandem cessit seque parere voluntati illius confessus est. Revocatus itaque Irminfridus, prosternitur vestigiis Thiadrici. Iring vero, tamquam armiger regalis stans secus evaginato gladio, prostratum dominum trucidavit. (0136B) Statimque ad eum rex: Tali facinore omnibus mortalibus odiosus factus, dominum tuum interficiendo, viam habeto apertam a nobis discedendi ; sortem vel partem tuae nequitiae nolumus habere. Merito, inquit Iring, odiosus omnibus mortalibus factus sum, quia tuis parui dolis; antequam tamen exeam, purgabo hoc scelus meum vindicando dominum meum. Et ut evaginato gladio stetit, ipsum quoque Thiadricum obtruncavit, sumensque corpus domini, posuit super cadaver Thiadrici, ut vinceret saltem mortuus, qui vincebatur vivus; viamque ferro faciens discessit. Si qua fides his dictis adhibeatur, penes lectorem est. Mirari tamen non possumus, in tantum famam praevaluisse, ut Iringis nomine, quem ita vocitant, lacteus coeli circulus usque in praesens sit notatus. (0136C)

14. Saxones igitur possessa terra summa pace quieverunt, societate Francorum atque amicitia usi. Parte quoque agrorum cum amicis auxiliariis vel manumissis distributa, reliquias pulsae gentis tributis condempnaverunt; unde usque hodie gens Saxonica triformi genere ac lege praeter conditionem servilem dividitur . A tribus etiam principibus totius gentis ducatus administrabatur, certis terminis exercitus congregandi potestate contenti, quos suis locis ac vocabulis novimus signatos, in Orientales scilicet populos, Angarios atque Westfalos. Si autem universale bellum ingrueret, sorte eligitur, cui omnes oboedire oportuit, ad administrandum inminens bellum. Quo peracto, aequo iure ac lege, propria contentus potestate unusquisque vivebat. (0137B) De legum vero varietate nostrum non est in hoc libello disserere, cum apud plures inveniatur lex Saxonica diligenter descripta. Suavi vero Transbadani illam quam incolunt regionem eo tempore invaserunt, quo Saxones cum Longobardis Italiam adierunt, ut eorum narrat historia, et ideo aliis legibus quam Saxones utuntur. Igitur Saxones variam fidem Francorum experti, de quibus nobis non est dicendum, cum in eorum gestis inveniatur scriptum, paterno errore obligati usque ad tempora Karoli Magni perdurarunt.

15. Magnus vero Karolus cum esset regum fortissimus, non minori sapientia vigilabat. (0137C) Enimvero considerabat, quia suis temporibus omni mortali prudentior erat, finitimam gentem nobilemque vano errore retineri non oportere; modis omnibus satagebat, quatenus ad viam veram duceretur, et nunc blanda suasione, nunc bellorum impetu ad id cogebat, tandemque tricesimo imperii sui anno obtinuit; imperator quippe ex rege creatus est, quod multis temporibus elaborando non defecit. Ob id qui olim socii et amici erant Francorum, iam fratres et quasi una gens ex christiana fide, veluti modo videmus, facta est.

16. Ultimus vero Karolorum apud orientales Francos imperantium Hluthowicus ex Arnulfo fratruele Karoli, huius Lotharii regis proavi, natus erat. Qui cum accepisset uxorem nomine Liudgardam, sororem Brunonis ac magni ducis Oddonis, non multis post haec vixerat annis. (0138B) Horum pater erat Liudulfus, qui Romam profectus transtulit reliquias beati Innocentii papae. Ex quibus Brun cum ducatum administrasset totius Saxoniae, duxit exercitum contra Danos, et inundatione repentina circumfusus, non habens locum pugnandi, periit cum omni exercitu, fratri natu quidem minori, sed omni virtute multo potiori, relinquens ducatum (DCCCLXXX). Regi autem Hluthowico non erat filius, omnisque populus Francorum atque Saxonum quaerebat Oddoni diadema inponere regni. (0138C) Ipse vero quasi iam gravior recusabat imperii onus; eius tamen consultu Conradus quondam dux Francorum unguitur in regem; penes Oddonem tamen summum semper et ubique fiebat imperium. (0139A)

17. Natus est autem ei filius toto mundo necessarius, regum maximus optimus, Heinricus, qui primus libera potestate regnavit in Saxonia. Qui cum primaeva aetate omni genere virtutum vitam suam ornaret, de die in diem proficiebat praecellenti prudentia et omnium bonorum actuum gloria; nam maximum ei ab adolescentia studium erat in glorificando gentem suam et pacem confirmando in omni potestate sua. Pater autem videns prudentiam adolescentis et consilii magnitudinem, reliquit ei exercitum et militiam adversus Dalamantiam , contra quos diu ipse militavit. (0139B) Dalamanci vero inpetum illius ferre non valentes, conduxerunt adversus eum Avares, quos modo Ungarios vocamus, gentem belli asperrimam (DCCCCVI).

18. Avares autem, ut quidam putant, reliquiae erant Hunorum. Huni egressi sunt de Gothis, Gothi autem de insula, ut Iordanis narrat, nomine Sulza egressi sunt. A proprio autem duce, nomine Gotha, Gothi appellati sunt. Coram quo cum quaedam mulieres in exercitu suo rerum veneficarum arguerentur, requisitae sunt et inventae culpabiles. Quarum cum esset multitudo, a merita quidem poena abstinuit, ab exercitu tamen omnes eiecit. Eiectae autem silvam proximam petierunt; quae cum mari cingeretur et Meoticis paludibus, inde exeundi aditus non patebat. Praegnantes autem iam quaedam ex illis ibidem partum ediderunt. (0139C) A quibus cum alii atque alii nascerentur, facta est gens valida; ferarumque more viventes, inculti et indomiti, facti sunt venatores acerrimi. Post multa vero saecula, cum aliam mundi partem illic commorantes penitus ignorarent, contigit cervam venatu inveniri eamque persequi, donec ipsa praecedente, omnibus retro mortalibus intransmeabilem hactenus viam per Meoticas paludes transmearent; ibique urbes et oppida et invisum antea genus hominum videntes, eadem via reversi sunt, sociis talia referentes. Illi autem curiositatis causa cum multitudine perrexerunt audita probare. (0139D) Finitimae autem urbes et oppida, cum ignotam multitudinem et corpora cultu habituque horrenda vidissent, daemonia esse credentes, fugiebant. (0140A) Illi vero ad novas rerum facies stupentes, admirati, primum quidem a caede atque rapina abstinuerunt, sed nemine resistente, humana tacti cupidine, multa caede hominum facta, nulli rei proinde parcebant; et capta praeda magna, ad sedes suas reversi sunt. Videntes autem, quia res eis secus cederent, cum uxoribus ac filiis et omni agresti suppellectili iterum venientes, et finitimas gentes circumquaque vastantes, Pannoniam postremo inhabitare coeperunt.

19. Victi autem a magno Karolo et trans Danubium pulsi ac ingenti vallo circumclusi , prohibiti sunt a consueta gentium depopulatione. Imperante autem Arnulfo, destructum est opus, et via eis nocendi patefacta, eo quod iratus esset imperator Centupulcho regi Marorum . (0140B) Deinde quantam stragem quantamque iniuriam imperio Francorum fecerint, urbes ac regiones adhuc desolatae testantur. Haec ideo de hac gente dicere arbitrati sumus, ut possit tua claritas agnoscere, cum qualibus avo tuo patrique certandum fuerit, vel a quibus hostibus per eorum providentiae virtutem et armorum insignia tota iam fere Europa liberata sit.

20. Praedictus igitur exercitus Ungariorum a Slavis conductus, multa strage in Saxonia facta, et infinita capta praeda, Dalamantiam reversi, obvium invenerunt alium exercitum Ungariorum, qui comminati sunt bellum inferre amicis eorum, eo quod auxilia eorum sprevissent, dum illos ad tantam praedam duxissent. (0140C) Unde factum est, ut secundo vastaretur Saxonia ab Ungariis, et priori exercitu in Dalamantia secundum expectante, ipsa quoque in tantam penuriae miseriam ducta sit, ut aliis nationibus eo anno, relicto proprio solo, pro annona servirent.

21. (DCCCCXII). Igitur patre patriae et magno duce Oddone defuncto, illustri et magnifico filio Heinrico totius Saxoniae reliquit ducatum. Cum autem ei essent et alii filii, Thancmarus et Liudulfus, ante patrem suum obierunt. (0140D) Rex autem Conradus cum saepe expertus esset virtutem novi ducis, veritus est ei tradere omnem potestatem patris . (0141A) Quo factum est, ut indignationem incurreret totius exercitus Saxonici. Ficte tamen pro laude et gloria optimi ducis plura locutus, promisit se maiora sibi daturum, et honore magno glorificaturum. Saxones vero huiuscemodi simulationibus non adtendebant, sed suadebant duci suo, ut si honore paterno eum nollet sponte honorare, rege invito, quae vellet obtinere posset. Rex autem videns vultum Saxonum erga se solito austeriorem nec posse publico bello eorum ducem conterere, subpeditante illi fortium militum manu, exercitus quoque innumera multitudine, egit, ut quoquo modo interficeretur dolo. (0141B)

22. Erat autem ea tempestate Magontiacae sedis antistes nomine Hatho, acutus consilio, acer ingenio, et qui varietate sibi consueta multos mortales praecederet. (0142A) Hic volens placere regi Conrado Francorumque simul populo, arte solita virum nobis proprie a summa clementia concessum aggressus est, fecitque ei torquem auream fabricari, et invitavit ad convivium, quo magnis ab eo muneribus honoraretur. interea pontifex opus considerandi gratia ingreditur ad aurificem, et visa torque, ingemuisse fertur. Gemitus causam aurifex interrogat. Cui respondit, quia optimi viri et sibi carissimi, scilicet Heinrici, sanguine illa torques deberet intingui. Aurifex audita silentio texit, et opere perfecto traditoque, missionem petit et accipit; et obvians duci eunti ad ea negotia, indicavit ei quae audivit. (0142B) Ipse autem vehementer iratus, vocat legatum pontificis qui iampridem aderat invitandi eum gratia: Vade, inquit, dic Hathoni , quia durius collum non gerit Heinricus quam Adelberhtus , et quia melius rati sumus, domi sedere, et de eius servitio tractare, quam comitatus nostri multitudine modo eum gravare. (0143A) Is, ut ferunt, Adelberhtus, ab ipso quondam pontifice in fide susceptus, eius est consilio deceptus; quod quia non probamus, nunquam affirmamus, sed vulgi rumore magis fictum credimus. Et statim omnia quae iuris ipsius erant in omni Saxonia vel Thuringorum terra occupavit Burghardum quoque et Bardonem, quorum alter gener regis erat, in tantum afflixit, et bellis frequentibus contrivit, ut terra cederent, eorumque omnem possessionem militibus suis divideret. Hatho autem videns suis calliditatibus finem inpositum, nimia tristitia ac morbo pariter non post multos dies confectus interiit. Fuerunt etiam, qui dicerent, quia fulmine coeli tactus eoque ictu dissolutus, diem postremum defecisset [DCCCCXIII, Mai 15].

23. (DCCCCXV) Rex autem misit fratrem cum exercitu in Saxoniam eam devastandam. (0143B) Qui appropians urbi quae dicitur Heresburg, superbe locutum tradunt, quia nichil ei maioris curae esset, quam quod Saxones pro muris se ostendere non auderent, quo cum eis dimicare potuisset. Adhuc sermo in ore eius erat, et ecce Saxones ei occurrerunt miliario uno ab urbe, et inito certamine, tanta caede Francos mulctati sunt, ut a mimis declamaretur, ubi tantus ille infernus esset, qui tantam multitudinem caesorum capere posset. Frater autem regis Evurhardus, liberatus a timore absentiae Saxonum - nam eos praesentes vidit - et ab ipsis turpiter fugatus, discessit. (0143C)

24. Audiens autem rex male pugnatum a fratre, congregata omni virtute Francorum, perrexit ad requirendum Heinricum Quem compertum in praesidio urbis quae dicitur Grona , temptavit illud obpugnare praesidium. Et missa legatione pro spontanea deditione, spondet, se per hoc sibi amicum affuturum, non hostem experturum. Huic legationi intervenit Thiadmarus ab Oriente, vir disciplinae militaris peritissimus, varius consilioque magnus, et qui calliditate ingenita multos mortales superaret. (0144A) Hic superveniens legatis regis praesentibus, interrogat, ubi vellet exercitum castra metari. At ille iam suasus cedere Francis, accepit fiduciam, audiens de exercitu, credens ita esse. Thiadmarus vero ficte loquebatur; cum quinque enim tantummodo viris venerat. De numero autem legionum sciscitante duce, ad triginta fere legiones se producere, respondit; et ita delusi legati regressi sunt ad regem. Vicit vero eos calliditate sua Thiadmarus, quos ipse dux ferro vincere non potuit Heinricus. Nam antelucanum relictis castris Franci, unusquisque rediit in sua. (0144B)

25. Rex autem profectus in Boioariam, dimicavit cum Arnulfo, et ibi, ut quidam tradunt, vulneratus, revertitur in patriam suam (DCCCCXVIII). Cumque se morbo sensisset laborare pariter cum defectione primae fortunae, vocat fratrem, qui eum visitandi gratia aderat, quemque ita alloquitur: Sentio, inquit, frater, diutius me istam vitam tenere non posse, Deo, qui ordinavit ita , imperante gravique morbo id cogente. Quapropter considerationem tui habeto, et quod ad te maxime respicit, Francorum toto regno consulito , mei adtendendo fratris tui consilio. Sunt nobis, frater, copiae exercitus congregandi atque ducendi, sunt urbes et arma cum regalibus insigniis, et omne quod decus regium deposcit, praeter fortunam atque mores. Fortuna, frater, cum nobilissimis moribus Heinrico cedit, rerum publicarum secus Saxones summa est. (0144C) Sumptis igitur his insigniis, lancea sacra , armillis aureis cum clamide, et veterum gladio regum ac diademate, ito ad Heinricum, facito pacem cum eo, ut eum foederatum possis habere in perpetuum. Quid enim necesse est, ut cadat populus Francorum tecum coram eo? ipse enim vere rex erit et imperator multorum populorum. His dictis frater lacrimans se consentire respondit. (0145A) Post haec autem rex ipse moritur, vir fortis et potens, domi militiaque optimus, largitate serenus, et omnium virtutum insigniis clarus; sepeliturque in civitate sua Wilinaburg cum moerore ac lacrimis omnium Francorum.

26. Ut ergo Rex imperarat, Evurhardus adiit Heinricum, seque cum omnibus thesauris illi tradidit, pacem fecit, amicitiam promeruit, quam fideliter familiariterque usque in finem obtinuit. Deinde congregatis principibus et natu maioribus exercitus (DCCCCXIX) Francorum in loco qui dicitur Fridisleri , designavit eum regem coram omni populo Francorum atque Saxonum. (0145B) Cumque ei offerretur unctio cum diademate a summo pontifice, qui eo tempore Hirigerus erat, non sprevit, nec tamen suscepit: Satis, inquiens, michi est, ut prae maioribus meis rex dicar et designer, divina annuente gratia ac vestra pietate; penes meliores vero nobis unctio et diadema sit; tanto honore nos indignos arbitramur . Placuit itaque sermo iste coram universa multitudine, et dextris in coelum levatis, nomen novi regis cum clamore valido salutantes frequentabant.

27. Eo ordine rex factus Heinricus, perrexit cum omni comitatu suo ad pugnandum contra (DCCCCXX) Burghardum, ducem Alamanniae. Hic cum esset bellator intolerabilis, sentiebat tamen, quia valde prudens erat, congressionem regis sustinere non posse, tradidit semet ipsum ei cum universis urbibus et populo suo. Et rebus prospere gestis, transiit inde in Boioariam, cui praesidebat Arnulfus dux. (0145C) Quo comperto in praesidio urbis quae dicitur Raginesburg, obsedit eum. Videns autem Arnulfus, quia resistere regi non sufficeret, apertis portis, egressus est ad regem, tradito semet ipso cum omni regno suo. Qui honorifice ab eo susceptus, amicus regis appellatus est. (0146A) Rex autem de die in diem proficiens et crescens, robustior maiorque ac clarior pollebat. Cumque regnum sub antecessoribus suis ex omni parte confusum civilibus atque externis bellis colligeret, pacificaret et adunaret, signa movit contra Galliam et Lotharii regnum.

28. Lotharius enim erat filius Hluthowici imperatoris, a magno Karolo nati; huic erant fratres Karolus et Hluthowicus. Karolo Aequitaniae et Wascanorum cessere regiones, terminum habens ab occidente Barcillonam, Hispaniae urbem, ab aquilone Brittanicum mare et ad meridiem iuga Alpium, ad orientem vero Masam fluvium. Inter Masam vero fluvium et Renum Lothario regnum cessit. (0146B) Hluthowico autem a Reno usque ad fines Illirici et Pannoniae, Adoram quoque fluvium et terminos Danorum imperium erat. Sub his fratribus bellum famosum actum est in Phontinith, antequam haec divisio regni fieret. Postea vero facta inviolabiliter mansit, quousque iure hereditario haec regna omnia cederent Karolo, huius Lotharii proavo, de quo supra mentionem fecimus.

29. Hunc quidam ex orientalibus Francis adiens, nomine Oda, vir fortis et prudens, egitque consilio suo, ut cum Danis bene pugnaretur, qui iam multis annis Karoli regnum vexabant, unaque die ex eis ad centum milia caederentur. (0146C) Ex hoc ille Oda clarus et insignis habitus et a rege secundus significatus, cum ad eum venerit uno tantum servulo comite contentus. Moriens autem Karolus, iussit Odonem memorem beneficii sui fore, et misericordiam sibi praestitam filio, si nasceretur, non negaret. (0147A) Nam filius ei tunc non erat, sed regina praegnans fuit; cumque post mortem patris filius nasceretur, Oda eum et regno pariter et nomine paterno declaravit. Sed Arnulfus imperator, qui seniorem Karolum Germania expulit, post mortem eius omne regnum ipsius sibi vendicavit. Huic Oda et diadema et sceptrum et caetera regalia ornamenta obtulit, imperiumque domini sui gratia imperatoris Arnulfi obtinuit. Unde usque hodie certamen est de regno Karolorum stirpi et posteris Odonis, concertatio quoque regibus Karolorum et orientalium Francorum super regno Lotharii.

30. Ob quod Heinricus rex movit castra contra Karolum, eiusque saepius fudit exercitum, iuvitque virum fortem fortuna. (0147B) Nam Huga cuius pater Rodberhtus, (DCCCCXXIII) filius Odonis, ab exercitu Karoli occisus est, misit, et dolo eum cepit, posuitque in custodia publica, donec vitam finiret. Heinricus autem rex audiens casum Karoli, dolebat, humanaeque mutabilitatis communem admiratus est fortunam, quia non minori claruit religiositate quam armorum virtute. Iudicavitque abstinere quidem ab armis, verum potius arte superaturos speravit Lotharios, quia gens varia erat et artibus assueta, bellis prompta mobilisque ad rerum novitates. (0147C) Eo tempore erat quidam de Lothariis nomine Cristianus, qui videns regi cuncta prospere procedere, quaesivit, quomodo maiori gratia apud regem honoraretur; et simulata infirmitate, vocavit ad se Isilberhtum , cui principatus regionis paterna successione cessit, cepitque eum arte, et sub custodia regi Heinrico transmisit. Erat autem Isilberhtus nobili genere ac familia antiqua natus. Quem rex satis laetus suscepit, quia per ipsum solum totum Lotharii regnum se habiturum arbitratus est. (0148A) Deinde videns adolescentem valde industrium, genere ac potestate, divitiis quoque clarum, liberaliter eum coepit habere, ac postremo desponsata sibi filia, nomine Gerberga, affinitate pariter cum amicitia iunxit eum sibi, sublegato omni ei Lotharii regno.

31. Genuit quoque ei et alios filios clara et nobilissima ac singularis prudentiae regina, nomine Mahthilda, primogenitum mundi amorem, nomine Oddonem, secundum patris nomine insignitum, virum fortem et industrium Heinricum, tertium quoque nomine Brunonem, quem pontificis summi ac ducis magni vidimus officium gerentem. Ac ne quis eum culpabilem super hoc dixerit, cum Samuhelem sanctum et alios plures sacerdotes pariter legamus et iudices. Aliam quoque genuit filiam, quae nupserat Hugoni duci. Erat namque ipsa domina regina filia Thiadrici, cuius fratres erant Widukind, Immed et Reginbern. (0148B) Reginbern autem ipse erat, qui pugnavit contra Danos, multo tempore Saxoniam vastantes, vicitque eos, liberans patriam ab illorum incursionibus usque in hodiernum diem; et hi erant stirpis magni ducis Widukindi, qui bellum potens gessit contra magnum Karolum per triginta ferme annos.

32. (DCCCCXXIV) Cumque iam civilia bella cessarent, iterum Ungarii totam Saxoniam percurrentes, urbes et oppida incendio tradiderunt, et tantam caedem ubique egerunt, ut ultimam depopulatiotionem comminarent. Rex autem erat in praesidio urbis quae dicitur Werlaon. Nam rudi adhuc militi et bello publico insueto contra tam saevam gentem non credebat. (0148C) Quantam autem stragem fecerint illis diebus, aut quanta monasteria succenderint, melius iudicavimus silere, quam calamitates nostras verbis quoque iterare. Contigit autem, quendam ex principibus Ungariorum capi vinctumque ad regem duci. Ungarii vero ipsum in tantum dilexerunt, ut pro redemptione illius innumera auri et argenti pondera offerrent. (0149A) Rex autem spernens aurum, expostulat pacem, tandemque obtinuit, ut reddito captivo cum aliis muneribus, ad novem annos pax firmaretur.

33. Quando vero rex Renum transierat ad dilatandum super Lotharios imperium suum, occurrit ei legatus Caroli, et salutato eo verbis humillimis: Dominus meus, inquit, Karolus, regia quondam potestate praeditus, modo privatus, misit me ad te demandans quia nichil ei ab inimicis circumvento iocundius, nichil dulcius esse possit, quam de tui magnifici profectus gloria aliquid audire, fama virtutum tuarum consolari. Et hoc tibi signum fidei et veritatis transmisit; protulitque de sinu manum pretiosi martiris Dyonysii, auro gemmisque inclusam. Hoc, inquit, habeto pignus foederis perpetui et amoris vicarii. (0149B) Hanc partem unici solatii Francorum Galliam inhabitantium, postquam nos deseruit insignis martir Vitus ad nostram perniciem, vestramque perpetuam pacem Saxoniam visitavit, communicare tecum maluit. Neque enim postquam translatum est corpus eius a nobis, civilia vel externa cessavere bella; eodem quippe anno Dani et Northmanni regionem nostram invaserunt . Rex autem munus divinum cum omni gratiarum actione suscipiens, prosternitur reliquiis sanctis, et deosculans eas, summa veneratione veneratus est.

34. Inclitus vero martir, de quo legatus Caroli disseruit, erat in Licia provincia nobili natus familia, sed pagana. (0149C) Quem pater praesidi provinciae Valeriano praesentavit, eumque ipse praeses ad inmolandum simulacris coegit; sed interea manum perdidit, et oratione ipsius iterum sanam recepit. Brachia tortoribus aruerunt, sed meritis martiris restituta sunt eis. Videns autem pater, quia tormenta irrisit, domum reduxit, cubiculo omnibus deliciis affluenti reclusit. Ibi cum archana quaedam Hylas - sic enim vocabatur pater eius - conspiceret, caecus efficitur. Et coactus idolis abrenunciavit, Christum confessus est. Illuminatus autem per merita filii sui Viti, Christum negavit, et filium interficere quaesivit. Monitu angelico atque ductu Modestus, iam gravior paedagogus, puerum sumit, mare navigat, ad Siler fluvium pervenit. Ibi sub arbore quadam requiescentes, vacant orationibus, aquilis victum cotidianum ministrantibus. (0149D) Populis eum visitantibus puer praedicat Christum, plures convertit, plures baptismum suscipere fecit. (0150A) Post haec a Diocletiano caesare vocatus Romam proficiscitur, et filio imperatoris per orationem Viti a daemonio purgato, thura diis offerre cogitur. Illi vero durius imperatori respondente, bestiis proiicitur, nec laeditur. Deinde in medium clibani ardentis iactatur, et angelo flammas sedante, illaesus egreditur. Vinculorum ingenti ferro oneratus carceri traditur, sed ibi a Domino et multitutudine angelorum visitatur. Postremo tormento quod catasta dicitur cum Modesto et quadam nobili femina Crescentia figitur, et fractis omnibus membrorum motibus, a Christo consolatur. (0150B) Nam fulmine coeli tortores tacti et tonitru ingenti perterriti, ab eo fugantur; subitoque repertus est in loco, ubi prius orationi vacabat, angelo Domini ibi eum restituente, et ultima oratione celebrata, animas coelo tradiderunt. Corpora vero Florentia quaedam illustris femina terrae tradidit in eodem loco, qui dicitur Marianus. Eius ultimam orationem tuae gloriae significare curavi, ut inde sumas, quo eius amore ardeas, et ardore ipsius amoris perpetuum eius patrocinium merearis. Domine, inquit, Iesu Christe , fili Dei vivi, perfice desiderium cordis eorum , et libera eos ab omnibus inpedimentis huius saeculi, et perduc eos ad gloriam tuam, qui pro me glorificant te, et volunt gloriari de mei martirii passione . Hanc vocem subsecuta est sponsio divinae promissionis, rata et firma esse omnia quae rogasset. (0150C) Post multa vero tempora Romam veniens quidam, Fulradus nomine, et ibi gesta legens pretiosi martiris, notavit locum sepulcri; veniensque levavit reliquias sacras, et collocavit eas in pago Parisiaco. Inde regnante Hluthowico imperatore, translatae sunt in Saxoniam, et ut legatus Karoli confessus est, ex hoc res Francorum coeperunt minui, Saxonum vero crescere, donec dilatatae ipsa sua iam magnitudine laborant, ut videmus in amore mundi et totius orbis capite, patre tuo, cuius potentiae maiestatem non solum Germania, Italia atque Gallia, sed tota fere Europa non sustinet. Colito itaque tantum patronum, quo adveniente, Saxonia ex serva facta est libera et ex tributaria multarum gentium domina. (0150D) Neque enim talis ac tantus summi Dei amicus tui gratia indiget, nos vero famuli ipsius indigemus. (0151A) Unde ut eum possis habere intercessorem apud coelestem imperatorem, habeamus te advocatum apud terrenum regem, tuum scilicet patrem atque fratrem.

35. Igitur Heinricus rex accepta pace ab Ungariis ad novem annos, quanta prudentia vigilaverit in munienda patria et in expugnando barbaras nationes, supra nostram est virtutem edicere, licet omnimodis non oporteat taceri. Et primum quidem ex agrariis militibus nonum quemque eligens, in urbibus habitare fecit, ut caeteris confamiliaribus suis octo habitacula extrueret, frugum omnium tertiam partem exciperet servaretque; caeteri vero octo seminarent et meterent frugesque colligerent nono, et suis eas locis reconderent. (0151B) Concilia et omnes conventus atque convivia in urbibus voluit celebrari; in quibus extruendis die noctuque operam dabant, quatinus in pace discerent, quid contra hostes in necessitate facere debuissent. Vilia aut nulla extra urbes fuere moenia. Tali lege ac disciplina cum cives assuefaceret, repente irruit super Slavos qui dicuntur Heveldi , et multis eos praeliis fatigans, demum hieme asperrima castris super glaciem positis, cepit urbem quae dicitur Brennaburg, fame, ferro, frigore. Cumque illa urbe potitus omnem regionem, signa vertit contra Dalamantiam, adversus quam iam olim reliquit ei pater militiam; et obsidens urbem quae dicitur Gana , vicesima tandem die cepit eam. (0151C) Praeda urbis militibus tradita, puberes omnes interfecti, pueri ac puellae captivitati servatae. Post haec Pragam adiit cum omni exercitu, Boemiorum urbem, regemque eius in deditionem accepit; de quo quaedam mirabilia praedicantur, quae quia non probamus, silentio tegi iudicamus. Frater tamen erat Bolizlavi, qui quamdiu vixit, imperatori fidelis et utilis mansit. Igitur rex Boemias tributarias faciens, reversus est in Saxoniam. (0152A)

36. Cumque vicinae gentes a rege Heinrico factae essent tributariae, Apodriti (DCCCCXXIX), Wilti, Hevelli, Dalamanci, Boemi, Redarii, et pax esset, Redarii defecerunt a fide, et congregata multitudine, inpetum fecerunt in urbem quae dicitur Wallislevu , ceperuntque eam, captis et interfectis omnibus habitatoribus eius, innumerabili videlicet multitudine. Quo facto omnes barbarae nationes erectae, iterum rebellare ausae sunt. Ad quarum ferocitatem reprimendam traditur exercitus cum praesidio militari Bernhardo, cui ipsa Redariorum provincia erat sublegata, additurque legato collega Thiatmarus, et iubentur urbem obsidere quae dicitur Lunkini . (0152B) Quinto obsidionis die venere custodes, exercitum barbarorum non longe esse adnuntiantes, et quia nocte contigua inpetum in castra facere decrevissent. Cumque plures eadem confirmarent, populus fidem paribus dabat dictis; et cum conventus esset populi circa tentoria legati, eadem hora, collega dictante, praecepit, ut per totam noctem parati essent, ne qua forte irruptio barbarorum in castra fieret. Cum autem dimissa esset multitudo, in castris variavere moestitia pariter atque laetitia, aliis bellum formidantibus, aliis autem desiderantibus; et pro qualitate morum inter spem metumque versabantur bellatores. Interea dies transit, et nox solito tenebrosior cum ingenti pluvia adest nutu divino, quatinus consilium pessimum inpediretur barbarorum. (0152C) Ut ergo iussum est, tota nocte illa armati erant Saxones, et primo diluculo dato signo, sacramentoque accepto, primum ducibus, deinde unusquisque alteri operam suam sub iuramento promittebat ad praesens bellum. Orto autem sole, - nam post pluviam clara redit serenitas - erectis signis procedebant castris; in prima quidem fronte legatus in barbaros inpetum faciens. (0153A) Sed cum pauci non praevalerent adversus innumerabiles, reversus est ad exercitum, referens, quia barbari non plures haberent equites, peditum vero innumerabilem multitudinem, et nocturna pluvia in tantum inpeditam, ut vix ab equitibus coacti ad pugnam procederent. Igitur sole cadente in humida vestimenta barbarorum, fumum ascendere fecit usque in coelum, spem fiduciamque praestans Dei populo, cuius faciei claritas atque serenitas circumfulsit illos. Igitur dato signo, et exhortante legiones legato, cum clamore valido irruunt in hostes. Cumque nimia densitate iter pertranseundi hostes non pateret, dextra laevaque ferro erumpentes, quoscumque a sociis secernebant, neci