De Hierosolymitana peregrinatione Charissimis sociis et amicis GUID. et GOL. P. Bles. Bathon. archid., salutem. Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et plorabo interfectos populi mei? Utinam in fletum totus effluam, et pascatur lacrymarum solatio dolor meus; deducant oculi mei lacrymas, deficiat in dolore vita mea, quia vox lamentationis audita est de Sion, vastati sumus et confusi vehementer. Cecidit corona capitis nostri, et in luctum conversus est chorus noster. Quidquid adversus Jerusalem et regnum ejus, multis saeculorum curriculis prophetae comminando praedixerant dies una lugubris et infelix, dies caliginosa et tenebrosior omni nocte, complevit. De hac damnatissima die credo certum et expressum Ezechielis oraculum praecessisse: Fili hominis, scribe tibi nomen diei hujus, in qua confirmatus est rex Babylonis adversus Jerusalem. Hodie, sicut audivimus, sic accidit in civitate Domini virtutum. Sola sedet, imo solitudo facta est civitas plena populis, domina gentium, princeps provinciarum facta est sub tributo. Omnes portae ejus destructae, sacerdotes ejus gladio ceciderunt. Juvenes eorum, et virgines eorum in captivitatem dati sunt, et pulchritudo eorum in manus inimici. Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, abstulit Dominus omnes magnificos de medio civitatis, destruxit in furore suo omnes munitiones filiae Juda, repulit altare suum, maledixit sanctificationi suae. Et quid Threnos Jeremiae revolvo? Totus Jeremias non sufficeret faciem miseriae praesentis exprimere. Ut tamen lamentabilem rei eventum verbo ejusdem prophetae concludam: Complevit Dominus furorem suum, effudit iram indignationis suae, inebriavit sagittas suas sanguine. Et juxta verbum Isaiae: Completa est malitia tua, Jerusalem; bibisti de manu Domini calicem irae ejus usque ad fundum, calicem soporis bibisti, et potasti usque ad faeces. O bone Jesu, o benigne, o amabilis, o desiderabilis, o suavis, o dulcis, a amor Deus, o charitas Deus, ubi sunt misericordiae tuae antiquae? Quomodo oblitus es miserationum tuarum? Quomodo nobis versus es in crudelem? Multitudo viscerum tuorum et miserationum tuarum continuerunt se super nos, vigilavit jugum iniquitatum nostrarum in manibus tuis. Signasti quasi in sacculo delicta nostra, et cum eorum fuissemus obliti, nonne haec condita fuerunt apud te, et signata in thesauris tuis? Ideo repulisti nos, et confudisti nos; dedisti servos tuos tanquam oves escarum et in populis dispersisti nos. Qui factus eras nobis a Deo non solum sapientia, sed justitia, et sanctificatio et redemptio, jam non sanctificator, aut redemptor, sed mortificator, et peremptor effectus es. Utquid, Domine, recessisti longe, despicis in opportunitatibus, in tribulatione? Miserere nostri, Domine, miserere nostri, quia multum repleti sumus despectione. Exsurge, quare obdormis, Domine? Nunquid oblivisceris misereri, Deus, aut continebis in ira misericordias tuas? Nunquid abscindes misericordiam tuam, aut non appones, ut complacitior sis adhuc? Peccavimus cum patribus nostris, inique egimus, nostram non diffitemur malitiam atque miseriam; tuam nihilominus minus justitiam et misericordiam confitemur. Maledictum et mendacium, homicidium et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit. Propter hoc in terra lugentes, obsecramus victricem manum tuam, ut sis memor nostri in beneplacito populi tui, vincant misericordiae tuae miserias nostras, et non miseriae nostrae misericordias tuas, vincat sapientia tua malitiam nostram. Et tu, Domine miserator et misericors, respice in faciem testamenti tui, respice in haereditatem, quam acquisivisti in sanguine tuo, et ne repellas in finem. Etsi olim repuleris tabernaculum in Silo,, et dederis Synagogae libellum repudii, non tamen repellas Ecclesiam tuam: Confidat in ea cor viri sui. Nullum praeter te amatorem secuta est. Hoc apostoli, hoc martyres, hoc alii tuae scholae discipuli, hoc omnes fratres tui sciunt; fratres tuos dico, tui nominis professores. Ex parte sponsae tuae terram illam vindicas, quam nunc inimici tuae crucis, tuique blasphematores nominis invaserunt; per hanc facti estis duo in carne una. Ut de patre tuo taceam, qui tibi dedit gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae, certe mater tua de stirpe regis David lineali computatione descendit. Jure igitur materno terra illa tua est; si tamen sustines quod tua sit, et non eorum potius, qui oderunt te gratis. Scimus quia peccatis nostris offensus es, sed in opprobrium, quaeso, nominis tui tuam non convertas offensam. Doctrina tua est, alii ne dederis honorem tuum. Et si spiritus habentis potestatem supervenerit, locum tuum ne deseras; ut minus sapiens dico, sed forte non ad insipientiam tibi. Mihi licet peccatori videtur consiliosius, ut deleas omnes peccatores a facie terrae, quam sustineas filios perditionis nobis, in tui nominis contumeliam, superbe et procaciter insultare in medio populi tui. Proverbium vulgare est: « Male ulciscitur dedecus sibi illatum, qui amputat nasum suum. » Non sic puniat, quaeso, Dominus servum suum impium, ut in poenam servi se humiliet, et magnificet inimicum. Convertere igitur aliquantulum, et deprecabilis esto super servos tuos, cogita, ut complacitior sis adhuc. Non des haereditatem in opprobrium, et in conculcationem vineam, quam plantavit dextera tua. Peccavimus, sed corde contrito et humiliato post iracundiam misericordiam imploramus. Ultio sanguinis servorum tuorum, qui effusus est, introeat in conspectu tuo. Sufficit populo tuo, si in terra illa, quae tuo, et servorum tuorum sanguine rubricata est, tui gloria nominis celebris habeatur. Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam, ne forte dicant in gentibus: Ubi est Deus eorum? ne superbiant hostes, et dicant: Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit haec omnia. Quiescat ira tua, Domine; et manus tua, quae nos percussit, ipsa nos sanet. Exsurge, exsurge de pulvere captiva filia Sion, quae recepisti de manu Domini duplicia. Consurge, misera Jerusalem, quae bibisti de manu Domini calicem irae ejus. Quantum glorificasti te et in deliciis fuisti, tantum sunt tibi data tormenta et luctus. Sicut cisterna frigidam aquam suam facit, sic frigidam feceras iniquitatem tuam. Ille ergo, cui cogitatio hominis confitetur, de quo scriptum est quod explorat Jerusalem in lucernis, omnes tuas malitias numeravit. Ipse tamen tanquam homo non audiens, et non habens in ore suo redargutiones, diu dissimulavit, et tacuit, et secundum divitias magnificentiae suavitatis suae multis annis ad poenitentiam exspectavit. Frequenter exigentibus meritis tuis acuisset ut fulgur gladium suum, et arripuisset contra te judicium manus ejus; sed angeli pacis amare flebant, et in te dignos fructus poenitentiae exspectantes divinae animadversionis inducias impetrabant. Quibus tamen verbum, quod in Jeremia legitur, saepissime proponebat: Circuite vias Jerusalem, et aspicite, considerate, et quaerite in plateis ejus, an inveniatis virum facientem judicium et quaerentem fidem, et propitius ero eis. Quid de rege tuo dicerem, nisi quod Ecclesiasticus dicit: Rex insipiens perdet populum suum, regnumque de gente in gentem transferetur propter injustitias et diversos dolos. Et in eodem: Secundum judicem populi, sic et ministri ejus. Et qualis est rector civitatis, tales sunt habitantes in ea. Convertere igitur ad cor, Jerusalem, et ad Dominum Deum tuum revertere. Quid scis, si et ipse convertatur, et relinquat post se benedictionem? dulcis est enim, et misericors, et praestabilis super malitia. Non vult mortem peccatoris sed ut convertatur, et vivat. Ipse enim est, qui per Zachariam dicit: Revertar ad Jerusalem in misericordiis. Adhuc affluent civitates meae bonis. Consolabitur Dominus Sion, et eliget adhuc Jerusalem. Et per Isaiam miserias tuas paterna consolatione demulcens: Induere, inquit, vestimentis gloriae tuae, captiva filia Sion, induere vestimentis gloriae tuae, Jerusalem civitas sancta. Et post pauca subjungit: Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus meis congregabo te. In momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Nunquid oblivisci potest mulier infantem suum, ut non misereatur filio uteri sui? Et si illa oblita fuerit, ego tamen non obliviscar tui. Ecce in manibus meis descripsi te. Muri tui in oculis meis semper. Utere ergo Jeremiae consilio, et lava cor tuum a malitia. Jerusalem, accipe arma poenitentiae. Scio enim quod si placatus fuerit tibi Dominus, juxta verbum Isaiae, consolabitur Sion, et ponet desertum ejus quasi delicias, et solitudinem ejus quasi hortum Domini; gaudium et laetitia invenientur in ea, gratiarum actio, et vox laudis. Sane praeter consolatoria prophetarum mihi secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo spes desideratissimae consolationis arriserat, ex eo quod principes et magnates terrae signum crucis nuper acceperant; privilegio siquidem Petri apostoli, et auctoritate Ecclesiae generali proposuerat Dominus in hoc signo verbum reconciliationis, ut viae Hierosolymitanae assumptio esset poenitentia consummata, et sufficiens satisfactio de commissis. Mysterium itaque crucis nobis in introitum sanctorum, sicut Apostolus dicit, in sanguine Christi novam initiaverat viam; nos quoque educebat Dominus in viam rectam, ut iremus in civitatem habitationis. Sed nolentes ambulare super semitas justitiae, elegimus fallacium viarum tortuosos anfractus. Quique terrigenae, et filii hominum, quare quaeritis divortia viarum, cum vobis offeratur viae et vitae aeternae compendium? Dirigit vos Dominus in viam pacis et salutis, et vos viam dissensionis et mortis eligitis. Omnes siquidem viae Domini pulchrae, et omnes semitae ejus pacificae; quas qui declinaverint, et in via peccatorum steterint, vereor ne sit via haec illorum scandalum ipsis, et ne illis accidat quod dicitur per Psalmistam: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Sunt viae, sicut Sapiens dicit, quae videntur homini rectae, et novissima earum ducunt ad profundum inferni. Sicut alibi scriptum est: Viae peccatorum complanatae lapidibus, sed in fine earum tenebrae, et poenae. Universae viae Domini misericordia et veritas ; de quibus ipse dicit: Israel si in viis meis ambulasset, pro nihilo forsitan inimicos ejus humiliassem. Mansuetudinem quaerimus, et non bella, quia dissipat gentes, quae bella volunt, et dirigit Dominus mansuetos in salutem. Ipse prosperum iter faciet nobis Deus salutarium nostrorum, ut cantabiles nobis sint justificationes ejus in loco peregrinationis nostrae, ut simus immaculati in via, ut laudemus Dominum in viis Domini, quia magna est gloria Domini. O quam beatus est, qui dicere potest: Deus, qui praecinxisti me virtute, et posuisti immaculatam viam meam. Hoc non cogitant filii Adam, qui oblatam sibi gratiam respuentes, et constituentes se indignos regno Dei, pro regno transitorio pugnant, et abjecto divinae miserationis remedio pro quaestu litigant temporali; justoque Dei judicio, qui pacem habere ad Christum noluerunt, apud se pacem habere non possunt. Posuisti me, inquit, contrarium tibi, et factus sum mihimetipsi gravis. Videns equidem inimicus inaestimabile lucrum Christi, et incomparabilem proventum Christianae messis, quadam quasi nova virtute crucis consurgere, superseminavit zizania, suamque malitiam ad omnes versutias circumducens bonum saluberrimae viae tentatione multiplici conatur exstinguere. Scriptum est enim: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et praepara animam tuam ad tentationem. Sic Pharao in exitu Israel de Egypto truculentius saevit, et Satanas ab homine quem tenuerat ab infantia, exiturus, eumdem gravius in egressu discerpit. Expressa similitudinis forma, in his, qui sanctae peregrinationis arripuere propositum: grassantur acerbius, et sunt novissima eorum pejora prioribus. Concepimus et quasi parturivimus, dicit Isaias, et spiritum salutis in terra non ecimus. Servitium illius elegerant cui servire regnare est; sed ad vomitum revertentes suam spiritualem Jericho aedificant, quam in crucis professione destruxerant. Inter ipsas saluberrimi voti primitias suae peregrinationis inducias statuerunt, non attendentes jacturam temporis salutis esse dispendium, et quia dilatio magna ruina est. Apostolus dicit: Jerusalem, quae est mater nostra. Si mater est, ubi sunt ejus filii? Sane, qui matrem suam dehonestari, conculcari et prostitui sustinent, non sunt filii, sed privigni, imo quod magis est, notam ignominiosae proditionis incurrunt, si matris suae patrimonium, si sui haereditatem Domini non defendunt. Christus est, qui dicit: Qui non est mecum, contra me est; et qui mecum non colligit, spargit. Campum, in quo Dominus occisus est, ubi sanguinis ejus effusionem non solum Scripturarum lectio, sed petrarum scissio clamat, ejusdem occisores hodie possident, ut eis merito verbum illud divinae indignationis aptetur: Occidistis insuper et possedistis. Clamavit sanguis Naboth, clamavit sanguis Abel ultionem de terra, et invenit ultorem. Clamat sanguis Christi auxilium, et non invenit adjutorem. Considerabam, inquit, ad dextram, et videbam, et non erat qui cognosceret me. Et per Isaiam: Circumspexi, et non erat auxiliator: quaesivi, et non erat, qui adjuvaret. Bone Jesu, ventus urens, ventus superbiae levavit locustas. Cumque superbia eorum qui te oderunt, ascendat semper, non est, qui pro te ascendat ex adverso, qui zelum Phinees, et Mathathiae arripiat. Vident infelices occupari, et destrui a filiis diffidentiae terram, in qua steterunt pedes Domini. Audiunt profanari sancta, fratres suos incarcerari, torqueri, occidi, et non moventur super contritione Joseph, cum ille filius perditionis, cujus nomine praesentem nolo epistolam funestare, omnes terrae illius munitiones jam obsederit, et ex parte magna possederit. Nostri cruce signati moras suae peregrinationis variis occasionibus aucupantur, quasi in partem illius nefarii conjurantes, et pro nihilo habuerunt terram desiderabilem. O quam longe est a salute, qui salutis suae venatur inducias! O quam exiliter diligit, imo quam crudeliter odit Christum, qui honorem ejus impedit, et propositum publicae justificationis evacuat! Gratia sit omnibus, dicit Apostolus, qui amant Dominum nostrum Jesum Christum. Et idem: Si quis non amat Dominum nostrum Jesum Christum, sit anathema, maranatha. Putas quod non requirat Dominus, si est, qui diligat domum Jacob, et locum habitationis gloriae suae? Propter hoc irritavit impius Deum; dixit enim in corde suo: Non requiret. Quanta, quaeso, insania est, in tam anxiae necessitatis articulo dilationes innectere, suam protelare salutem, Christi dissimulare injurias, permittere ut lupus in ovile desaeviat, et tunc primo parare subsidium, cum oves devoraverit universas. Certe, qui opportunitatem deserit, opportunitas eum fugit. Filii hominum, usquequo gravi corde? quomodo estis ad salutaria pigri, ad vana, et caduca solliciti? Nunquid vinitores exspectant, donec vindemia transeat; aut institores, donec nundinae finiantur, aut messores, donec tempus messionis excurrat? Scriptum est: Maledictus, qui facit opus Dei negligenter. Sperabam quod refloruisset crux Christi, et quasi sanguine ejus iterum irrigata, et vivificata, fructum salutis, et gratiae faceret tempestivum. Nunc autem, quod flens dico, inimici crucis Christi, qui debuerant esse filii, per avaritiam suam praetextu cujusdam collectae damnabilis, primam voti sui fidem irritam faciunt, luxuriantes in cruce Domini, et quam olim praedicabant apostoli, Judaeis quidem scandalum, gentibus vero stultitiam, hodie apud Crucifixi professores, in stultitiam, et scandalum converterunt. Vae homini per quem scandalum venit! Qui scandalizaverit unum ex pusillis istis. Durum est, quod sequitur, duriore judicio se dignum constituit, qui tantam et tam electam multitudinem scandalizare praesumit. De Juda legitur quod, accepta buccella, introivit in eum Satanas; vereor ne signum crucis plerisque in subversionem animae cedat, eo quod illud minus digne fortassis ad quaestum, vel ad apparentiam, vel ad gratificationem hominis usurparunt. Hoc signum positum fuit, et propositum in ruinam et in resurrectionem multorum. Nam ex eo sequitur Judaeorum dejectio, et subjectio nationum. Unde cum propheta praemisisset de reprobatione Judaici populi, postea de gentium vocatione subjungit: Levate signum in nationes. Quidam signati sunt, sed non est signum in lumen vultus tui, Domine. Signum hoc, sicut video, datum est infidelibus, non fidelibus. Nam si in lapide adjutorii fundamentum voti sui firmassent, stabilem sancti propositi nullae cupiditatum machinae concussissent. Sic enim Paulus ad Timotheum scribens: Firmum, inquit, fundamentum Dei stat, hoc habens signaculum. Similiter ad Ephesios loquens: In Christo, inquit, signati estis Spiritu sancto, qui est pignus haereditatis vestrae. Et ad Corinthios: Signaculum apostolatus mei vos estis in Christo. Adhuc dico, signati sunt, sed non ab eo, qui Filium suum Jesum signavit, et misit. Nam si ab eo signati essent, super peccatis suis dolerent, et gemerent. Ipse est namque, qui praecipit signari Thau super frontes dolentium, et gementium. In quo signanter ostenditur quod hoc signum non nisi in gementibus, et dolentibus pro peccatis suis suum sortitur effectum. Illudque plurimum notabile est, quod, licet, plurimi signum hujus peregrinationis accipiant, nunquam tamen signantur signo Thau, nisi divinae jussionis arbitrio, et ministerio angelorum. Tu igitur, Domine Jesu quem signavit Pater, fac mecum signum in bonum. Tu forma pulchritudinis, figura gloriae, signaculum vitae, signa cor meum lumine vultus tui, Deus cordis mei, et pars mea in aeternum. Praecipuos siquidem, et maximos signatorum crebra exhortatione conveni, ut saperent, et intelligerent, ac novissima providentes, saluberrimum poenitentiae propositum hilari devotione peragerent. Sed, ut verbo Jeremiae utar: Ecce incircumcisae aures eorum, et audire non possunt; ecce verbum Domini factum est in proverbium, et non suscipiunt illud. Certe ille qui primus dixerat ad Sion: Ecce adsum, et Jerusalem evangelistam, id est annuntiatorem pacis, et liberatorem terrae se crucis assumptione promiserat, conversus est in arcum pravum. Nec enim novit, nec noverunt caeteri divites magnum, et supereminens, et gloriosum, et supercoeleste, et inaestimabile poenitentiae donum. Haec est secunda tabula post naufragium, coelorum scala, reconciliatio pacis, acquisitio vitae, vitiorum abolitio, corporum custodia, medicina spirituum. Haec est, de qua Salomon scribit: Medicinam creavit Deus hominibus, et stulti despiciunt eam. Porro nihil adeo deprimit et suffocat poenitentiae fructum sicut opum affluentia et eminentia dignitatum. Quis enim magis indiget remedio poenitentiae quam dives, qui semper poenitenda committit, et de salute animarum vix aut nunquam cogitans, semper curam carnis in desideriis agit? Sterilem pascit, nec viduae benefacit. Cumque licentiae frena laxaverit, et in omnem impetum voluntatis, et in bonis deduxerit dies suos, in momento ad inferna descendit. Adde quod Dominus terribilis in consiliis super filios hominum, pauperem jugiter examinat in purgatorio paupertatis; divitem vero, quem ad supplicia reservat aeterna, quasi aquam diffundit in omnes concupiscentias vitae hujus, ut in omni suo stercore computrescat. Misereamur, inquit, impio, et non discet facere justitiam. Ideoque periculosior est in divitibus poenitentiae dilatio, quia, praeter moriendi genus publicum, frequenter est eis mortis occasio, gladius, aut venenum. Tanto itaque deberet esse paratior anima divitis, quanto periculosior, et multiplicior eidem imminet causa mortis. Ethnicus dicit: Ad generum Cereris, sine caede et vulnere pauci Descendunt reges, et sicca morte tyranni. Relege annales, et revolve historias, regesque paucos invenies, qui morte communi decesserint. In primis occurrit tibi rex Saul, rex Ela filius Baasa, quem occidit Zamri servus ejus, et regnavit pro eo. Sed et Zamri cum domo regia se succendit. Azael strangulavit regem Benadab, et eidem in regno successit. Rex Joas a duobus servis suis occisus est. Sellum filius Jabes percussit Zachariam regem Israel, et regnavit pro eo, Manahen filius Gadi percussit Sellum in Samaria, et regni gubernaculum occupavit. Filius Manahen a Phacee filio Romeliae interfectus est. Ose vero filius Ela interfecit Phacee, et pro eo regnavit. Rex Amon a duobus servis, rex Josias filius Amon a sagittariis, Joachim rex filius Josiae a Nabuchodonosor interemptus est. Sedechias ab eodem orbatus est oculis, et tandem morte turpissima condemnatus. Si principum Romanorum gesta recenseas, quia forte onerosum est tibi audire de regibus Judaeorum: incipe a Julio Caesare, qui primus imperatoris nomen, et officium usurpavit, quem Brutus, et Cassius occiderunt. Cui Antonius volens succedere, occisus est a se ipso. Claudius Caesar a Caio Caligula, Caius a suis praetorianis, Otho manu propria, Vitellius aliena; Domitianus, qui beatum Joannem damnavit, et in Pathmos insulam relegavit, a senatu damnatus est, et in palatiolo suo interfectus. Aurelius Commodus, supra modum libidinosus, in domo Vestali strangulatus interiit. Hujus successorem Aelium Pertinacem Julianus occidit. Idem Julianus apud Pontem Milvium occisus est. Aurelius vero Antoninus ejus successor apud Aedissam gladio cecidit. Macer vero Macrinus succedens Antonino in tumultu militari animam gladio exhalavit. Marcus Aurelius huic successit, et cum matre sua gladio cecidit. Marco successit Alexander, Alexandro Maximus, Julianus Maximo; Juliano Gordianus, et istorum trium quilibet gladio vitam terminavit. Philippus, qui primus inter imperatores Christi fidem suscepit, cum Philippo filio suo, qui cum eo regnabat, a Decio fraudulenter caesus interiit. Successorem ejus Decium cum filio suo, qui imperabat cum patre suo, barbari occiderunt. Huic Gallus, et filius Galli Volusianus successerunt, et ambo gladio ceciderunt. His successit Valerianus, qui beatum Sixtum et beatum Laurentium martyres fecit. Hic a Sapore Persarum rege captus, et perpetua servitute damnatus, morte vilissima diem suum clausit. Post hunc Quintillus imperator occisus est. Aurelius a Deo percussus Probus militari tumultu interemptus. Varius Apri soceri sui fraude caesus, Diocletianus ab imperiali dignitate depositus, Julianus Apostata beati Mercurii lancea coelitus interfectus est. Valens beati Ambrosii persecutor, a Gothis in casa, qua se meticulose absconderat, est combustus. Tales sunt exitus divitum, et magnatum. Unde, Valerio Maximo teste, desiderabilior debet esse diviti certitudo mortis, quam inter varios, et terribiles vitae casus pendere ad ambiguum imminentis exitii. Omissis igitur divitibus, quia sermo meus non capitur in eis; convertar ad pauperes. Utinam voluntaria oris mei beneplacita faciat Dominus, ut sit Spiritus Domini super me ad evangelizandum pauperibus, et quae tam mihi quam eis expediunt ad salutem, parare velit in dulcedine sua pauperi Deus. Currant igitur pauperes, quoniam ipsorum est regnum coelorum. Exspectant eos angeli, imo Dominus angelorum. Nondum impleta est domus: adhuc exspectantur, de quibus nuptiae repleantur. Curramus, fratres, sed sic, ut apprehendamus. Redimamus tempus, quia dies mali sunt. Regnum coelorum nobis offertur. Nolite confidere in principibus. Sequimini consilium Altissimi, nec principum consilia vos seducant. Reprobat Dominus consilia principum; consilium autem Domini manet in aeternum. Operabitur in nobis velle, et perficere pro bona voluntate. Nec labor viae nos deterreat; nam qui fingit laborem in praecepto, quietem et vitam aeternam nobis praeparat in labore. Mittimur a Domino, ut pro ipso legatione fungamur. Non detrectemus mandatum Domini cum Jona, ne in mare mergamur et absorbeamur a ceto. Nemini, quaeso, difficilis videatur hujus peregrinationis assumptio. Si fortis est, animo patriam deserens a patria non recedit: Omne solum forti patria est, ut piscibus aequor, Ut volucri vacuo quidquid in orbe patet. Abraham de terra, et de cognatione sua egreditur, ut in gentibus crescat. Jacob suae terram nativitatis egrediens, et Jordanem in baculo transiens cum duabus turmis revertitur. Joseph, venditus a fratribus suis, Aegypto praeficitur. Moyses a parentibus expositus, a filia Pharaonis in filium adoptatur. Rapiamus per violentiam coelum, nam a diebus Joannis Baptistae regnum coelorum vim patitur. Et quae major vis est, quam per poenitentiam acquirere, quod nobis per naturam nostram, et per Dei justitiam denegatur? Faciant alii divitias, et non in judicio spolient viduas et pauperes depraedentur. Nonne, quaeso, isti ante oculos Patris immolaturi sunt Filium, quoties de substantia indigentium oblationem facient ante faciem patris pauperum, et judicis viduarum? Sane Deo abominabilis est oblatio de rapina, sicut ipse dicit: Ego Dominus diligens judicium, et odio habens rapinam in holocausto. Hinc est quod griphes, haliaeetus, vultur, et milvus, et caeterae praedatoriae aves, nunquam in sacrificio Domini acceptantur. Procedere non decebat ab injuriis, aut rapinis hujus peregrinationis initium. Salomon dicit: Initium viae bonae facere justitiam, accepta est autem Deo magis quam immolare hostias. Vereor ne quandoque praeda sint, quos nunc delectat violenta praedatio. Verbum Isaiae est: Tu, qui praedaris, scito quia praedaberis. O pecuniae amor, o tinea cordium, rubigo mentium, languor pessimus animarum, virtutum subversio, genimen vitiorum, vertens dilectionem in odium, et Dei gratiam in contemptum. Quomodo divitum corda excaecas, ut quanto amplius habeant, tanto minus habere se credant? Porro, cui Christus sufficit, nihil deficit, cui offertur portio in terra viventium, contemnenda est possessio terrenorum. Si dives indigentiam timet, pauper, quaeso, non timeat. Scriptum est: Quod timet impius, accidet ei; et qui timet pruinam, veniet super eum nix. Ecce peccatores et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias, et tamen de illis frequenter auditur: Divites eguerunt, et esurierunt; inquirentes autem Dominum non minuentur omni bono. Certe non est ignobilis apud Deum titulus paupertatis. Sola illa paupertas Deo displicet, quae cum rancore et murmure sustinetur, sicut Sapiens dicit: Nequissima paupertas est in ore impii. Frequens experientia docet quod non in pecuniis, nec in multitudine armatorum, nec in virtute pugnantium datur victoria Christi militibus, sed in virtute Domini virtutum. Dominus enim fortitudo plebis suae est. Dominus fortis, Dominus potens in praelio, de quo scriptum est: Gloria virtutis eorum tu es. Utinam nunquam fuisset haec pecunia, quae nec felices exitus habitura est, et per quam mille animarum salus vel dilata est, vel ablata. Non est venalis Dominus, ut possit emi pecuniis, sed nos venales sumus, et venundati sub peccato. His equidem qui pro Christi haereditate laboraturi sunt, et nolunt haereditari in terra, paratur aeterna in coelis haereditas. Nam, cum dederit dilectis suis somnum, ecce haereditas Domini, isti audituri sunt: Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis; non dicetur, qui pecunias collegistis. Attendit Dominus, non quantum, sed ex quanto quis offerat. Nam, sicut in Ecclesiastico legitur: Substantia hominis secundum cor ejus, acceptior Domino fuit oblatio viduae, quam magnatum. Unusquisque, ait Dominus, ex eo quo abundavit, misit in gazophylacium; haec autem omnia quae habuit, totum victum suum, misit in gazophylacium. Bonorum nostrorum non indiget Dominus, nec vincit in multitudine, sed in paucis. Cum a principibus sacerdotum, et a populo Judaeorum Christus quaereretur ad mortem, et de emendis gladiis ageretur, voluit duobus gladiis contentos esse duodecim. Arma Alexandri, et Caesaris hodie celebri opinione transcendit unicus ille gladius Petri, quo servi auriculam amputavit, sicut quidam sapiens dicit: « Bellorum eventus non est in numero vel audacia robustorum, sed in ejus beneplacito, qui pro suae voluntatis arbitrio universa disponit. » Nunquid filii Israel possederunt in gladio suo terram? Quomodo persequebatur unus mille, et duo fugabant decem millia? Nonne ideo, quia Dominus vendidit eos, et Dominus conclusit eos? Ille, qui in coelis habitat, et humilia respicit, qui vocat ea quae non sunt, tanquam ea quae sunt, qui abjecta elegit, ut fortia confundat, terram illam, quandoque per pedissequos provinciarum, quandoque per manum femineam a gravissimis exactorum persecutionibus liberavit. Unde verisimile nunc videtur quod, reprobatis magnatibus terrae, quibus Dominus titulos hujus peregrinationis obtulerat, viros famae humilioris elegit, quibus, in contumeliam potentum, hujus vitae triumphales eventus, totiusque negotii gloriam reservavit. Romanorum imperator, et rex Francorum, qui votum hujus viae quandoque professi sunt, si in electa paucitate, et humilitate devota, non in multitudine gravi et indisciplinata processissent, evacuassent exactoris jugum, et pacem in terra perpetuam confirmassent. Quod si principes nostri, forte prudentiae altioris usi consilio, viam hanc tandiu differre decreverant, quare, quaeso, non elegerunt viros prudentes, et strenuos, qui praeirent, qui victualia congregarent, qui tentarent pericula, qui pararent transitus, qui vires hostium explorarent? sane unusquisque abundat in sensu suo, sed sciant universi et singuli, quod cujus via accepta est a Domino, et ipse diriget gressus ejus. Nam de tali scriptum est: Gressus hominis a Deo dirigetur, et viam ejus volet. Ille autem, qui est via, veritas, et vita, nostros signatos reducat, ab errore et invio, in viam veritatis et vitae. Liberet terram, quam elegit in habitationem sibi, quam inhabitando quasi alterum coelum fecit, quam suis miraculis illustravit, suis initiavit sacramentis, sua instituit praedicatione, suo tandem sanguine rubricavit; quam beatae resurrectionis et ascensionis suae magnificentia gloriosam, non solum toti mundo praetulit; sed per eam totum sibi mundum mirabiliter et misericorditer acquisivit. Transeat, Jesu Christe, ira in gratiam, tempestas in auram, judicium in dispensationem, vexatio in refrigerium, percussio in medelam, licet sis Deus ultionum Dominus, tamen homo es, fraterque noster, et pater misericordiarum. Verba tua sunt: Ego occidam, et ego vivere faciam; percutiam et sanabo. Da secundum divitias illius exuberantissimae charitatis, in qua nos redemisti, ut post terribilia tuae disciplinae flagella, sub tua miseratione respiret populus acquisitionis. Moveat te gemitus compeditorum, aut juxta verbum Moysi: Ulciscere sanguinem servorum tuorum, et propitius esto terrae populi tui.